Imágenes de páginas
PDF
EPUB

collusorem in hoc ludo pro sua in homines indulgentia et bonitate elegerit. Itaque Deum Fidei, mundum sensus et scientiæ humanæ, vera objecta esse ponimus. Quod vero ad artificium illud attinet, ut ex ignoratione causarum major sit manus divinæ recognitio et veneratio; hoc nil aliud est quam Deo per mendacium gratificari velle, quo ille prorsus nostro non eget. Etiam et illæ cogitationes parum piæ sunt, si quis Dei vicem timeat, ne religio detrimentum accipiat. Nam hæc rationem animalem et fidei inopiam sapiunt, et religionem tacite quodammodo imposturæ insimulant [ac] si periculum ei ab inquisitione veritatis subsit. Neque metuat quisquam ut Sensui Fides magis ex diametro opponi possit quam per ea quæ nunc, virtute afflatus divini, creduntur; mundi creationem ex nihilo; Dei incarnationem; carnis resurrectionem. Atque nobis certe perfectissimum est, Naturalem Philosophiam, post verbum Dei, certissimam superstitionis medicinam, eandem (quod mirum videri possit) probatissimum fidei alimentum esse; quantoque altius penetret, tanto fortius animos hominum religione perfundere. Nam in limine philosophiæ, in causis proximis moram faciendo, fortasse animus nonnihil deprimitur, et sensui obnoxius efficitur. Sed postquam ascensus factus est, et catena causarum ex opere divino fabrefacta in conspectum venit, erigitur proculdubio animus, et ad religionem præparatur. Itaque existimamus Scientiam de Natura tanquam fidissimam Religioni ancillam præsto esse, cum altera voluntatem Dei, altera potestatem manifestet. Neque erravit qui dixit Erratis nescientes scripturas et potestatem Dei; informationem de Voluntate, tanquam Fidei instrumentum, et meditationem de Potestate, tanquam ejusdem adminiculum, conjungens. Veruntamen (quod verum rebus humanis præsidium est) ad preces confugimus, et Deum supplices rogamus ne ex reseratione viarum sensus et accensione majore luminis naturalis aliquid incredulitatis aut noctis animis nostris erga divina mysteria oboriatur; sed potius ut ab intellectu a phantasiis et vanitate puro et repurgato, et divinis oraculis nihilominus subdito ac prorsus dedititio, Fidei dentur quæ Fidei sunt.

COGITATIO 4ta.

Atque cum de terminis et finibus Philosophiæ jam dictum sit, res postulare videtur ut de usu ejus aliquid addamus.

Omnis enim scientia usu prudenter terminatur; atque usui nomen finis vel præcipue competit: in quo altius rem repetere visum est, ut fortius quod tantum hominum intersit mentibus eorum incutiamus. In Divina Natura radius trinus per omnia splendet, et in operibus et in attributis. Essentia et Creatio Materiæ ad Patrem; Essentia et Creatio Formæ ad Filium; duratio et conservatio Essentiæ ad Spiritum Sanctum refertur. Neque enim ait Scriptura Dixit Deus, fiat Calum et Terra, sed Creavit Deus Cælum et Terram. De operibus autem sex dierum, no nait Scriptura Creavit Deus Lucem et quæ sequuntur; sed Dixit Deus, fiat Lux, et facta est Lux; et per omnia Creationem præcedit Verbum. Similiter, Potentia Patri, Sapientia Filio, Charitas Spiritui Sancto attribuitur; ut et peccata iisdem attributis respondeant; cum peccata ex infirmitate contra Patrem; peccata ex ignorantia contra Filium; peccata ex malitia contra Spiritum Sanctum esse dicantur. Etiam origines defectionis eodem spectant. Nam ex appetitu potentiæ angeli lapsi sunt; ex appetitu scientiæ homines; sed Charitatis non est excessus; neque inducit charitas tentationem, neque Spiritus aut homo per eam unquam in periculum venit. Qui enim ex plenitudine charitatis sibi exitium et anathema imprecati sunt, ut Paulus et Moses, utcunque in extasi spiritus eo progressi, tamen offensionem apud Deum incurrisse non reperiuntur. Itaque Deus proponitur hominibus ad imitationem, secundum Charitatem, non secundum Potentiam aut Sapientiam. Scriptum enim est, Diligite inimicos vestros ut sitis filii Patris vestri qui in Calis est; qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Angelus autem dixit in se, Ascendam et ero similis Altissimo: non dixit Deo, sed Altissimo. Similiter Homo, postquam tentationem hausisset, efferebatur, et concupivit ut similis esset Deo; non simpliciter, sed in hoc ut sciret Bonum et Malum. Neuter ad similitudinem charitatis divinæ se excitabat ; sed Angelo ministerii Dominatio, Creaturæ dominanti Scientia, desiderio fuit. Atque hæc in præsenti adducimus, ut homines tantis oraculis moniti scientiæ veros fines cogitent; nec eam aut animi causa petant, aut ut alios despiciant, aut ad commodum, aut ad lucrum, aut ad gloriam, aut hujusmodi inferiora. Atque hic rursus, ut prius, Deum precamur ut deposito scientiæ veneno, a serpentis veneno jam a principio infuso, quo animus humanus tumet, nec altum

