Imágenes de páginas
PDF
EPUB

MEDITATIONES SACRE.

DE OPERIBUS DEI ET HOMINIS.

VIDIT Deus omnia, quæ fecerant manus ejus, et erant bona nimis homo autem conversus, ut videret opera, quæ fecerunt manus ejus, invenit quod omnia erant vanitas et vexatio spiritus.

Quare si opera Dei operaberis, sudor tuus ut unguentum aromatum, et feriatio tua ut sabbatum Dei. Laborabis in sudore bonæ conscientiæ, et feriabere in otio suavissimæ contemplationis. Si autem post magnalia hominum persequeris, erit tibi in operando stimulus et angustia, et in recordando fastidium et exprobratio. Et merito tibi evenit, O homo, ut cum tu, qui es opus Dei, non retribuas ei beneplacentiam, etiam opera tua reddant tibi fructum similem amaritudinis.

DE MIRACULIS SERVATORIS.

BENE OMNIA FECIT.

VERUS plausus: Deus, cum universa crearet, vidit, quod singula, et omnia erant bona nimis : Deus Verbum, in miraculis, quæ edidit (omne autem miraculum est nova creatio, et non ex lege primæ creationis), nil facere voluit, quod non gratiam et

beneficentiam omnino spiraret. Moses edidit miracula, et profligavit Ægyptios pestibus multis; Elias edidit, et occlusit cœlum ne plueret super terram; et rursus eduxit de cœlo ignem Dei super duces et cohortes; Elizæus edidit, et evocavit ursas e deserto quæ laniarent impuberes; Petrus Ananiam sacrilegum hypocritam morte, Paulus Elymam magum cæcitate percussit : sed nihil hujusmodi fecit Jesus. Descendit super eum Spiritus in forma columbæ, de quo dixit," Nescitis cujus spiritus sitis." Spiritus Jesu spiritus columbinus: fuerunt illi servi Dei tanquam boves Dei triturantes granum, et conculcantes paleam; sed Jesus agnus Dei sine ira et judiciis. Omnia ejus miracula circa corpus humanum, et doctrina ejus circa animam humanam. Indiget corpus hominis alimento, defensione ab externis, et cura. Ille multitudinem piscium in retibus congregavit, ut uberiorem victum hominibus præberet: ille alimentum aquæ in dignius alimentum vini ad exhilarandum cor hominis convertit: ille ficum, quod officio suo, ad quod destinatum fuit, ad cibum hominis videlicet, non fungeretur, arefieri jussit : ille penuriam piscium et panum ad alendum exercitum populi dilatavit: ille ventos, quod navigantibus minarentur, corripuit : ille claudis motum, cæcis lumen, mutis sermonem, languidis sanitatem, leprosis carnem mundam, dæmoniacis animum integrum, mortuis vitam restituit. Nullum miraculum judicii, omnia beneficentiæ, et circa corpus humanum; nam circa divitias non est dignatus edere miracula, nisi hoc unicum, ut tributum daretur Cæsari.

DE COLUMBINA INNOCENTIA ET SERPENTINA

PRUDENTIA.

NON ACCIPIT STULTUS VERBA PRUDENTIÆ, NISI EA
DIXERIS, QUÆ VERSANTUR IN CORDE EJUS.

JUDICIO hominis depravato et corrupto omnis, quæ adhibetur, eruditio et persuasio irrita est, et despectui, quæ non ducit exordium a detectione et repræsentatione malæ complexionis animi sanandi; quemadmodum inutiliter adhibetur medicina non pertentato vulnere.

