Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sed Artes præstare. At non novum orbem scientiarum et novum orbem terrarum in eo conventuros, ut vetera novis sint longe cultiora. Quin contra necesse esse, accessiones artium iis quæ jam habemus multo se ostendere præstantiores, ut quæ naturam non leviter inflectere, sed vincere et subigere et in imis fundamentis concutere possint; fere enim perpetuo fieri, ut quod inventu sit obvium, id opere sit infirmum; cum radices demum rerum virtute validæ, eædem situ abditæ sint. Si quis autem sit, cui in contemplationis amorem et venerationem effuso, ista operum frequens et cum tanto honore mentio quiddam asperum et ingratum sonet, is pro certo sciat, se propriis desideriis adversari; etenim in natura, opera non tantum vitæ beneficia, sed et veritatis pignora esse. Et quod in religione verissime requiritur, ut fidem quis ex operibus monstret ; idem in naturali philosophia competere, ut scientia similiter ex operibus monstretur. Veritatem enim per operum indicationem, magis quam ex argumentatione aut etiam ex sensu, et patefieri et probari. Quare unam eandemque rationem et conditionis humanæ et mentis dotandæ esse. Itaque visum est ei, quæ de finis quem animo metimur et destinamus dignitate dicta sunt, ea non verbis in majus aucta, sed vero minora esse.

Cogitavit et illud; quæ de finis excellentia dicta sunt, posse votis similia videri. Itaque videndum sedulo, quid spei affulgeat, et ex qua parte se ostendat: ac curandum, ne rei optimæ ac pulcherrimæ amore capti, severitatem judicii amittamus aut minuamus. Consentaneum enim esse, prudentiam civilem in hac parte adhibere, quæ ex præscripto diffidit, et de humanis in deterius conjicit. Leviores igitur spei auras rejiciendas: eas autem quæ aliquid firmitudinis habere videntur discutiendas. Atque auguria rite capienti, primo illud occurrebat, hoc quod agitur, ob boni naturam eminentem, manifeste a Deo esse ; atque in operibus divinis tenuissima quæque1 principia eventum trahere. Etiam ex natura temporis bene ominabatur: omnium enim consensu veritatem Temporis filiam esse. Summæ igitur infirmitatis 2 esse, authoribus infinita tribuere, authori autem authorum, atque omnis authoritatis, Tempori, jus suum denegare. Neque solum de Temporis communi jure, sed et de nostræ ætatis prærogativa bene sperabat. Opinionem enim quam homines de Antiquitate fovent negligentem esse, ac vix verbo ipsi 2 infirmitatis et pusillanimitatis.—G.

Here we recover the MS. again.

congruam. Antiquitatem enim proprie dici, Mundi ipsius senium, aut ætatem provectiorem. Atque revera consentaneum esse, quemadmodum majorem rerum humanarum notitiam et maturius judicium ab homine sene expetamus quam a juvene, ob experientiam, et eorum quæ vidit et audivit et cogitavit multitudinem eodem modo, et a nostra ætate (si vires suas nosset, et experiri et intendere vellet) majora quam a priscis temporibus sperari par esse; utpote ætate mundi grandiore, et infinitis experimentis et observationibus cumulata et aucta. Neque pro nihilo æstimandum, quod per longinquas illas navigationes et peregrinationes quæ nostra ætate increbuerunt, plurima in natura patuerunt quæ novam philosophiæ lucem affundere possint. Quin et turpe hominibus esse, si Globi Materialis tractus, terrarum videlicet, marium, astrorum, nostris temporibus in immensum aperti et illustrati sint; Globi autem Intellectualis fines intra veterum inventa et angustias steterint. Etiam Temporum conditionem in Europa, civilium rerum respectu non alienam esse; aucta Anglia, pacata Gallia, lassata Hispania, immota Italia et Germania: Itaque libratis regum maximorum potentiis, et inconcusso nationum nobilissimarum statu, res ad pacem, quæ Scientiis instar tempestatis serenæ et benignæ est, inclinare. Neque ipsum rei literariæ statum hisce temporibus incommodum esse: sed et quandam opportunitatem præ se ferre; tum ob Imprimendi artem, antiquis incognitam, cujus beneficio singulorum inventa et cogitata fulguris modo transcurrere queant; tum ob religionis controversias, quarum tædio fortasse homines ad Dei potestatem, sapientiam, et bonitatem in operibus suis contemplandum facilius animum adjicere possint. Si quis autem sit, qui consensu et temporis diuturnitate in veterum placitis moveatur, is si in res acutius introspiciat, ductores admodum paucos, reliquos sectatores tantum et plane numerum esse reperiet; homines nimirum, qui ab ignorantia ad præjudicium transierunt, neque in verum consensum (qui interposito judicio fit) unquam coïerunt. Atque ipsam temporis diuturnitatem recte consideranti in angustias parvas redigi. Nam ex viginti quinque annorum centuriis, in quibus memoria hominum fere versatur, vix quinque centurias

