Imágenes de páginas
PDF
EPUB

parationum vini et cervisiæ, panificiorum, aut etiam mensæ delitiarum, et distillationum et similium ; ille quoque si secuin cogitet, et animum advertat, per quantos temporum circuitus (cum hæc omnia, præter distillationes,' antiqua fuerint) hæc ad eam quam nunc habemus culturam perducta sint, et (ut jam de horologiis dictum est) quam parum habeant ex observationibus et axiomatibus naturæ, atque quam facile, et tanquam per occasiones obvias et contemplationes incurrentes, ista inveniri potuerint; ille (inquam) ab omni admiratione se facile liberabit, et potius humanæ conditionis miserebitur, quod per tot sæcula tanta fuerit rerum et inventorum penuria et sterilitas. Atque hæc ipsa tamen quorum nunc mentionem fecimus inventa, philosophia et artibus intellectus antiquiora fuerunt. Adeo ut (si verum dicendum sit) cum hujusmodi scientiæ rationales et dogmaticæ inceperint, inventio operum utilium desierit.2

Quod si quis ab officinis ad bibliothecas se converterit, et immensam quam videmus librorum varietatem in admiratione habuerit, is examinatis et diligentius introspectis ipsorum librorum materiis et contentis, obstupescet certe in contrarium ; et postquam nullum dari finem repetitionibus observaverit, quamque homines eadem agant et loquantur, ab admiratione varie

1 It has been said that Porson affirmed that distillation was known to the ancients. Dutens of course maintains that it was; but the passage he quotes from Dioscorides merely refers to sublimation. The word alembic is, as he remarks, a compound of the Arabic article with the Greek word úußiß, operculum; thus resembling in formation the word “almagest and some others. But no valid conclusion can be drawn from hence. See Dutens, Origine des Découvertes, &c., p. 187. of the London edition. See a very interesting account of the history of distillation in Humboldt's Examen critique de l'Histoire de la Géographie, &c., vol. ii. p. 306.

2 Thus we find Aristotle speaks of philosophy as having sprung up after all the wants of life were satisfied. See the beginning of the Metaphysics.

[ocr errors]

tatis transibit ad miraculum indigentiæ et paucitatis earum rerum quæ hominum mentes adhuc tenuerunt et occuparunt.

Quod si quis ad intuendum ea quæ magis curiosa habentur quam sana animum submiserit, et Alchymistarum aut Magorum opera penitius introspexerit, is dubitabit forsitan utrum risu an lachrymis potius illa digna sint. Alchymista enim spem alit æternam, atque ubi res non succedit errores proprios reos substituit ; secum accusatorie reputando, se aut artis aut authorum vocabula non satis intellexisse, unde ad traditiones et auriculares susurros animum applicat; aut in practicæ suæ scrupulis et momentis aliquid titubatum esse, unde experimenta in infinitum repetit; ac interim quum inter experimentorum sortes in quædam incidat aut ipsa facie nova aut utilitate non contemnenda, hujusmodi pignoribus animum pascit, eaque in majus ostentat et celebrat ; reliqua spe sustentat. Neque tamen negandum est, Alchymistas non pauca invenisse et inventis utilibus homines donasse. Verum fabula illa non male in illos quadrat, de sene qui filiis aurum in vinea defossum (sed locum se nescire simulans) legaverit; unde illi vineæ fodienda diligenter incubuerunt, et aurum quidem nullum repertum, sed vindemia ex ea cultura facta est uberior.

At naturalis Magiæ cultores, qui per rerum Sympathias et Antipathias omnia expediunt, ex conjecturis otiosis et supinissimis, rebus virtutes et operationes admirabiles affinxerunt; atque si quando opera exhibuerint, ea illius sunt generis, ut ad admirationem et novitatem, non ad fructum et utilitatem, accommodata sint.

1 That is, that something has gone wrong in his manipulations, either in weighing his materials, or because the moment of projection has been missed.

In superstitiosa autem Magia (si et de hac dicendum sit) illud imprimis animadvertendum est, esse tantummodo certi cujusdam et definiti generis subjecta, in quibus artes curiosæ et superstitiosæ, per omnes nationes atque ætates atque etiam religiones, aliquid potuerint aut luserint. Itaque ista missa faciamus : interim nil mirum est si opinio copiæ causam inopiæ dederit.

LXXXVI.

