Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

NOVUM ORGANUM,

SIVE

INDICIA VERA

DE

INTERPRETATIONE

NATURE.

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

SERENISSIMO POTENTISSIMOQUE

PRINCIPI AC DOMINO NOSTRO

ЈАСОВО,

DEI GRATIA

Magna Britanniæ, Franciæ, et Hiberniæ Regi,
Fidei Defensori, etc.:

1

[ocr errors]

SERENISSIME, POTENTISSIMEQUE REX,

POTERIT fortasse majestas tua me furti incusare, quod tantum temporis, quantum ad hæc sufficiat, negotiis tuis suffuratus sim. Non habeo quod dicam. Temporis enim non fit restitutio; nisi forte quod detractum fuerit temporis rebus tuis, id memoriæ nominis tui et honori seculi tui reponi possit; si modo hæc alicujus sint pretii. Sunt certe prorsus nova; etiam toto genere: sed descripta ex veteri admodum exemplari, mundo scilicet ipso, et natura rerum et mentis. Ipse certe (ut ingenue fatear) soleo æstimare hoc opus magis pro partu temporis, quam ingenii. Illud enim in eo solummodo mirabile est; initia rei, et tantas de iis, quæ invaluerunt suspiciones, alicui in mentem venire potuisse. Cætera non illibenter sequuntur. At versatur proculdubio casus (ut loquimur) et quiddam quasi fortuitum, non minus in iis, quæ cogitant homines, quam in iis, quæ agunt aut loquuntur. Verum hunc casum

(de quo loquor) ita intelligi volo, ut si quid in his, quæ affero, sit boni, id immensæ misericordiæ et bonitati divinæ, et felicitati temporum tuorum tribuatur: cui et vivus integerrimo affectu servivi, et mortuus fortasse id effecero, ut illa posteritati, nova hac accensa face in philosophiæ tenebris, prælucere possint. Merito autem temporibus regis omnium sapientissimi et doctissimi regeneratio ista et instauratio scientiarum debetur. Superest petitio, majestate tua non indigna; et maxime omnium faciens ad id quod agitur: ea est, ut quando Salomonem in plurimis referas, judiciorum gravitate, regno pacifico, cordis latitudine, librorum denique, quos composuisti, nobili varietate etiam hoc ompile lin ad ejusdem regis exemplum addas, ut cures historiam naturalem et experimentalem, veram et severam (missis philologicis) et quæ sit in ordine ad condendam philosophiam, denique qualem suo loco describemus congeri et pertici : ut tandem post post tot mundi ætates, philosophiæ et scientiæ non sint amplius pensiles et aerea, sed solidis experientia omnigena, ejusdemque bene pensitata, nitantur fundamentis. Equidem Organum præbuisverum materies a rebus ipsis petenda est. Deus Opt. Max, majestatem tuam diu servet incolumem.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
« AnteriorContinuar »