Nam homines malitiosi, qui nihil sani cogitant, præoccupant hoc sibi, ut putent bonitatem ex simplicitate morum, ac inscitia quadam, et imperitia rerum humanarum gigni. Quare, nisi perspexerint ea quæ versantur in corde suo, id est, penitissimas latebras malitiæ suæ perlustratas esse ei, qui suasum molitur, deridiculo habent verba prudentiæ; itaque ei, qui ad bonitatem aspirat (non solitariam et particularem, sed seminalem et genitivam, quæ alios trahat), debent esse omnino nota, quæ ille vocat "profunda Satanæ;" ut loquatur cum auctoritate et insinuatione vera. Hinc est illud, "Omnia probate, quod bonum est tenete;" inducens electionem judiciosam ex generali minatione. Ex eodem fonte est illud: "Estote prudentes sicut serpentes, innocentes sicut columbæ." Non est dens serpentis, nec venenum, nec aculeus, quæ non probata debeant esse; nec pollutionem quis timeat, nam et sol ingreditur latrinas, nec inquinatur; nec quis se Deum tentare credat, nam ex præcepto est, et sufficiens est Deus ut vos immaculatos custodiat.

DE EXALTATIONE CHARITATIS.

SI GAVISUS SUM AD RUINAM EJUS QUI ODERAT ME, ET EXALTAVI QUOD INVENISSET EUM MALUM.

DETESTATIO Job: amicos redamare, est charitas publicanorum ex fœdere utilitatis; versus inimicos autem bene animatos esse, est ex apicibus juris Christiani, et imitatio divinitatis. Rursus tamen hujus charitatis complures sunt gradus, quorum primus est, inimicis resipiscentibus ignoscere ; ac hujus quidem charitatis etiam apud generosas feras umbra quædam et imago reperitur; nam et leones in se submittentes et prosternentes non ulterius sævire perhibentur. Secundus gradus est, inimicis ignoscere, licet sint duriores, et absque reconciliationum piaculis. Tertius gradus est, non tantum veniam et gratiam inimicis largiri, sed etiam merita et beneficia in eos conferre. Sed habent hi gradus, aut habere possunt, nescio quid potius ex ostentatione, aut saltem animi magnitudine, quam ex charitate pura. Nam cum quis virtutem ex se emanare et effluere sentit, fieri potest ut is efferatur, et potius virtutis suæ fructu, quam salute et bono proximi, delectetur. Sed si aliunde malum aliquod inimicum tuum deprehendat, et tu in interioribus cellulis cordis graveris et angustieris, nec, quasi dies ultionis et vindictæ tuæ advenisset, læteris; hoc ego fastigium et exaltationem charitatis esse pono.

DE MENSURA CURARUM.

SUFFICIT DIEI MALITIA SUA.

MODUS esse in curis humanis debet, alioqui et inutiles sunt, ut quæ animum opprimant, et judicium confundant; et profanæ, ut quæ sapiant animum, qui perpetuitatem quandam in rebus mundanis sibi spondeat. Hodierni enim debemus esse ob brevitatem ævi, et non crastini, sed, ut ille ait, "carpentes diem, erunt enim futura præsentia vice sua;" quare sufficit solicitudo præsentium. Neque tamen curæ moderatæ, sive sint œconomicæ, sive publicæ, sive rerum mandatarum, notantur. Sed hic duplex est excessus. Primus, cum curarum series in longitudinem nimiam et tempora remotiora extendimus, ac si providentiam divinam apparatu nostro ligare possemus; quod semper etiam apud ethnicos infaustum et insolens fuit. Fere enim, qui fortunæ multum tribuerunt, et ad occasiones præsentes alacres et præsto fuerunt, felicitate magna usi sunt. Qui autem, altum sapientes, omnia curata et meditata habere confisi sunt, infortunia subierunt. Secundus excessus est, cum in curis immoramur diutius, quam opus est ad justam deliberationem et ad decretum faciendum. Quis enim nostrum est, qui tantum curet, quantum sufficit ut se explicet, vel sese explicare non posse judicet, et non eadem sæpe retractet, et in eodem cogitationum circuitu inutiliter hæreat, et denique evanescat? Quod genus curarum et divinis et humanis rationibus adversissimum est.

« AnteriorContinuar »