sapiamus, nec ultra sobrium, sed Veritatem in Charitate colamus.

COGITATIO 5ta

Narrant poetæ antiqui Jovem cepisse in uxorem Metin, &c. [Here follows the exposition of the fable Metis sive Consilium, for which see De Sapientiâ Veterum, § xxx.]

COGITATIO 6ta.

Finxere poetæ Gigantes e terrâ procreatos, &c.

[Here follows the exposition of the fable Soror Gigantum sive Fama; for which see De Sap. Vet. § x.]

COGITATIO 7ma..

Finxere poetæ Cœlum antiquissimum, &c.

[Here follows the exposition of the fable Cœlum sive origines; for which see De Sap. Vet. § xii.]

COGITATIO 8a.

Narrant poetæ Proteum, &c.

[Here follows the exposition of the fable Proteus sive Materia; for which see De Sap. Vet. § xiii.]

COGITATIO 9a.

De dissimilitudine cœlestium et subluñarium quoad æternitatem et mutabilitatem, quod non sit verificata.

[See Cogitationes de Rerum Naturâ, §x., p. 32. of this volume. These five Cogitationes agree exactly with the copies elsewhere given, with the exception of a very few verbal variations, which I have mentioned in the notes. With regard to the last it is to be observed that, though it follows the 8th Cogitatio without any break, the words Cogitatio 9a. are not written at the head of it, as in all the preceding; but Cog. 10. is inserted in the margin; from which I infer that it was not numbered in the original, and that the number 10 was inserted afterwards by the transcriber in reference to the Cogitationes de Rerum Naturâ where it stands tenth and last. That it formed part of the present series however, and

belonged to this place, may be inferred from the fact that it is immediately followed by]

COGITATIO 10a.