3

2

The Cogitata et Visa was written in 1607, only two years before the struggle between Spain and the United Provinces was terminated by the Great Truce. It is to this contest that the epithet lassata apparently refers.

2 incusso.-G.

3

plane om. G.

seponi, quæ scientiarum proventui utiles et feraces fuerint: easque ipsas longe maxima ex parte aliis scientiis, non illa de natura, satas et cultas fuisse. Tres enim doctrinarum revo lutiones et periodos numerari: unam apud Græcos; alteram apud Romanos; ultimam apud occidentales Europæ nationes: reliqua mundi tempora bellis et aliis studiis occupata, et quoad scientiarum segetem sterilia et vasta inveniri. Atque de tempore sic cogitabat. Etiam ex casus vi et natura hujusmodi divinationem sumpsit. Casum nimirum proculdubio multis Inventis principium dedisse, sumpta ex natura rerum occasione. Nam ideo in ignis invento Prometheum novæ Indiæ ab Europæo dissensisse, quod apud eos silicis non est copia. Itaque in his quæ præsto sunt, casum largius inventa exhibere; in iis que ab usu quotidiano semota sunt, parcius; sed utcunque, omnibus sæculis parturire et parere. Neque enim causam videri, cur casus consenuisse putetur, aut effœtus jam factus. Igitur ita cogitabat, si hominibus non quærentibus et aliud agentibus multa inventa occurrant, nemini sane dubium esse posse, quin eisdem quærentibus, idque via et ordine, non impetu et desultorie, longe plura detegi necesse sit. Licet enim semel aut iterum accidere possit, ut quispiam in id forte fortuna incidat quod magno conatu scrutantem antea fugit, tamen in summa rerum proculdubio contrarium inveniri. Casum enim operari raro, et sero, et sparsim ; Artem contra constanter, et compendio, et turmatim. Etiam ex inventis ipsis quæ jam in lucem prodita sunt, de iis quæ adhuc latent conjecturam rectissime capi putabat. Eorum autem nonnulla ejus esse generis, ut antequam invenirentur haud facile cuiquam in mentem venisset de iis aliquid suspicari. Solere enim homines de novis rebus ad exemplum veterum, et ad phantasiam ex iis præceptam hariolari: quod opinandi genus fallacissimum est; quandoquidem ea quæ ex rerum fontibus petuntur, per rivulos consuetos non utique fluunt. Veluti si quis, ante tormentorum igneorum inventionem, rem per effectus descripsisset, atque ita dixisset, Inventum quoddam detectum esse, per quod muri et munitiones quæque maximæ ex longo intervallo quaterentur et dejicerentur; homines sane de viribus tormentorum et machinarum per pondera et rotas et similia multiplicandis, multa et varia commen

1 Num.-G. This was no doubt a mere misprint; but modern editors have turned it into a false reading, by inserting after copia a note of interrogation, which is not found in Gruter.

