Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ab animo humano (qui ejus est genitor) et nutricatur et occultatur, præcipue in inferiori parte ejus, tanquam femore; atque animum pungit et convellit et deprimit, adeo ut actiones et decreta ab ea impediantur et claudicent. Quinetiam postquam consensu et tempore confirmata est et in actus erumpit, ut jam quasi menses compleverit et edita plane sit atque nata, primo tamen ad tempus nonnullum apud Proserpinam educatur, id est latebras quærit, atque clandestina est, et quasi subterranea; donec remotis Pudoris et Metus frænis, et coälita audacia, aut virtutis alicujus prætextum sumit aut infamiam ipsam contemnit. Atque illud verissimum est, omnem affectum vehementiorem tanquam ambigui sexus esse. Habet enim impetum virilem, impotentiam autem muliebrem. Etiam illud præclare, Bacchum mortuum reviviscere. Videntur enim affectus quandoque sopiti atque extincti; sed nulla fides habenda est iis, ne sepultis quidem; siquidem præbita materia et occasione, resurgunt.1

Omnis

De Inventione Vitis parabola prudens est. enim affectus ingeniosus est admodum et sagax, ad investigandum ea quæ ipsum alant et foveant. Atqui ante omnia quæ hominibus innotuere, vinum ad perturbationes cujuscunque generis excitandas et inflammandas potentissimum est et maxime efficax; atque est Cupiditatibus in genere instar fomitis communis. Elegantissime autem ponitur Affectus, sive Cupiditas, provinciarum subjugator et expeditionis infinitæ susceptor.

1 Yet Rochefoucauld has said "Il est impossible d'aimer une seconde fois ce qu'on a véritablement cessé d'aimer." - Reflexions Morales, 294. [The two observations are not, I think, incompatible with one another. Bacon speaks of the appetite rather than the sentiment; and Rochefoucauld does not say that a man cannot love again that which he thinks he has ceased to love.-J. S.]

Nunquam enim partis acquiescit, sed appetitu infinito neque satiabili ad ulteriora tendit, et novis semper inhiat. Etiam tigres apud Affectus stabulant, et ad currum eorum subinde jugantur. Postquam enim Affectus curulis esse cœperit, non pedestris, sed victor rationis et quasi triumphator factus sit, in omnes qui adversantur aut se opponunt crudelis est et indomitus ac immitis. Facetum autem est, quod circa currum Bacchi subsultant illi dæmones deformes et ridiculi. Omnis enim affectus vehementior progignit motus in oculis et ore ipso et gestu indecoros et inconditos, subsultorios et deformes; adeo ut qui sibi ipsi fortasse in aliquo affectu (veluti ira, arrogantia, amore) videatur magnificus et tumidus, aliis tamen appareat turpis et ridiculus. Conspiciuntur autem in Cupiditatis comitatu Musa. Neque enim reperitur ullus fere affectus tam pravus et vilis, cui non blandiatur aliqua doctrina. Hac enim in re ingeniorum indulgentia et procacitas Musarum majestatem in immensum minuit; ut cum duces vitæ et signiferi esse debeant, sint non raro cupiditatum pedissequæ et oblectatrices.

Inprimis vero nobilis est illa allegoria, Bacchum amores suos in eam effudisse, quæ ab alio relicta erat et fastidita. Certissimum enim est, affectus id petere atque ambire, quod experientia jampridem repudiavit. Atque norint omnes, qui affectibus suis servientes et indulgentes pretium potiundi in immensum augent (sive honores appetant, sive amores, sive gloriam, sive scientiam, sive alia quæcunque) se res relictas petere, et a compluribus per omnia fere sæcula post experimentum dimissas et repudiatas. Neque mysterio caret, quod hedera Baccho sacra fuerit. Hoc enim duplici modo convenit; primum quod hedera hyeme virescat; deinde

quod circa tot res (arbores, parietes, ædificia) serpat ac circumfundatur et se attollat. Quod ad primum enim attinet, omnis cupiditas per renitentiam et vetitum et tanquam antiperistasin 1 (veluti per frigora brumæ hedera) virescit, ac vigorem acquirit. Secundo, affectus aliquis in humana anima prædominans omnes ejus actiones et decreta tanquam hedera circumsepit; neque fere quicquam purum invenias, cui illa claviculas suas non imprimat. Neque mirum est, si superstitiosi ritus Baccho attribuantur; cum omnis fere malesanus affectus in pravis religionibus luxurietur, adeo ut hæreticorum colluvies bacchanalia ethnicorum superarit; quorum etiam superstitiones non minus cruenta quam turpes extiterunt. Neque itidem mirum est, si furores a Baccho immitti putentur; cum et omnis affectus in excessu suo veluti furor brevis sit, et si vehementius obsideat et incumbat, in insania sæpius terminetur. Illud autem de Pentheo et Orpheo inter Orgya Bacchi laceratis, evidentem parabolam habet; cum affectus quisque prævalidus erga duas res sit asperrimus atque infensissimus; quarum altera est inquisitio in eum curiosa, altera admonitio salutaris et libera. Neque auxilio fuerit, si illa inquisitio fiat tantum contemplationis aut spectandi gratia, tanquam arbore conscensa, absque omni animi malignitate; neque rursus, si admonitio illa multa cum suavitate et dexteritate adhibeatur ; verum utcunque non tolerant Orgya aut Pentheum aut Orpheum. Postremo, illa confusio personarum Jovis et Bacchi ad parabolam recte traduci potest; quandoquidem res gestæ nobiles et claræ, atque merita insignia et gloriosa, interdum a Virtute et recta ratione et magnanimitate, interdum autem a latente affectu et occulta

1 See infra, p. 255.

cupiditate (utcunque famæ et laudis celebritate utraque res pariter gaudeat) proveniant; ut non facile sit distinguere facta Dionysi a factis Jovis.1

Verum in theatro nimis diu moramur; transeamus ad palatium animi; cujus limina majori cum veneratione et cura ingredi convenit.

1 It seems not improbable that Bacon was led to consider the ancient mythology from the point of view which he has illustrated both here and in the Wisdom of the Ancients, by an author with many of whose writings he was familiar. Plutarch's treatise De Iside et Osiride is very much in the same manner.

FRANCISCI BARONIS DE VERULAMIO,

VICE-COMITIS SANCTI ALBANI,

DE DIGNITATE ET AUGMENTIS
SCIENTIARUM,

LIBER TERTIUS.

AD REGEM SUUM.

CAPUT I.

Partitio Scientiae in Theologiam, et Philosophiam. Partitio Philosophiæ in Doctrinas tres; de Numine, de Natura, de Homine. Constitutio Philosophiæ Primæ, ut Matris Communis omnium.

:

HISTORIA Omnis (Rex optime) humi incedit, et ducis potius officio quam lucis perfungitur; Poësis autem doctrinæ tanquam somnium res dulcis, et varia, et volens videri aliquid in se habere divini; quod etiam somnia vendicant. Verum jam tempus est mihi ut evigilem, et me humo attollam, Philosophiae et Scientiarum liquidum æthera secans.

Scientia aquarum similis est. Aquarum aliæ descendunt cœlitus, aliæ emanant e terra. Etiam Scientiarum primaria partitio sumenda est ex fontibus suis. Horum alii in alto siti sunt, alii hic infra. Omnis enim scientia duplicem sortitur informationem.

« AnteriorContinuar »