Imágenes de páginas
PDF
EPUB

luna lucida, absque calore; aqua fervens calida, absque lumine; motus acus ferreæ super versorium pernix et agilis, et tamen in corpore frigido, denso, opaco; et complura id genus.

Similiter sint naturæ inquisitæ Natura Corporea et Actio Naturalis. Videtur enim non inveniri actio naturalis, nisi subsistens in aliquo corpore. Attamen possit fortasse esse circa hanc rem Instantia nonnulla Divortii. Ea est actio magnetica, per quam ferrum fertur ad magnetem, gravia ad globum terræ. Addi etiam possint aliæ nonnullæ operationes ad distans. Actio siquidem hujusmodi et in tempore fit, per momenta non in puncto temporis, et in loco, per gradus et spatia. Est itaque aliquod momentum temporis, et aliquod intervallum loci, in quibus ista virtus sive actio hæret in medio inter duo illa corpora quæ motum cient. Reducitur itaque contemplatio ad hoc; utrum illa corpora quæ sunt termini motus disponant vel alterent corpora media, ut per successionem et tactum verum labatur virtus a termino ad terminum, et interim subsistat in corpore medio; an horum nihil sit, præter corpora et virtutem et spatia? Atque in radiis opticis et sonis et calore et aliis nonnullis operantibus ad distans, probabile est media corpora disponi et alterari; eo magis, quod requiratur medium qualificatum ad deferendam operationem talem. At magnetica illa sive coitiva virtus admittit media tanquam adiaphora, nec impeditur virtus in omnigeno medio. Quod si nil rei habeat virtus illa aut actio cum corpore medio, sequitur quod sit virtus aut actio naturalis ad tempus nonnullum et in loco nonnullo subsistens sine corpore; cum neque subsistat in corporibus terminantibus, nec in mediis. Quare actio magnetica poterit esse Instantia Divortii

circa naturam corpoream et actionem naturalem. Cui hoc adjici potest tanquam corollarium aut lucrum non prætermittendum: viz. quod etiam secundum sensum philosophanti sumi possit probatio1 quod sint entia et substantiæ separatæ et incorporeæ. Si enim virtus et actio naturalis, emanans a corpore, subsistere possit aliquo tempore et aliquo loco omnino sine corpore; prope est ut possit etiam emanare in origine sua a substantia incorporea. Videtur enim non minus requiri natura corporea ad actionem naturalem sustentandam et devehendam, quam ad excitandam aut generandam.

XXXVIII.

Sequuntur quinque ordines instantiarum, quas uno vocabulo generali Instantias Lampadis sive Informationis Primæ appellare consuevimus. Eæ sunt quæ auxiliantur sensui. Cum enim omnis Interpretatio Naturæ incipiat a sensu, atque a sensuum perceptionibus recta, constanti, et munita via ducat ad perceptiones intellectus, quæ sunt notiones veræ et axiomata, necesse est ut quanto magis copiosæ et exactæ fuerint repræsentationes sive præbitiones ipsius sensus, tanto omnia cedant facilius et fœlicius.

Harum autem quinque Instantiarum Lampadis, primæ roborant, ampliant, et rectificant actiones sensus immediatas secundæ deducunt non-sensibile ad sensibile; tertiæ indicant processus continuatos sive series earum rerum et motuum quæ (ut plurimum) non notantur nisi in exitu aut periodis; quartæ aliquid substituunt sensui in meris destitutionibus; quintæ excitant

1 i. e. a proof furnished by merely human philosophy.

2 i. e. make manifest things which are not directly perceptible, by means of others which are.

attentionem sensus et advertentiam, atque una limitant De his autem singulis jam dicen

subtilitatem rerum.

dum est.

XXXIX.

Inter Prærogativas Instantiarum, ponemus loco decimo sexto Instantias Januæ sive Porta: eo enim nomine eas appellamus quæ juvant actiones sensus immediatas. Inter sensus autem manifestum est partes primas tenere Visum, quoad informationem ; quare huic sensui præcipue auxilia conquirenda. Auxilia autem triplicia esse posse videntur; vel ut percipiat non visa; vel ut majore intervallo; vel ut exactius et distinctius.

Primi generis sunt (missis bis-oculis et hujusmodi, quæ valent tantum ad corrigendam et levandam infirmitatem visus non bene dispositi, atque ideo nihil amplius informant) ea quæ nuper inventa sunt perspicilla; quæ latentes et invisibiles corporum minutias, et occultos schematismos et motus (aucta insigniter specierum magnitudine) demonstrant; quorum vi, in pulice, musca, vermiculis, accurata corporis figura et lineamenta, necnon colores et motus prius non conspicui, non sine admiratione cernuntur. Quinetiam aiunt 1 lineam rectam calamo vel penecillo descriptam, per hujusmodi perspicilla inæqualem admodum et tortuosam cerni; quia scilicet nec motus manus, licet per regulam adjutæ, nec impressio atramenti aut coloris revera æqualia existant; licet illæ inæqualitates tam minutæ sint ut sine adjumento hujusmodi perspicillorum conspici nequeant. Etiam superstitiosam quandam observationem in hac re (ut fit in rebus novis et miris)

