Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Galliæ perpetuis et repetitis monitis de edictis suis, pacem spondentibus, observandis, maxima fide solicitavit. Non negaverim consilio ejus successum defuisse neque enim prius illud sivit fatum Europæ commune; ne forte ambitio Hispaniæ, veluti carceribus liberata, in regnorum et rerumpublicarum orbis Christiani detrimentum (ut tunc res erant) se effunderet: hoc etiam posterius non sivit sanguis tot innocentium, cum uxoribus et liberis, ad focos et cubilia sua per infimam plebis fæcem, ut belluas quasdam publica auctoritate et animatas et armatas et missas, effusus; qui ut regnum, tam nefario scelere obligatum, mutuis cædibus et contrucidationibus expiaretur, in ultionem poscebat. Illa tamen utcunque officium fœderatæ et prudentis et benevolæ præstitit.

Alia etiam subest causa, cur pacem ab Elizabetha cultam et conservatam admiremur: ea nimirum, quod non a temporum inclinatione, sed ab ejus prudentia et rebus bene ordinatis, pax ista profecta sit. Nam cum et interna factione ob causam religionis laboraret, et hujus regni robur et præsidium universæ Europæ instar propugnaculi esset, adversus regis Hispaniæ illis temporibus formidabilem et exundantem ambitionem et potentiam, belli materia non defuit; verum ipsa et copiis et consiliis superfuit. Istud eventus docuit maxime memorabilis inter res gestas nostri seculi universas, si felicitatem spectes. Nam cum classis Hispanica, tanto rerum tumore et totius Europæ terrore et exspectatione, et tanta victoriæ fiducia, freta nostra sulcaret, nec navicu

lam aliquam in mari accepit, nec villulam aliquam incendio vastavit, nec littus omnino attigit: sed prælio fusa, misera fuga et crebris naufragiis dissipata est, atque pax Anglico solo et finibus immota et inconcussa mansit.

Nec minus felix in conjuratorum insidiis devitandis, quam in copiis hostilibus devincendis et propulsandis, fuit: non pancæ enim contra vitam ejus conspirationes factæ, felicissime et patefactæ et disturbatæ sunt: neque ex eo vita ejus magis trepida aut anxia; non stipatorum numerus auctus; non tempus intra palatium actum et rarus in publicum processus; sed secura et fidens, et, potius liberationis a periculo, quam periculi ipsius memor, nihil de consuetudine sua pristina vivendi mutavit,

Etiam illud notatu dignum videtur, qualia tempora fuerunt in quibus floruit. Sunt enim quædam secula tam barbara et rerum nescia, ut homines, tanquam animalium greges, imperio coërcere nil magnum fuerit. Hæc autem princeps in tempora eruditissima et excultissima incidit; in quibus eminere et excellere non, absque maximis ingenii dotibus et singulari virtutis temperamento, dabatur. Etiam imperia fœminarum nuptiis fere obscurantur, Jaudesque et acta in maritos transeunt: illis autem, quæ innuptæ degunt, propria et integra gloria manet. In illam vero hoc magis cadit, quod nullis imperii adminiculis, nisi quæ ipsa sibi comparaverat, fulciebatur: non frater uterinus aderat non patruus, non alius quispiam familia et stirpe regia, qui par

ticeps ei curarum et dominationis subsidium esset. Sed et eos, quos ipsa ad honores evexerat, ita et cohibuit, et commiscuit, ut singulis maximam complacendi solicitudinem injiceret: atque ipsa semper sui juris esset. Orba sane fuit, nec stirpem ex se reliquit, quod etiam felicissimis contigit, Alexandro Magno, Julio Cæsari, Trajano, aliis: et semper varie jactatum, et in contrarias partes trahi et disputari solet; cum alii hoc in diminutionem felicitatis accipiant, ne forte homines supra mortalem conditionem bearentur, si et in individuo, et in speciei propagatione, felices essent; alii autem in cumulum felicitatis rem vertant, quod ea demum felicitas completa videatur, in quam fortunæ nil amplius liceat ; quod, si posteri sint, fieri non potest.