Fundamenta solida Philosophiæ Naturalis purioris, in Naturali Historia jaciuntur; eaque copiosa et accurata. Aliunde petita philosophia natat et ventosa est et agitatur et se confundit; nec ad utilitates humanas et partem activam ducit' aut pertingit. Atque ut distinctius loquamur, Historia Naturalis aut non satis investigata aut non satis inspecta duo vitia et veluti morbos aut corruptiones Theoriarum peperit. In altero homines ad Sophista potius, in altero ad Poetæ partes accedunt. Qui enim ex vulgaribus observationibus theoriæ principiis concinnatis, reliqua in ingenii discursu et argumentatione ponit, is quamcunque existimationem aut fortunam Inventa sua sortiantur, tamen revera ex veterum Sophistarum more et disciplina philosophatur. Qui autem ex portione Naturæ diligenter et exquisite indagata et observata tumidus et phantasiæ plenus alia omnia ad ejus exemplum et similitudinem fieri fingit et somniat, is inter Poetas sane est conscribendus. Itaque prudens et acutum erat illud Heracliti dictum cum quereretur homines Philosophiam in mundis propriis non in mundo majore quærere. Naturalem enim Historiam leviter attingunt, atque in meditationibus suis in immensum expatiantur; neque hæc prudenter dividunt. Atque hujus rei exemplum, præsertim morbi illius prioris, in Philosophis Scholasticis se prodit; qui cum ingenii acumine et robore pollerent, et otio abundarent; historiæ autem aut naturæ aut temporum parvam partem nossent; nec omnino variam doctrinam hausissent; sed meditationes suas intra veluti cellas paucorum authorum, præcipue Aristotelis (qui dictaturam apud eos gerebat), quemadmodum personas intra cellas monasteriorum et collegiorum clausissent; ferocitatem autem et confidentiam eam quæ illos qui pauca norunt sequi solet (ut animalia in tenebris educata) acquisivissent; ex materiæ quantitate non magna, ingenii vero agitatione infinita, telas eas doctrinæ confecerunt, quæ (ut illæ etiam aranearum) tenuitate fili et texturæ subtilitate sunt admirabiles, sed substantia et virtute fere inutiles. Longe autem magis mirandum est Aristotelem, tantum virum, et tanti Regis opi

durat in MS.

bus innixum, et in tanta rerum et historiæ varietate versatum, quique ipse tam accuratam de Animalibus historiam conscripserit, atque insuper experimentis cujusvis generis cogitationem impertierit, (quod ex libris ejus Problematum et Parvis Naturalibus manifestum est), quique etiam' sensui justas partes tribuerit; tamen Philosophiam suam de Natura a Rebus omnino abstraxisse, et experientia desertorem maximum fuisse, atque ea tantis laboribus peperisse quæ Dialecticæ potius (utcunque homines distinguant et argutentur 3) quam Physicæ aut Metaphysicæ sint accommodata. Verum ille ingenio incitato et imperioso, atque per omnia ipse sibi author (cum antiquitatem despiceret, experientiam autem in servilem modum ad opinionum suarum fidem traheret et quasi captivam circumduceret), meritoque sane galeam Plutonis (obscuritatem scilicet quandam artificiosam) induens, cum tantas turbas concivisset; denique Dialecticam suam, utpote artem ab eo (ut ipse licentius nec tamen vere gloriatur) oriundam, interponens, et res verbis mancipans, varietatem doctrinæ et scientiæ suæ usu ambitioso et callido corrupit. Nos vero, licet propter facultatis nostræ tenuitatem statuam Philosophiæ efformare aut erigere non possimus, saltem basin ei paremus, atque Historiæ Naturalis usum et dignitatem hominibus præcipue commendemus. Neque enim inventio prima Philosophiæ tantum ab ea pendet, sed etiam omnis inventorum amplificatio et correctio. Ut enim aquæ non altius ascendunt quam ex quo descenderunt, ita doctrina et informatio ab aliquo authore veluti cisterna quadam derivata non facile supra ejusdem authoris inventa scandit aut insurgit. Ipsi rerum fontes petendi sunt. Quamobrem si qua nobis fides est aut judicium in his rebus, quas certe summa cum cura et maximis et indefessis animi laboribus tractamus, id ante omnia consulimus et monemus, ut Historia Naturalis diligens et seria et fida procuretur et comparetur. Atque habemus sane Historiam Naturalem, mole amplam, genere variam, diligentia etiam curiosam; veruntamen si quis ex ea ipsa fabulas et antiquitatis mentionem et philologiam et opiniones et similia excerpat ac seponat, quæ convivalibus potius sermonibus et virorum doctorum noctibus quam institutioni Philosophiæ sunt accommodata, ad nil magni res recidet. Neque novum est invenire diligentiam simul in rebus supervacuis curiosam et in magis necessariis imparem. Atque hoc 'arguentur in MS.

1 enim in MS.

2 abstraxisset in MS.

« AnteriorContinuar »