Imágenes de páginas
PDF
EPUB

perspicue apparebit in iis quæ mox dicentur de cursu et progressu oceani. Summa autem rei talis est, quod aquæ a mari Indico profectæ, et ab objectu terrarum veteris et novi orbis impeditæ, truduntur per mare Atlanticum ab Austro in Boream; ut non mirum sit eas ad utrumque littus simul ex æquo appellere, ut aquæ solent quæ contruduntur a mari in ostia et canales fluminum, in quibus evidentissimum est motum maris esse progressivum quatenus ad flumina, et tamen littora adversa simul inundare. Verum id pro more nostro ingenue fatemur, idque homines attendere et meminisse volumus: si per experientiam inveniatur fluxus maris iisdem temporibus ad littora Peruviæ atque Chinæ affluere quibus fluunt ad littora præfata Europæ et Florida, opinionem hanc nostram, quod fluxus et refluxus maris sit motus progressivus, abjudicandam esse. Si enim per littora adversa tam maris Australis quam maris Atlantici fiat fluxus ad eadem tempora, non relinquuntur in universo alia littora per quæ refluxus ad eadem illa tempora satisfaciat. Verum de hoc judicio faciendo per experientiam (cui causam submisimus) loquimur tanquam securi. Existimamus enim plane, si summa hujus rei per universum terrarum orbem nobis cognita foret, satis æquis conditionibus istud fœdus transigi, nempe ut ad horam aliquam certam fiat refluxus in aliquibus partibus orbis, quantum fiat fluxus in aliis. Quamobrem ex iis quæ diximus, statuatur tandem motus iste fluxus et refluxus esse progressivus.

Sequitur jam inquisitio ex qua causa, et per quem consensum rerum, oriatur atque exhibeatur iste motus fluxus et refluxus. Omnes enim majores motus (si sunt iidem regulares et constantes) solitarii aut (ut astronomorum vocabulo utamur) ferini' non sunt, sed habent in rerum natura cum quibus consentiant. Itaque motus illi, tam semimenstruus incrementi quam menstruus restitutionis, convenire videntur cum motu lunæ. Semimenstruus vero ille sive æquinoctialis cum motu solis. Etiam sublationes et demissiones aquarum cum apogæis et perigæis cœlestium. Neque tamen continuo sequetur (idque homines advertere volumus), quæ periodis et curriculo temporis aut etiam modo lationis conveniunt, ea natura esse subordinata, atque alterum alteri pro causa esse. Nam non eo usque progredimur, ut affirmemus motus lunæ aut solis pro causis poni

[blocks in formation]

motuum inferiorum qui ad illos sunt analogi, aut solem et lunam (ut vulgo loquuntur) dominium habere super illos motus maris, (licet hujusmodi cogitationes facile mentibus hominum illabantur ob venerationem cœlestium); sed et in illo ipso motu semimenstruo (si recte advertatur) mirum et novum prorsus fuerit obsequii genus, ut æstus sub noviluniis et pleniluniis eadem patiantur, cum luna patiatur contraria; et multa alia adduci possint quæ hujusmodi dominationum phantasias destruant, et eo potius rem deducant, ut ex materiæ passionibus catholicis et primis rerum coagmentationibus consensus illi oriantur, non quasi alterum ab altero regatur, sed quod utrumque ab iisdem originibus et concausis emanet. Veruntamen (utcunque) manet illud quod diximus, naturam consensu gaudere, nec fere aliquid monodicum' aut solitarium admittere. Itaque videndum de motu fluxus et refluxus maris sexhorario, cum quibus aliis motibus ille convenire aut consentire reperiatur. Atque inquirendum primo de luna, quomodo iste motus cum luna rationes aut naturam misceat. Id vero fieri omnino non videmus, præterquam in restitutione menstrua: nullo modo enim congruit curriculum sexhorarium (id quod nunc inquiritur) cum curriculo menstruo; neque rursus fluxus maris passiones lunæ quascumque sequi deprehenduntur. Sive enim luna sit aucta lumine sive diminuta, sive illa sit sub terra sive super terram, sive illa elevetur super horizontem altius aut depressius, sive illa ponatur in meridiano aut alibi, in nulla prorsus harum consentiunt fluxus atque refluxus.

