Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sciret." Equidem oblitus eram, in hâc Artium Synopsi Artem Tacendi interserere; quam tamen (quoniam plerumque desideretur) exemplo jam proprio docebo. Etenim, cùm me tandem ordo rerum ad illud deduxerit, ut paullò post de Arte Imperii tractandum sit; cùmque ad tantum regem scribam, qui perfectus adeò in eâ Arte sit magister, ipsamque ab incunabulis suis hauserit; nec omninò immemor esse possim, qualem apud Majestatem tuam locum sustinuerim; consentaneum magis existimavi meipsum tacendo de hâc re apud Majestatem tuam, quàm scribendo, probare. Cicero verò non solùm Artis, verùm etiam Eloquentiæ cujusdam quæ in tacendo reperiatur, meminit. Cùm enim sermones nonnullos suos, cum alio quodam ultrò citròque habitos, in epistolâ quâdam ad Atticum commemorâsset, sic scribit; "Hoc loco sumpsi aliquid de tuâ eloquentiâ, nam tacui." Pindarus verò (cui illud peculiare est, animos hominum inopinatò sententiolâ aliquâ mirabili, veluti virgulâ divinâ, percutere) hujusmodi quidpiam ejaculatur; "Interdùm magis afficiunt non-dicta quàm dicta." In hâc parte igitur tacere, aut (quod silentio proximum est) brevis admodùm esse, decrevi. Verùm, antequàm ad Artes Imperii perveniam, haud pauca de aliis Doctrinæ Civilis portionibus

sunt præmittenda.

Scientia Civilis versatur circa subjectum, quod ceterorum omnium maximè est materiæ immersum, ideòque difficillimè ad axiomata reducitur. Sunt tamen nonnulla, quæ hanc difficultatem levant. Primò enim, quemadmodum Cato ille Censorius de

Romanis suis dicere solitus est, "Ovibus eos similes esse quarum gregem integrum minore quis molestiâ ageret quàm unam aliquam; quoniam si paucas ex grege ut rectam ineant viam propellere possis, ceteræ ultrò sequentur:" similitèr, hoc quidem respectu, Ethicæ munus est quodammodò illo Politicæ difficilius. Secundò, proponit sibi Ethica, ut animus bonitate internâ imbuatur et cumuletur; at Civilis Scientia nihil ampliùs postulat, præter bonitatem externam: hæc enim ad societatem sufficit. Itaque non rarò accidit, ut regimen sit bonum, tempora mala: siquidem in Sacrâ Historiâ illud non semel occurrit, cùm de regibus bonis et piis narretur; "Sed adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum." Itaque, et hoc quoque respectu, duriores partes sunt Ethica. Tertiò, hoc habent respublicæ ut tanquam machinæ grandiores tardiùs moveantur, nec sine magno molimine, undè haud tam citò labefactantur; sicut enim in Ægypto septem anni fertiles steriles septem sustentârunt; ita in rebuspublicis priorum temporum bona institutio efficit, ut sequentium errores non statim perniciem inferant: at singulorum hominum decreta et mores magìs subitò subverti solent. Hoc denique Ethicam gravat, Politica

succurrit.

Scientia Civilis tres habet partes, juxta tres societatis actiones summarias; Doctrinam de Conversatione, Doctrinam de Negotiis, et Doctrinam de Imperio sive Republicâ. Tria siquidem sunt bona, quæ ex Societate Civili homines sibi parare expe

tunt; Solamen contra Solitudinem, Adjumentum in Negotiis, et Protectio contra Injurias. Suntque istæ tres Prudentiæ planè inter se diversæ, et sæpenumerò disjunctæ; Prudentia in Conversando, Prudentia in Negotiando, et Prudentia in Gubernando.

