Imágenes de páginas
PDF
EPUB

FRANCISCI

BARONIS DE VERULAMIO, VICE-COMITIS SANCTI

ALBANI,

DE

DIGNITATE ET AUGMENTIS

SCIENTIARUM

LIBER NONUS.

AD REGEM SUUM.

CAPUT PRIMUM.

Partitiones Theologiæ Inspirata omittuntur: Tantum Aditus fit ad desiderata tria: Doctrinam de legitimo Usu rationis Humanæ in Divinis; Doctrinam de Gradibus Unitatis in Civitate Dei; et emanationes Scripturarum.

JAM Vero (rex optime) cum carina parva, qualis nostra esse potuit, universum ambitum, tam veteris quam novi orbis, scientiarum circumnavigaverit (quam secundi, ventis et cursu, posterorum sit judicium) quid superest, nisi ut vota, tandem perfuncti, persolvamus? At restat adhuc theologia sacra, sive inspirata. Veruntamen si eam tractare pergamus, exeundum nobis foret e navicula rationis humanæ, et transeundum in Ecclesiæ navem, quæ sola acu nautica divina pollet

[blocks in formation]

ad cursum recte dirigendum. Neque enim sufficient amplius stellæ philosophiæ, quæ hactenus præcipue nobis affulserunt: itaque par foret, silentium quoque in hac re colere. Quamobrem partitiones legitimas circa eam omittemus; pauca tamen, pro tenuitate nostra, etiam in hanc conferemus, loco votorum. Id eo magis facimus, quia in corpore theologiæ nullam prorsus regionem, aut tractum plane desertum aut incultum invenimus: tanta fuit hominum diligentia in seminandis, aut tritico, aut zizaniis.

Tres igitur proponemus theologiæ appendices, quæ non de materia per theologiam informata, aut informanda, sed tantummodo de modo informationis tractent. Neque tamen circa eos tractatus (ut in reliquis consuevimus) vel exempla subjungemus, vel præcepta dabimus. Id theologis relinquemus: sunt enim illa (ut diximus) instar votorum tantum.

1. Prærogativa Dei totum hominem complectitur; nec minus ad rationem, quam ad voluntatem humanam, extenditur: ut homo scilicet in universum se abneget, et accedat Deo. Quare, sicut legi divinæ obedire tenemur, licet reluctetur voluntas; ita et verbo Dei fidem habere, licet reluctetur ratio. Etenim, si ea duntaxat credamus, quæ sunt rationi nostræ consentanea, rebus assentimur, non auctori; quod etiam suspectæ fidei testibus præstare solemus. At fides illa, quæ Abrahamo imputabatur ad justitiam, de hujusmodi re extitit, quam irrisui habebat Sarah: quæ in hac parte imago quædam erat rationis naturalis. Quanto igitur mysterium aliquod divinum fuerit magis absonum et incredibile; tanto plus in credendo exhibetur honoris Deo, et fit victoria fidei nobilior. Etiam et peccatores, quo magis conscientia sua gravantur, et nihilominus fidem de salute sua in Dei misericordia collocant, eo Deum majore afficiunt honore: omnis autem desperatio Deo pro contumelia est. Quinetiam, si attente rem perpendamus, dignius quiddam est credere, quam scire, qualiter nunc scimus. scientia enim mens humana patitur a sensu, qui a rebus materiatis resilit; in fide autem anima patitur ab

In

anima, quæ est agens dignius. Aliter se res habet in statu gloriæ: tunc siquidem cessabit fides, atque cognoscemus, sicut et cogniti sumus.

Concludamus igitur theologiam sacram ex verbo et oraculis Dei, non ex lumine naturæ aut rationis dictamine, hauriri debere. Scriptum est enim, Cali enarrant gloriam Dei: at nusquam scriptum invenitur, Cæli enarrant voluntatem Dei. De illa pronunciatur, Ad legem et testimonia, si non fecerint secundum verbum istud, etc. Neque hoc tenet tantum in grandibus illis mysteriis, de Deitate, creatione, redemptione, verum pertinet etiam ad interpretationem perfectiorem legis moralis; Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos, etc. Ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est, qui pluit super justos et injustos. Quæ certe verba plausum illum merentur: Nec vox hominem sonat. Siquidem vox est, quæ lumen naturæ superat. Quinetiam videmus poëtas ethnicos, præsertim cum pathetice loquantur, expostulare non raro cum legibus et doctrinis moralibus (quæ tamen legibus divinis multo sunt indulgentiores et solutiores) ac si naturæ libertati cum malignitate quadam repugnent:

Et quod natura remittit,
Invida jura negant.