Itaque, missa luna, de aliis consensibus inquiramus. Atque ex omnibus motibus cœlestibus constat, motum diurnum maxime curtum esse, et minimo temporis intervallo (spatio videlicet viginti quatuor horarum) confici. Itaque consentaneum est, motum istum de quo inquirimus (qui adhuc tribus partibus diurno brevior est) proxime ad eum motum referri qui est ex cœlestibus brevissimus; sed hoc rem minus premit. Illud vero longe magis nos movet, quod ita sit iste motus dispertitus ut ad diurni motus rationes respondeat; ut licet motus aquarum sit motu diurno quasi innumeris partibus tardior, tamen sit commensurabilis. Etenim spatium sexhorarium est diurni motus quadrans, quod spatium (ut diximus) in motu isto maris invenitur cum ea differentia quæ coincidat in mensuram

monadicum. See Vol. I. p. 165. note 3. — J.S.

motus lunæ. Itaque hoc nobis penitus insedit ac fere instar oraculi est, motum istum ex eodem genere esse cum motu diurno. Hoc igitur usi fundamento pergemus inquirere reliqua; atque rem omnem triplici inquisitione absolvi posse statuimus. Quarum prima est, an motus ille diurnus terminis cœli contineatur, aut delabatur et se insinuet ad inferiora ? Secunda est, an maria regulariter ferantur ab oriente in occidentem, quemadmodum et cœlum? Tertia, unde et quomodo fiat reciprocatio illa sexhoraria æstuum, quæ incidit in quadrantem motus diurni, cum differentia incidente in rationes motus lunæ? Itaque quod ad primam inquisitionem attinet, arbitramur motum rotationis sive conversionis ab oriente in occidentem esse motum non proprie cœlestem, sed plane cosmicum, atque motum in fluoribus magnis primarium, qui usque a summo cœlo ad imas aquas inveniatur, inclinatione eadem, incitatione autem (id est, velocitate et tarditate) longe diversa; ita tamen ut ordine minime perturbato minuatur celeritate quo propius corpora accedunt ad globum terræ. Videtur autem primo probabile argumentum sumi posse, quod motus iste non terminetur cum cœlo, quia per tantam cœli profunditatem, quanta interjicitur inter cœlum stellatum et lunam (quod spatium multo amplius est quam a luna ad terram), valeat atque vigeat iste motus, cum debitis decrementis suis ; ut verisimile non sit naturam istiusmodi consensum, per tanta spatia continuatum et gradatim se remittentem, subito depoQuod autem res ita se habeat in cœlestibus, evincitur ex duobus, quæ aliter sequentur, incommodis. Cum enim manifestum sit ad sensum planetas diurnum motum peragere, nisi ponatur motus iste tanquam naturalis ac proprius in planetis omnibus, confugiendum necessario est vel ad raptum primi mobilis, quod naturæ prorsus adversatur, aut ad rotationem terræ, quod etiam satis licenter excogitatum est, quoad rationes physicas. Itaque in cœlo ita se res habet. Postquam autem a cœlo discessum est, cernitur porro iste motus evidentissime in cometis humilioribus, qui, cum inferiores orbe lunæ sint, tamen ab oriente in occidentem evidenter rotant. Licet enim habeant motus suos solitarios et irregulares, tamen in illis ipsis conficiendis interim communicant1 cum motu ætheris et ad eandem conversionem feruntur; tropicis vero non con[communicandis in the original.] M. Bouillet's reading is communicant, which is doubtless right.

nere.

