Imágenes de páginas
PDF
EPUB

FRANCISCI BARONIS DE VERULAMIO,

VICE-COMITIS SANCTI ALBANI,

DE DIGNITATE ET AUGMENTIS

SCIENTIARUM,

LIBER SEPTIMUS.

AD REGEM SUUM.

CAPUT I.

Partitio Ethicæ in Doctrinam de Exemplari, et Geor

gica Animi. Partitio Exemplaris (scilicet Boni) in Bonum Simplex, et Bonum Comparatum. Partitio Boni Simplicis in Bonum Individuale, et Bonum Communionis. PERVENTUM est (Rex optime) ad Ethicam, quæ Voluntatem Humanam intuetur et tractat. Voluntatem gubernat recta ratio, seducit bonum apparens. Voluntatis stimuli, affectus; ministri, organa et motus voluntarii. De hac Salomon, Ante omnia (inquit) custodi, Fili, cor tuum ; nam inde procedunt actiones vitæ. In hujus Scientiæ pertractatione, qui de ea scripserunt perinde mihi fecisse videntur, ac si quis scribendi artem tradere pollicitus pulchra tantum exhibeat exemplaria literarum, tam simplicium quam copulatarum ; de cal

vero ducendo aut modis characteres efformandi

amo

1 Prov. iv. 23.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][subsumed][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][subsumed][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

vana eas materias tractationum eosque modos tractandi sibi delegerint, quæ ingenia ipsorum potius commendent quam

lectorum utilitatibus inserviant. Optime Seneca, Nocet illis eloquentia, quibus non rerum facit cupiditatem, sed sui; 1 siquidem scripta talia esse debent ut amores documentorum ipsorum, non doctorum, excitent. Ii igitur recta incedunt via, qui de consiliis suis id prædicare possint quod fecit Demosthenes, atque hac clausula ea concludere ; Quæ si feceritis, non oratorem duntaxat in præsentia laudabitis, sed vosmetipsos etiam non ita multo post statu rerum vestrarum meliore. Ego certe (Rex optime), ut de meipso quod res est loquar, et in iis quæ nunc edo et in iis quæ in posterum meditor dignitatem ingenii et nominis mei (si qua sit) sæpius sciens et volens projicio, dum commodis humanis inserviam; quique architectus fortasse in philosophia et scientiis esse debeam, etiam operarius et bajulus et quidvis demum fio; cum haud pauca, quæ omnino fieri necesse sit, alii autem ob innatam superbiam subterfugiant, ipse sustineam et exequar. Verum (ut ad rem redeamus) quod cæpimus dicere, delegerunt sibi philosophi in Ethica massam quandam materiæ splendidam et nitentem, in qua potissimum vel ingenii acumen vel eloquentiæ vigorem venditare possint. Quæ vero practicam maxime instruunt, quandoquidem tam belle ornari non possint, maxima ex parte omiserunt.

Neque tamen debuerant viri tam eximii desperasse de fortuna simili ei quam poëta Virgilius et sibi spon

1 Ep. 52. sub fin.:—“ Ad rem commoveantur, non ad verba composita. Alioqui nocet illis eloquentia, si non rerum cupiditatem facit, sed sui.” Seneca is speaking of the auditors of popular lecturers on philosophy. The only kind of applause which he would allow the lecturer to affect or the audience to bestow, is that of young men so stirred by the matter that they cannot retrain. - J. S.

2 [mosth. Olynth. ii. ad calc.

« AnteriorContinuar »