Atque hominum admirationi quoad doctrinas et artes, per se satis simplici et prope puerili, incrementum accessit ab eorum astu et artificio qui scientias tractaverunt et tradiderunt. Illi enim ea ambitione et affectatione eas proponunt, atque in eum modum efformatas ac veluti personatas in hominum conspectum producunt, ac si illæ omni ex parte perfectæ essent et ad exitum perductæ. Si enim methodum aspicias et partitiones, illæ prorsus omnia complecti et concludere videntur quæ in illud subjectum cadere possunt. Atque licet membra illa male impleta et veluti capsulæ inanes sint, tamen apud intellectum vulgarem scientiæ formam et rationem integræ præ se ferunt.

At primi et antiquissimi veritatis inquisitores, meliore fide et fato, cognitionem illam, quam ex rerum contemplatione decerpere et in usum recondere statuebant, in aphorismos, sive breves easdemque sparsas nec methodo revinctas sententias, conjicere solebant; neque se artem universam complecti simulabant aut profitebantur. At eo quo nunc res agitur modo, minime mirum est si homines in iis ulteriora non quærant, quæ pro perfectis et numeris suis jampridem absolutis traduntur.

LXXXVII.

Etiam antiqua magnum existimationis et fidei incrementum acceperunt, ex eorum vanitate et levitate qui nova proposuerunt; præsertim in Philosophiæ Naturalis parte activa et operativa. Neque enim defuerunt homines vaniloqui et phantastici, qui partim ex credulitate, partim ex impostura, genus humanum promissis onerarunt: vitæ prolongationem, senectutis retardationem, dolorum levationem, naturalium defectuum reparationem, sensuum deceptiones, affectuum ligationes et incitationes, intellectualium facultatum illuminationes et exaltationes, substantiarum transmutationes, et motuum ad libitum roborationes et multiplicationes, aëris impres siones et alterationes, cælestium influentiarum deductiones et procurationes, rerum futurarum divinationes, remotarum repræsentationes, occultarum revelationes, et alia complura pollicitando et ostentando. Verum de istis largitoribus non multum aberraverit qui istiusmodi judicium fecerit, tantum nimirum in doctrinis philosophiæ inter horum vanitates et veras artes interesse, quantum inter res gestas Julii Cæsaris aut Alexandri Magni et res gestas Amadicii ex Gallia aut Arthuri ex Britannia in historiæ narrationibus intersit. Inveniuntur enim clarissimi illi imperatores revera majora gessisse quam umbratiles isti heroes etiam fecisse fingantur; sed modis et viis scilicet actionum minime fabulosis et prodigiosis. Neque propterea æquum est veræ memoriæ fidem derogari, quod a fabulis illa quandoque læsa sit et violata. Sed interim minime mirum est si propositionibus novis (præsertim cum mentione operum) magnum sit factum præjudicium per istos impostores qui similia tentaverunt; cum vanitatis excessus et fastidium etiam nunc omnem in ejusmodi conatibus magnanimitatem destruxerit.

LXXXVIII.

At longe majora a pusillanimitate, et pensorum quæ humana industria sibi proposuit parvitate et tenuitate, detrimenta in scientias invecta sunt. Et tamen quod pessimum est) pusillanimitas ista non sine arrogantia et fastidio se offert.

Primum enim, omnium artium illa reperitur cautela jam facta familiaris, ut in qualibet arte authores artis suæ infirmitatem in naturæ calunniam vertant; et quod ars ipsorum non assequitur id ex eadem arte impossibile in natura pronunciant. Neque certe damnari potest ars, si ipsa judicet. Etiam philosophia quæ nunc in manibus est, in sinu suo posita quædam fovet, aut placita, quibus (si diligentius inquiratur) hoc hominibus omnino persuaderi volunt; nil ab arte vel hominis opere arduum, aut in naturam imperiosum et validum, expectari debere ; ut de heterogenia caloris astri et ignis, et mistione, superius dictum est. Quæ si notentur accuratius, omnino pertinent ad humanæ potestatis circumscriptionem malitiosam, et ad quæsitam et artificio sam desperationem, quæ non solum spei auguria turbet, sed etiam omnes industriæ stimulos et nervos incidat atque ipsius experientiæ aleas abjiciat; dum de hoc tantum solliciti sint, ut ars eorum perfecta censeatur; gloriæ vanissimæ et perditissimæ dantes operam, scilicet

, ut quicquid adhuc inventum et comprehensum non sit, id omnino nec inveniri nec comprehendi posse in futurum credatur. At si quis rebus addere sel et novum

1 Compare Redargutio Philosophiarum, —“Quare missis istis philosophiis abstractis, vos et ego, filii, rebus ipsis nos adjungamus;" and Præfatio,

« AnteriorContinuar »