Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

FRANCISCUS DE VERULAMIO

SIC COGITAVIT;

TALEMQUE APUD SE RATIONEM INSTITUIT,

QUAM VIVENTIBUS ET POSTERIS NOTAM FIERI
IPSORUM INTERESSE PUTAVIT.

CUM illi pro comperto esset intellectum humanum sibi ipsi negotium facessere, neque auxiliis veris (quæ in hominis potestate sunt) uti sobrie et commode; unde multiplex rerum ignoratio et ex ignoratione rerum detrimenta innumera: omni ope connitendum existimavit, si quo modo commercium istud Mentis et Rerum (cui vix aliquid in terris, aut saltem in terrenis, se ostendit simile) restitui posset in integrum, aut saltem in melius deduci. Ut vero errores qui invaluerunt, quique in æternum invalituri sunt, alii post alios (si mens sibi permittatur) ipsi se corrigerent, vel ex vi intellectus propria vel ex auxiliis atque adminiculis dialecticæ, nulla prorsus suberat spes; propterea quod notiones rerum primæ, quas mens haustu facili et supino excipit recondit atque accumulat (unde reliqua omnia fuunt), vitiosæ sint et confusæ et temere a rebus abstractœ; neque minor sit in secundis et reliquis libido et inconstantia; ex quo fit, ut universa ista ratio humana, qua utimur quoad inquisitionem naturæ non bene congesta et ædificata sit, sed tanquam moles aliqua magnifica sine fundamento. Dum enim falsas mentis vires mirantur homines et celebrant, veras ejusdem quæ esse possint (si debita ei adhibeantur auxilia, atque ipsa rebus morigera sit, nec impotenter rebus insultet) prætereunt et perdunt. Restabat illud unum ut res de integro tentetur melioribus præsidiis, utque fiat scientiarum et artium atque omnis humanæ doctrinæ in universum Instauratio, a debitis excitata fundamentis. Hoc vero licet aggressu infinitum quiddam videri possit ac supra vires mortales, tamen idem tractatu sanum invenietur ac sobrium, magis quam ea quæ adhuc facta sunt. Exitus enim

196

hujus rei est nonnullus. In iis vero quæ jam fiunt circa scientias, est vertigo quædam et agitatio perpetua et circulus. Neque eum fugit quanta in solitudine versetur hoc experimentum, et quam durum et incredibile sit ad faciendam fidem. Nihilominus, nec rem nec seipsum deserendum putavit, quin viam quæ una humanæ menti pervia est tentaret atque iniret. Præstat enim principium dare rei quæ exitum habere possit, quam in iis quæ exitum nullum habent perpetua contentione et studio implicari. Viæ autem contemplativæ viis illis activis decantatis fere respondent; ut altera, ab initio ardua et difficilis, desinat in apertum; altera, primo intuitu expedita et proclivis, ducat in avia et præcipitia. Quum autem incertus esset quando hæc alicui posthac in mentem ventura sint; eo potissimum usus argumento, quod neminem hactenus invenit qui ad similes cogitationes animum applicuerit ; decrevit prima quæque quæ perficere licuit in publicum edere. Neque hæc festinatio ambitiosa fuit, sed sollicita; ut si quid illi humanitus accideret, extaret tamen designatio quædam ac destinatio rei quam animo complexus est; utque extaret simul signum aliquod honestæ suæ et propensa in generis humani commoda voluntatis. Certe aliam quam

cunque ambitionem inferiorem duxit re quam

præ manibus habuit. Aut enim hoc quod
agitur nihil est, aut tantum, ut

merito ipso contentum esse

debeat nec fructum

extra quærere.

SERENISSIMO

POTENTISSIMOQUE PRINCIPI AC DOMINO NOSTRO,

ЈАСОВО,

DEI GRATIA

MAGNÆ BRITANNIÆ, FRANCIÆ, ET HIBERNIÆ REGI,

FIDEI DEFENSORI, ETC.

Serenissime Potentissimeque Rex,

POTERIT fortasse Majestas tua me furti incusare, quod tantum temporis quantum ad hæc sufficiat negotiis tuis suffuratus sim. Non habeo quod dicam. Temporis enim non fit restitutio; nisi forte quod detractum fuerit temporis rebus tuis, id memoriæ nominis tui et honori sæculi tui reponi possit; si modo hæc alicujus siat pretii. Sunt certe prorsus nova; etiam toto genere: sed descripta ex veteri admodum exemplari, mundo scilicet ipso, et natura rerum et mentis. Ipse certe (ut ingenue fatear) soleo æstimare hoc opus magis pro partu temporis quam ingenii. Illud enim in eo solummodo mirabile est, initia rei et tantas de iis quæ invaluerunt suspiciones alicui in mentem venire potuisse. Cætera non illibenter sequuntur. At versatur proculdubio casus (ut loquimur) et quiddam quasi fortuitum non minus in iis quæ cogitant homines quam in iis quæ agunt aut loquuntur. Verum hunc casum (de quo loquor) ita intelligi volo, ut si quid in his quæ affero sit boni, id immensæ misericordiæ et bonitati divinæ et fœlicitati temporum tuorum tribuatur: cui et vivus integerrimo affectu servivi, et mortuus fortasse id effecero, ut illa posteritati, nova

« AnteriorContinuar »