Ita Dendamis Indus ad Alexandri nuntios: Se inaudisse quidem aliquid de nomine Pythagoræ, et aliorum sapientum e Græcia; et credere illos fuisse viros magnos; vitio tamen illo laborasse, quod scilicet nimia in reverentia et veneratione habuissent rem quampiam fantasticam, quam legem et morem vocitabant. Quare, nec illud dubitandum, magnam partem legis moralis sublimiorem esse, quam quo lumen naturæ ascendere possit. Veruntamen quod dicitur, habere homines, etiam ex lumine et lege naturæ, notiones nonnullas virtutis, vitii, justitiæ, injuriæ, boni, mali; id verissimum est. Notandum tamen lumen naturæ duplici significatione accipi: Primo, quatenus oritur ex sensu, inductione, ratione, argumentis, secundum leges cœli

ac terræ: secundo, quatenus animæ humanæ interno affulget instinctu, secundum legem conscientiæ; quæ scintilla quædam est, et tanquam reliquiæ pristinæ et primitivæ puritatis. In quo posteriore sensu præcipue particeps est anima lucis nonnullæ, ad perfectionem intuendam et discernendam legis moralis; quæ tamen lux non prorsus clara sit, sed ejusmodi, ut potius vitia quadamtenus redarguat, quam de officiis plene informet. Quare religio, sive mysteria spectes sive mores, pendet ex revelatione divina.

Attamen usus rationis humanæ in spiritualibus multiplex sane existit, ac late admodum patet. Neque enim sine causa est, quod Apostolus religionem appellaverit rationalem cultum Dei. Recordetur quis ceremonias et typos veteris legis: fuerunt illæ rationales et significativæ, longe discrepautes a ceremoniis idololatriæ et magiæ, quæ tanquam surdæ et mutæ erant, nihil docentes plerunque, imo ne innuentes quidem. Præcipue Christiana fides, ut in omnibus, sic in hoc ipso eminet, quod auream servet mediocritatem circa usum rationis et disputationis (quæ rationis proles est) inter leges ethnicorum et Mahometi, quæ extrema sectantur. Religio siquidem ethnicorum fidei aut confessionis constantis nihil habebat; contra in religione Mahometi omnis disputatio interdicta est; ita ut altera erroris vagi et multiplicis; altera vafræ cujusdam et cautæ imposturæ, faciem præ se ferat; cum sancta fides Christiana rationis usum et disputationem (sed secundum debitos fines) et recipiat, et rejiciat.

Humanæ rationis usus, in rebus ad religionem spectantibus, duplex est: alter in explicatione mysterii; alter in illationibus, quæ inde deducuntur. Quod ad mysteriorum explicationem attinet, videmus non dedignari Deum ad infirmitatem captus nostri se demittere, mysteria sua ita explicando, ut a nobis optime ea possint percipi; atque revelationes suas in rationis nostræ syllepses et notiones veluti inoculando, atque inspirationes ad intellectum nostrum aperiendum sic accommodando, quemadmodum figura clavis aptatur figuræ seræ. Qua tamen in parte nobis ipsis deesse

minime debemus: cum enim Deus ipse opera rationis nostræ in illuminationibus suis utatur; etiam nos eandem in omnes partes versare debemus, quo magis capaces simus ad mysteria recipienda et imbibenda; modo animus ad amplitudinem mysteriorum pro modulo suo dilatetur, non mysteria ad angustias animi constringantur.

Quantum vero ad illationes; nosse debemus, relinqui nobis usum rationis et ratiocinationis (quoad mysteria) secundarium quendam et respectivum, non primitivum et absolutum. Postquam enim articuli et principia religionis jam in sedibus suis fuerint locata, ita ut a rationis examine penitus eximantur; tum demum conceditur ab illis illationes derivare ac deducere, secundum analogiam ipsorum. In rebus quidem naturalibus hoc non tenet. Nam et ipsa principia examini subjiciuntur; per inductionem, inquam, licet minime per syllogismum: atque eadem illa nullam habent cum ratione repugnantiam, ut ab eodem fonte, tum primæ propositiones, tum mediæ, deducantur. Aliter fit in religione; ubi et primæ propositiones authypostatæ sunt, atque per se subsistentes: et rursus, non reguntur ab illa ratione, quæ propositiones consequentes deducit. Neque tamen hoc fit in religione sola, sed etiam in aliis scientiis, tam gravioribus quam levioribus, ubi scilicet propositiones primariæ placita sint, non posita: siquidem et in illis rationis usus absolutus esse non potest. Videmus enim in ludis, puta schaccorum, aut similibus, primas ludi normas et leges mere positivas esse et ad placitum ; quas recipi, non in disputationem vocari, prorsus oporteat: ut vero vincas et perite lusum instituas, id artificiosum est et rationale: eodem modo fit et in legibus humanis; in quibus haud paucæ sunt maximæ (ut loquuntur) hoc est, placita mera juris, quæ auctoritate magis quam ratione nituntur; neque in disceptationem veniunt: quid vero sit justissimum, non absolute, sed relative (hoc est, ex analogia illarum maximarum) id demum rationale est, et latum disputationi campum præbet. Talis igitur est secundaria ill ratio, quæ in

« AnteriorContinuar »