Aderant ei et externa; statura procera; corporis decora compages; summa dignitas oris cum suavitate; valetudo maxime prospera. Superest et illud, quod ad extremum valens et vigens, nec fortunæ commutationes nec senectutis mala experta, eam, quam tantopere sibi votis precari solebat Augustus Cæsar, euthanasiam facili et leni obitu sortita sit. Quod etiam de Antonio Pio, imperatore optimo celebratur; cujus mors somni alicujus suavis et placidi imaginem habebat. Similiter et in Elizabethæ morbo nil atrox, nil omninosum, nil ab humana natura alienum erat. Non desiderio vitæ, non morbi impatientia, non doloris cruciatibus torquebatur: nullum aderat symptoma dirum aut fœdum; sed omnia ejus generis erant, ut naturæ fragilitatem potius, quam corruptionem aut dedecus

ostenderent. Paucos enim ante obitum dies, ex corporis nimia siccitate, et curis, quæ regni culmen sequuntur, attenuata, nec unquam mero aut uberiore diæta irrigata, nervorum rigore perculsa, vocem tamen (quod fieri non solet in ejusmodi morbo), et mentem, et motum, licet tardiorem et hebetiorem retinuit. Atque is personæ ejus status paucis diebus tantum duravit; ut non tanquam actus vitæ novissimus, sed tanquam primus gradus ad mortem fuerit: nam imminutis facultatibus in vita diu manere, miserum habetur, sed a sensu paulatim sopito ad mortem properare, placida et clemens vitæ clausula

est.

Addo et illud in felicitatis ejus cumulum insignem; quod non tantum nomine proprio, sed et ministrorum status virtute, felicissima fuit.

Tales enim viros nacta est, quales fortasse hæc insula ante eum diem non peperit. Deus autem, regibus favens, etiam spiritus ministrorum excitat et

ornat.

Restant felicitates posthumæ duæ, iis quæ vivam comitabantur fere celsiores et augustiores: una successoris, altera memoriæ. Nam successorem sortita est eum, qui licet et mascula virtute, et prole, et nova imperii accessione, fastigium ejus excedat et obumbret; tamen et nomini et honoribus ejus faveat, et actis ejus quandam perpetuitatem donet: cum nec ex personarum delectu, nec ex institutorum ordine, quicquam magnopere mutaverit: adeo ut raro filius parenti, tanto silentio atque tam exigua mutatione et perturbatione, successerit. Memoria autem

ejus, ita et in ore hominum, et in animis viget, ut, per mortem exstincta invidia, atque incensa fama, felicitas memoriæ cum felicitate vitæ quodammodo

certet.

Nam si qua ex studio partium et dissensione religionis vagatur fama factiosa (quæ tamen ipsa jam timida videtur, et consensu victa), ea et sincera non est, et perennis esse non potest. Atque ob eam causam præcipue hæc, qualia sunt, de felicitate ejus et divini favoris notis, collegi; ut malevolus aliquis tantis Dei benedictionibus suas maledictiones inserere vereatur. Si quis autem ad hæc, ut ille ad Cæsarem, “Quæ miremur, habemus: sed quæ laudemus, expectamus;" sane existimo veram admirationem quendam laudis excessum esse. Neque ea, quam descripsimus, felicitas ulli evenire potest, nisi qui et a divina gratia eximie sustineatur atque foveatur; ac etiam moribus et virtute hanc fortunam sibi aliqua ex parte finxerit. Sed tamen visum est pauca admodum, quæ ad mores pertinent, adjungere, in iis solummodo, quæ iniquiorum sermonibus maxime aditum et fomitem præbere videntur.

Fuit Elizabetha in religione pia et moderata, et constans, ac novitatis inimica. Atque pietatis indicia, licet in factis et rebus, quas gessit, maxime elucescant; tamen et in vitæ ratione et consuetu.line familiari adumbrata sunt. Liturgiis et divinis officiis, aut sacello solenniore, aut interiore raro abfuit. In Scripturis et patrum scriptis (præcipue beati Augustini) legendis, multum versata est. Preces quasdam ipsa ex occasione et re nata composuit. In Dei mentionem vel communi sermone incidens,

« AnteriorContinuar »