Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quisitionis, proponimus, tum ad lumen inquisitionis præsentis tum ad provocationem futuræ. Domini enim quæstionum sumus, rerum non item. Neque tamen quæstionum ordinem in Historia ipsa præcise observamus, ne impedimento sit quod pro auxilio adhibetur.

Historia et Experimenta omnino primas partes tenent. Ea, si enumerationem et seriem rerum particularium exhibeant, in Tabulas conficiuntur; aliter seorsum excipiuntur.

Cum Historia et Experimenta sæpissime nos deserant, præsertim Lucifera illa et Instantiæ Crucis, per quas de veris rerum causis intellectui constare possit, Mandata damus de experimentis novis, quantum prospicere animo possumus, aptis ad id quod quæritur. Hæc mandata tanquam Historia designata sunt. Quid enim aliud nobis, primo viam ingredientibus, relinquitur?

Experimenti alicujus subtilioris modum quo usi sumus explicamus, ne error subsit; utque alios ad meliores et magis exactos modos excogitandos excitemus.

Monita et cautiones de rerum fallaciis, et qui in inquirendo et inveniendo possint occurrere erroribus et scrupulis, aspergimus; ut phantasmata omnia, quantum fieri potest, tanquam exorcismo fugemus.

Observationes nostras super Historiam et Experimenta subteximus, ut interpretatio naturæ magis sit in procinctu.

Commentationes et tanquam rudimenta quædam Interpretationis de Causis, parce, et magis suggerendo quid esse possit quam definiendo quid sit, interponi

mus.

Canones, sed tamen mobiles, sive axiomata inchoata

quæ nobis inquirentibus, non pronunciantibus, se offerunt, præscribimus et constituimus. Utiles enim sunt,

si non prorsus veri.

Utilitatis humanæ nunquam obliti (licet lux ipsa dignior sit iis quæ a luce monstrantur), Vellicationes de Practica attentioni et memoriæ hominum subjicimus; cum nobis constet talem et tam infoelicem esse hominum stuporem, ut quandoque res ante pedes positas, nisi moniti, non videant, sed prætereant.

Opera et res impossibiles, aut saltem adhuc non inventas, quæ sub singulis titulis cadunt, proponimus; atque una ca quæ jam inventa sunt et in hominum potestate, atque Impossibilibus illis et non inventis sunt Proxima et maxime cognata, subjungimus; ut simul et industria humana excitetur atque animi addantur.

Patet ex antedictis, Historiam præsentem, non tantum Tertiæ Partis Instaurationis vices supplere, sed præparationem esse non contemnendam ad Quartam, propter titulos ex Abecedario, et Topica; et ad Sextam, propter Observationes Majores, Commentationes, et Canones.

HISTORIA VENTORUM.'

ADITUS, SIVE PRÆFATIO.

VENTI humanæ genti alas addiderunt. Eorum enim dono, feruntur homines et volant; non per aërem certe, sed per maria; atque ingens patet janua commercii, et fit mundus pervius. Terræ autem (quæ gentis humanæ sedes est et domicilium) scopæ sunt; eamque, atque simul aërem ipsum, everrunt et mundant. Attamen et mare infamant, alioqui tranquillum et innoxium; neque alias sine maleficio sunt. Motum, absque opera humana, cient magnum et vehementem; unde et ad navigandum et ad molendum veluti operarii conducti sunt; et ad multo plura adhiberi possunt, si humana non cesset diligentia. Natura ipsorum inter secreta et abdita reponi solet; nec mirum, cum nec

1 The Historia Vita et Mortis, which was published in the following year, is described in the title-page as "Francisci B. de V. &c. Historia Vitæ et Mortis; sive Titulus Secundus in Historia Naturali et Experimentali ad condendam Philosophiam; que est Instaurationis magnæ pars tertia." To preserve symmetry, the Historia Ventorum should have been described here in a similar title-page, as Titulus Primus in Hist. Nat. et Exp. &c.; for the title at the beginning of the volume, the dedication, the preface commencing Monendi utique sunt homines, and the Norm Historic præsentis, were meant to apply to the whole series of histories which should have followed. But the fragmentary and imperfect character of the work is best represented by printing each piece in its original form. — J. S.

aëris natura et potestas cognita quoquo modo sit; cui famulantur et parasitantur venti, ut (apud poëtas) Eolus Junoni. Primaria creaturæ non sunt, nec ex operibus sex dierum; quemadmodum nec reliqua meteora quoad actum; sed post-nati, ex ordine creationis.

« AnteriorContinuar »