taturos fuisse; de vento autem igneo vix unquam imaginationem aliquam occursuram fuisse; ut cujus exemplum non vidissent, nisi forte in terræ motu aut fulmine, quæ ut non imitabilia rejecissent. Eodem modo si ante fili bombycini inventionem quispiam hujusmodi sermonem injecisset: Esse quoddam fili genus ad vestium et supellectilis usum, quod filum lineum aut laneum longe tenuitate ac nihilominus tenacitate ac etiam splendore et mollitie excelleret, homines statim aut de serico aliquo vegetabili, aut de alicujus animalis pilis delicatioribus, aut de avium plumis et lanugine, aliquid opinaturos fuisse de vermis autem alicujus textura, eaque tam copiosa et anniversaria, nil cogitaturos: quod si quis etiam de vermi verbum aliquod emisisset, ludibrio certe futurum fuisse; ut qui novas aranearum operas somniaret. Quare eandem et eorum quæ in sinu naturæ adhuc recondita sunt magna ex parte rationem esse, ut hominum imaginationes et commentationes fugiant et fallant. Itaque sic cogitabat; si cujus spem de novis inventis cohibeat, quod sumpta ex his quæ præsto sunt conjectura, ea aut impossibilia aut minus verisimilia putet; eum scire debere se non satis doctum ne ad optandum quidem commode et apposite esse. Sed rursus cogitabat, esse ex jam inventis alia diversæ et fere contrariæ naturæ, quæ fidem faciant, posse genus humanum nobilia inventa etiam ante pedes posita præterire et transmittere. Utcunque enim pulveris tormentarii, vel fili bombycini, vel acus nauticæ, vel sacchari, vel vitri, vel similium inventa occultis (ut existimantur) rerum proprietatibus 2 niti videantur; Imprimendi certe artem nihil habere, quod non sit apertum et fere obvium, et ex antea notis conflatum. Solere autem mentem humanam, in hoc inventionis curriculo, tam lævam et male compositam esse, ut in nonnullis primo diffidat, et non multo post se contemnat: atque primo incredibile videri, aliquid tale inveniri posse; postquam autem inventum sit, rursus incredibile videri, id homines tam diu fugere potuisse. Atque hoc ipsum quoque ad spem trahebat, superesse nimirum adhuc magnum inventorum cumulum, qui non solum ex operationibus incognitis eruendis, sed et ex jam cognitis transferendis et applicandis deduci possit. Etiam illa auspicia ut bona et læta accepit, quæ in artibus Mechanicis observavit, atque eorum successu, præsertim ad philosophiam comparato.

1 vel vitri om. G.

2 vel similia inventa quibusdum rerum et naturæ proprietatibus.-G.

1

Artes enim Mechanicas, ut auræ cujusdam vitalis participes, quotidie crescere et perfici; Philosophiam vero statuæ more adorari et celebrari, nec moveri. Atque illas in primis authoribus rudes et fere informes ac onerosas se ostendere: postea novas vires et commoditates adipisci. Hanc autem in primo quoque authore maxime vigere, ac deinceps declinare. Neque aliam hujus contrarii successus causam veriorem esse, quam quod in Mechanicis multorum ingenia in unum coëunt; in Philosophia autem, singulorum ingenia ab uno quopiam destruuntur. Nam postquam dedititii facti sunt, amplitudinem non addere; sed in uno ornando aut stipando servili of ficio occupari. Quare omnem philosophiam ab experientia radicibus ex quibus primum pullulavit et incrementum cepit avulsam, rem mortuam esse. Atque hac cogitatione arrectus, etiam illud notavit; facultates Artium et Scientiarum aut Empiricas, aut Rationales sive Philosophicas, omnium consensu esse: has autem geminas se non bene adhuc commistas2 et copulatas videre. Empiricos enim formicæ more congerere tantum et uti; Rationales autem aranearum more telas ex se conficere. Apis vero rationem mediam esse, quæ materiam ex floribus tam horti quam agri eliciat, sed eam etiam propria facultate vertat et digerat. Neque absimile veræ Philosophie opificium esse; quæ ex Historia naturali et mechanicis experimentis præbitam materiam, non in memoria integram, sed in intellectu mutatam et subactam reponit. Neque se nescire, esse ex Empiricorum numero, qui se non mere Empiricos haberi volunt; et ex Dogmaticis, qui se in experientia industrios et perspicaces videri ambiunt: verum hæc fuisse et esse quorundam hominum artificia, existimationem quandam, ut alteruter in sua secta excellere videatur, captantium. Revera autem harum facultatum divortia et fere odia, semper valuisse. Quare ex arctiore earum et sanctiore fœdere omnia fausta et fœlicia portendi putabat. Etiam illud libenter vidit: Intuebatur nempe infinitas ingenii, temporis, facultatum expensas, quas homines in rebus et studiis (si quis vere judicet) inutilibus collocant; quarum pars quota si ad sana et solida verteretur, nullam non difficultatem superare posset. Neque esse quod homines particularium multitudinem reformident, cum Artium phænomena manipuli instar sint, ad ingenii commenta semel ab

1 geminas om. G. Nor was this word in the MS. originally it is inserted be tween the lines in Bacon's hand.

2 commissus. — G.

« AnteriorContinuar »