Imágenes de páginas
PDF
EPUB

(in tanta præsertim doctrinarum et scientiarum restau-
ratione) ut qui de hisce nostris aliquid, sive ex sensu
proprio, sive ex authoritatum turba, sive ex demonstra-
tionum formis (quæ nunc tanquam leges quædam judi-
ciales invaluerunt), statuere aut existimare velit, ne id
in transitu et velut aliud agendo facere se posse speret;
sed ut rem pernoscat; nostram, quam describimus et
munimus, viam ipse paullatim tentet; subtilitati rerum
quæ in experientia signata est assuescat; pravos denique
atque alte hærentes mentis habitus tempestiva et
quasi legitima mora corrigat; atque tum
demum (si placuerit) postquam

in potestate sua esse cœperit,
judicio suo utatur.

SEQUITUR

PARTIS SECUNDE SUMMA,

DIGESTA

IN APHORISMOS.

PARTIS SECUNDÆ SUMMA,

DIGESTA IN

APHORISMOS.

APHORISMI

DE INTERPRETATIONE NATURÆ

ET REGNO HOMINIS.

APHORISMUS

I.

HOмo, Naturæ minister et interpres, tantum facit et intelligit quantum de Naturæ ordine re vel mente observaverit, nec amplius scit aut potest.

II.

Nec manus nuda nec intellectus sibi permissus multum valet; instrumentis et auxiliis res perficitur; quibus opus est non minus ad intellectum quam ad manum. Atque ut instrumenta manus motum aut cient aut regunt, ita et instrumenta mentis intellectui aut sugge

runt aut cavent.

III.

Scientia et potentia humana in idem coincidunt, quia ignoratio causæ destituit effectum. Natura enim non nisi parendo vincitur; et quod in contemplatione instar causæ est, id in operatione instar regulæ est.

1 That the physician is “naturæ minister,” púσɛwç vænpérns, is quoted more than once from Hippocrates by Galen, xv. 369. xvi. 35. (Kuhn): the first passage in his commentary on Hippoc. De Aliment. iii., the second in his do. De Humor. i.

2 This antithesis was probably suggested by Publius Syrus's gnome:"Casta ad virum matrona parendo imperat."

[blocks in formation]

IV.

Ad opera nil aliud potest homo, quam ut corpora naturalia admoveat et amoveat; reliqua Natura intus transigit.1

V.

Solent se immiscere naturæ (quoad opera) mechanicus, mathematicus, medicus, alchymista, et magus ; sed omnes (ut nunc sunt res) conatu levi, successu tenui.

VI.

Insanum quiddam esset, et in se contrarium, existimare ea quæ adhuc nunquam facta sunt fieri posse, nisi per modos adhuc nunquam tentatos.

VII.

Generationes mentis et manus numerosæ admodum videntur in libris et opificiis. Sed omnis ista varietas sita est in subtilitate eximia, et derivationibus paucarum rerum quæ innotuerunt; non in numero Axi

omatum.

VIII.

Etiam opera, quæ jam inventa sunt, casui debentur et experientiæ magis quam scientiis: scientiæ enim, quas nunc habemus, nihil aliud sunt quam quædam concinnationes rerum antea inventarum; non modi inveniendi, aut designationes novorum operum.

IX.

Causa vero et radix fere omnium malorum in scientiis ea una est; quod dum mentis humanæ vires falso

1 For some remarks upon the first four Aphorisms, see the Preface, p. 156.-J. S.

« AnteriorContinuar »