Enimverò, quod ad Conversationem attinet, illa certè affectata esse non debet, at multo minùs neglecta; cùm prudentia in ejus moderamine et decus quoddam morum in seipsâ præ se ferat, et ad negotia tam publica quàm privata commodè administranda plurimùm juvet. Etenim sicut actio oratori tanti habetur, licèt sit externum quiddam, ut etiam illis alteris partibus quæ graviores et interiores videntur anteponatur; eodem ferè modo in viro civili Conversatio, ejusque regimen (utcunque in exterioribus occupetur) si non summum, at certè eximium, locum invenit. Quale enim pondus habet vultus ipse, ejusque compositio? Rectè poëta;

[blocks in formation]

Poterit enim quis vim orationis vultu labefactare, et planè prodere. Quin et facta, non minùs quàm verba, vultu paritèr destrui possint, si Ciceroni credamus; qui, cùm fratri affabilitatem commendaret erga provinciales, non in hoc eam potissimùm sitam dixit ut aditus præberet ad se faciles, nisi etiam vultu ipso comitèr accedentes exciperet; "Nil interest habere ostium apertum, vultum clausum." Videmus quoque Atticum sub primum Ciceronis cum Cæsare congressum, bello adhuc fervente, diligentèr et seriò Ciceronem per epistolam monuisse de vultu et gestu

ad dignitatem et gravitatem componendis. Quòd si tantum possit oris et vultûs solius moderatio, quanto magis sermo familiaris, et alia quæ ad Conversationem pertinent? Atque sanè summa et compendium decori et elegantiæ morum in hoc ferè sita sunt, ut quasi æquâ lance et propriam dignitatem et aliorum metiamur et tueamur; quod etiam non malê expressit T. Livius, licèt alii rei intentus, eo personæ charactere: "Ne (inquit) aut arrogans videar, aut obnoxius; quorum alterum est, alienæ libertatis obliti, alterum suæ." Ex contrariâ verò parte, si urbanitati et elegantiæ morum externæ impensiùs studeamus, transeunt illæ in affectationem quandam deformem et adulterinam; "Quid enim deformius, quàm scenam in vitam transferre ?" Quinetiam,

licèt in excessum illum vitiosum minimè prolabantur, temporis tamen nimium in hujusmodi leviculis absumitur; animusque ad curam ipsarum, magis quàm oportet, deprimitur. Ideòque sicut in academiis adolescentes litterarum studiosi, at sodalium congressibus plus satis indulgentes, moneri soleant a præceptoribus, "Amicos esse fures temporis;" sic certè assidua ista in Conversationis decorum animi intentio magnum gravioribus meditationibus furtum facit. Deindè, qui primas adeò in urbanitate obtinent, et ad hanc rem unam quasi nati videntur, hoc ferè habent ut sibi ipsis in illâ solâ complaceant, et ad virtutes solidiores et celsiores vix unquam aspirent: quandò e contra, qui sibi in hâc parte defectûs sunt conscii, decus ex bonâ existimatione quærunt. Ubì enim adest bona existimatio, omnia ferè decent; ubì verò illa deficit, tum demùm a commoditate

morum atque urbanitate subsidium petendum est. Porrò, ad res gerendas vix gravius aut frequentius reperias impedimentum, quàm hujusce decori externi curiosam nimìs observationem; atque illud alterum, quod huic ipsi inservit, nimirùm anxiam temporis atque opportunitatum electionem. Egregiè enim Salomon ; "Qui respicit ad ventos, non seminat; qui respicit ad nubes, non metit:" creanda siquidem nobis est opportunitas, sæpiùs quàm opperienda. Ut verbo dicamus, urbana ista morum compositio veluti vestis animi est, et proindè vestis commoditates referre debet. Primùm enim talis esse debet, ut sit in usu communi; rursùs, ut non sit nimìs delicata aut sumptuosa: deindè ita conficienda, ut si qua sit in animo virtus, eain exhibeat maximè conspicuam, si qua deformitas, eandem suppleat et occultet; postremò, et super omnia, ne sit nimìs arcta atque ita animum angustiet, ut ejusdem motus in rebus gerendis cohibeat et impediat. Verum hæc pars Scientiæ Civilis de Conversatione elegantèr profectò a nonnullis tractata est, neque ullo modo tanquam Desiderata reponi debet.

CAPUT II.

Partitio Doctrina de Negotiis in Doctrinam de Occasionibus Sparsis, et Doctrinam de Ambitu Vitæ. Exemplum Doctrina de Occasionibus Sparsis, er Parabolis aliquibus Salomonis. Præcepta de Ambitu Vitæ.

DOCTRINAM de Negotiis partiemur in Doctrinam de Occasionibus Sparsis, et Doctrinam de Ambitu Vi

« AnteriorContinuar »