tinentur fere, nec habent regulares spiras, sed excurrunt quandoque versus polos, sed nihilominus in consecutione ab oriente in occidentem rotant. Atque hujusmodi motus iste licet magna acceperit decrementa (cum quo propius descendatur versus terram, eo et minoribus circulis conversio fiat, et nihilominus tardius), validus tamen utique manet, ut magna spatia brevi tempore vincere queat. Circumvolvuntur enim hujusmodi cometæ circa universum ambitum et terræ et aëris inferioris spatio viginti quatuor horarum, cum horæ unius aut alterius excessu. At postquam ad eas regiones descensu continuato perventum sit, in quas terra agit non solum communicatione naturæ et virtutis suæ (quæ motum circularem reprimit et sedat), sed etiam immissione materiali particularum substantiæ suæ per vapores et halitus crassos, iste motus immensum hebescit, et fere corruit, sed non propterea prorsus exinanitur aut cessat, sed manet languidus et tanquam latens. Etenim jam in confesso esse cœpit, navigantibus intra tropicos, ubi libero æquore motus aëris percipitur optime, et aër ipse (veluti et cœlum) majoribus circulis ideoque velocius rotat, spirare auram perpetuam et jugem ab oriente in occidentem; adeo ut qui Zephyro uti volunt, eum extra tropicos sæpius quærant et procurent. Itaque non extinguitur iste motus etiam in aëre infimo, sed piger jam devenit et obscurus, ut extra tropicos vix sentiatur. Et tamen etiam extra tropicos in nostra Europa in mari, cœlo sereno et tranquillo, observatur aura quædam solisequa, quæ ex eodem genere est; etiam suspicari licet, quod hic in Europa experimur, ubi flatus Euri acris est et desiccans, cum contra Zephyri sit genialis et humectans, non solum ex hoc pendere, quod ille a continente, iste ab oceano apud nos spiret; sed etiam ex eo, quod Euri flatus, cum sit in eadem consequentia cum motu aëris proprio, eum motum incitet et irritet, ac propterea aërem dissipet et rarefaciat: Zephyri vero flatus, qui in contraria consequentia sit cum motu aëris, aërem in se vertat, et propterea inspisset. Neque illud contemnendum, quod vulgari observatione recipitur, nubes quæ feruntur in sublimi plerumque movere ab oriente in occidentem, cum venti circa terram ad eadem tempora flant in contrarium. Quod si hoc non semper faciunt, id in causa esse, quod sint quandoque venti contrarii, alii in alto, alii in imo; illi autem in alto spirantes

1 See Acosta, Hist. des Indes, iii. 4.

2 [generalis in original.] This is obviously an error, the true reading is genialis.

(si adversi fuerint) motum istum verum aëris disturbent. Quod ergo cœli terminis non contineatur iste motus, satis patet.

Sequitur ordine secunda inquisitio; An aquæ ferantur regulariter et naturaliter ab oriente in occidentem? Cum vero aquas dicimus, intelligimus aquas coacervatas, sive massas aquarum, quæ scilicet tantæ sunt portiones naturæ, ut consensum habere possint cum fabrica et structura universi. Atque arbitramur plane, eundem motum massæ aquarum competere atque inesse, sed tardiorem esse quam in aëre, licet ob crassitudinem corporis sit magis visibilis et apparens. Itaque ex multis quæ ad hoc adduci possent, tribus in præsens contenti erimus experimentis, sed iisdem amplis et insignibus, quæ rem ita esse demonstrant. Primum est, quod manifestus reperiatur motus et fluxus aquarum ab oceano Indico usque in oceanum Atlanticum, isque incitatior et robustior versus fretum Magellanicum, ubi exitus datur versus occidentem; magnum itidem ex adversa parte orbis terrarum a mari Scythico in mare Britannicum. Atque hæ consequentiæ aquarum manifesto volvuntur ab oriente in occidentem. In quo advertendum inprimis, in istis tantum duobus locis maria esse pervia et integrum circulum conficere posse; cum contra per medios mundi tractus, objectu duplici Veteris et Novi Orbis abscindantur et compellantur (tanquam in ostia fluminum) in duos illos alveos oceanorum geminorum Atlantici et Australis, qui oceani exporriguntur inter austrum et septentriones; quod adiaphorum est ad motum consecutionis ab oriente in occidentem. Ut verissime omnino capiatur motus verus aquarum ab istis quas diximus extremitatibus orbis, ubi non impediuntur, sed permeant. Atque primum experimentum hujusmodi est. Secundum autem tale.

Supponatur fluxum maris ad ostium freti.Herculei fieri ad horam aliquam certam, constat accedere fluxum ad caput Sancti Vincentii tardius quam ad ostium illud; ad caput Finis-terræ tardius quam ad caput Sancti Vincentii; ad Insulam Regis tardius quam ad caput Finis-terræ; ad insulam Hechas tardius quam ad Insulam Regis; ad ingressum canalis Anglici tardius quam ad Hechas; ad littus Normannicum tardius quam ad ingressum canalis. Hucusque ordinatim; ad Gravelingam vero, verso prorsus ordine (idque magno saltu), quasi ad eandem horam cum ostio freti Herculei.' Hoc experiThese statements are taken from Nicolaus Sagrus, quoted by Patricius (Pan

« AnteriorContinuar »