5. Non est vacuum in natura, nec congregatum nec intermistum. 6. Inter terminos densi et rari est plica materiæ, per quam se complicat et replicat absque vacuo. 7. Differentiæ densi et rari in tangibilibus nobis notis parum excedunt rationes 32 partium. 8. Differentia a rarissimo tangibili ad densissimum pneumaticum habet rationem centuplam et amplius. 9. Flamma est aëre rarior, ut et oleum aqua. 10. Flamma non est aër rarefactus, ut nec oleum est aqua rarefacta; sed sunt plane corpora heterogenea, et non nimis amica. 11. Spiritus vegetabilium et animalium sunt auræ compositæ ex pneumatico aëreo et flammeo; quemadmodum et succi eorum ex aqueo et oleoso. 12. Omne tangibile apud nos habet pneumaticum, sive spiritum, copulatum et inclusum. 13. Spiritus, quales sunt vegetabilium et animalium, non inveniuntur apud nos soluti, sed in tangibili devincti et conclusi. 14. Densum et rarum sunt propria opificia calidi et frigidi; densum frigidi, rarum calidi. 15. Calor super pneumatica operatur per expansionem simplicem. 16. Calor in tangibili exercet duplicem operationem ; semper dilatando pneumaticum, sed crassum interdum contrahendo, interdum laxando. 17. Norma autem ejus rei talis est: spiritus emissus corpus contrahit et indurat; detentus intenerat et colliquat. 18. Colliquatio incipit a pneumatico in corpore expandendo; aliæ dissolutiones a crasso, liberando operationem pneumatici. 19. Post calorem et frigus, potentissima sunt ad rarefactionem et condensationem corporum consensus et fuga. 20. Restitutio a violentia et dilatat et condensat, in adversum violentiæ. 21. Assimilatio et dilatat et condensat, prout est assimilans assimilato rarius aut densius. 22. Quo corpora sunt rariora, eo majorem sustinent et dilatationem et contractionem per externam violentiam, ad certos terminos. 23. Si tensura aut pressura in corpore raro transgrediatur terminos sustinentiæ, tum corpora rariora potentius se vindicant in libertatem quam densiora, quia sunt magis activa. 24. Potentissima omnium expansio est expansio aëris et flammæ conjunctim. 25. Imperfectæ sunt dilatationes et contractiones, ubi facilis et proclivis est restitutio. 26. Densum et rarum magnum habent consensum cum gravi et levi. 27. Parce suppeditatur homini facultas ad condensationem, ob defectum potentis frigidi. 28. Ætas est instar ignis lambentis, et exequitur opera caloris, sed accuratius. 29. Ætas deducit corpora vel ad putrefactionem vel ad arefactionem. Optativa cum proximis. 1. Versio aëris in aquam. Proxima. Fontes in cavis montium. Exudatio lapidum. Roratio anhelitus. Vellus super latera navium, qu.' Meteora aquea, &c. 2. Augmentum ponderis in metallis. Prozima. Versio ferri in cuprum, qu. Incrementum plumbi in cellis, qu. Versio argenti vivi in aurum, qu. 3. Insaxatio terræ, et materiarum ex vegetabilibus aut animalibus. Proxima. Aqua insaxans. Lapis compositus ex lapidibus parvis incrustatis. Stillicidia crystallina in speluncis. Calculi in renibus et vesica et cyste fellis. Squamæ den tium. 4. Varii usus motus dilatantis et contrahentis in aëre per calorem. Proxima. Vitrum calendare. Altare Heronis. Organum musicum splendentibus radiis solis. Impostura de imitatione fluxus et refluxus maris et amnium. 5. Inteneratio membrorum in animalibus per calorem proportionatum et spiritum detentum. 1 See p. 292. § 7.-J. S. Proxima. Emollitio ferri. Emollitio ceræ. Omnia amalagmata. Pertinet ad instaurationem juventutis: nam omnis humectatio, præter eam quæ fit ex spiritu nativo detento, videtur esse pseudo-inteneratio, et parum juvat; ut in proprio titulo videbimus. Monitum. Parce proponimus sub isto titulo Optativa et Vellicationes de Praxi: quia cum sit tam generalis et late patens, magis idoneus est ad informandum judicium quam ad instruendam praxin. |