1 Compare Aph. xiii. § 28. "Specula comburentia, in quibus (ut memini) hoc fit," &c. It would appear from the passage in the text that Bacon had not even seen one of the newly invented microscopes. -J. S.

addiderunt homines: viz. quod hujusmodi perspicilla opera naturæ illustrent, artis dehonestent. Illud vero nihil aliud est quam quod texturæ naturales multo subtiliores sint quam artificiosa.1 Perspicillum enim illud ad minuta tantum valet: quale perspicillum si vidisset Democritus, exiluisset forte, et modum videndi atomum (quem ille invisibilem omnino affirmavit) inventum fuisse putasset.2 Verum incompetentia hujusmodi perspicillorum, præterquam ad minutias tantum (neque ad ipsas quoque, si fuerint in corpore majusculo), usum rei destruit. Si enim inventum extendi posset ad corpora majora, aut corporum majorum minutias, adeo ut textura panni lintei conspici posset tanquam rete, atque hoc modo minutiæ latentes et inæqualitates gemmarum, liquorum, urinarum, sanguinis, vulnerum, et multarum aliarum rerum, cerni possent, magnæ proculdubio ex eo invento commoditates capi possent.

Secundi generis sunt illa altera perspicilla quæ memorabili conatu adinvenit Galilæus ; quorum ope, tanquam per scaphas aut naviculas, aperiri et exerceri possint propiora cum cœlestibus commercia. Hinc enim constat, galaxiam esse nodum sive coacervationem stellarum parvarum, plane numeratarum et distinctarum ; de qua re apud antiquos tantum suspicio fuit. Hinc demonstrari videtur, quod spatia orbium (quos vocant)

1 Leibnitz goes as far as to say, "La matière arrangée par une sagesse divine doit être essentiellement organisée partout; il y a machine dans les parties de la machine naturelle à l'infini." Sur le Principe de Vie, p. 431. of Erdmann's edition.

senses.

2 Democritus maintained that the atom was wholly incognisable by the Thus Sextus Empiricus mentions him along with Plato as having held the doctrine μόνα τὰ νοητὰ ἀληθῆ εἶναι ; the reason in the case of Democritus being that his atoms, which alone he recognised as realities, possessed πάσης αἰσθητῆς ποιότητος ἔρημον φύσιν. — Sext. Εm. Advers. Logicos, ii. § 6.

planetarum non sint plane vacua aliis stellis, sed quod cœlum incipiat stellescere antequam ad cœlum ipsum stellatum ventum sit; licet stellis minoribus quam ut sine perspicillis istis conspici possint. Hinc choreas illas stellarum parvarum circa planetam Jovis (unde conjici possit esse in motibus stellarum plura centra) intueri licet. Hinc inæqualitates luminosi et opaci in luna distinctius cernuntur et locantur; adeo ut fieri possit quædam seleno-graphia. Hinc maculæ in sole, et id genus omnia certe inventa nobilia, quatenus fides hujusmodi demonstrationibus tuto adhiberi possit.1 Quæ nobis ob hoc maxime suspecta sunt, quod in istis paucis sistatur experimentum, neque alia complura investigatu æque digna eadem ratione inventa sint.2

1 Galileo often mentions the attempt which many of the Peripaticians made to set aside all arguments founded on his discoveries with the telescope, by saying that they were mere optical delusions. J. C. La Galla, in his dissertation De Phænominis in Orbe Luna, has a section entitled "De Telescopii Veritate," in which, though an Aristotelian, he has nevertheless admitted that this objection is untenable.

[ocr errors]

2 Compare this with the passage in the Descriptio Globi Intellectualis (c. v.) where Bacon speaks of Galileo's invention and discoveries (the firstfruits of which had just been announced) in a strain of more sanguine expectation: "Atque hoc inceptum et fine et aggressu nobile quoddam et humano genere dignum esse existimamus: eo magis quod hujusmodi homines et ausu laudandi sint et fide; quod ingenue et perspicue proposuerunt, quomodo singula illis constiterint Superest tantum constantia, cum magnâ judicii severitate, ut et instrumenta mutent, et testium numerum augeant, et singula et sæpe experiantur, et varie; denique ut et sibi ipsi objiciant et aliis patefaciant quid in contrarium objici possit, et tenuissimum quemque scrupulum non spernant; ne forte illis eveniat, quod Democriti et aniculæ suæ evenit circa ficus mellitas, ut vetula esset philosopho prudentior, et magnæ et admirabilis speculationis causæ subesset error quispiam tenuis et ridiculus." From this passage, written eight years before, we may learn (I think) why it was that Bacon had now begun to doubt how far these observations could be trusted. Believing, as he did, that all the received theories of the heavens were full of error, as soon as he heard that by means of the telescope men could really see so much further into the heavens than before, he was prepared to hear of a great number of new and unexpected phenomena; and his only fear was that the observers, instead

« AnteriorContinuar »