Imágenes de páginas
PDF
EPUB

enim diligentem veri cognitionem atque acre studium philosophiæ res hæc nonnihil impediat, quoniam præpropere mentem consopit, atque ulterioris disquisitionis sitim et ardorem restinguit; si quis tamen doctrinam ad usus civiles adhibeat (sermocinandi videlicet, consulendi, suadendi, argumentandi, et similium), omnia quæ cupiat præparata et adornata in hujusmodi authoribus reperiet. Veruntamen hujusce rei excessus adeo juste contemnitur, ut quemadmodum Hercules, cum videret in templo statuam Adonidis (Veneris deliciarum) indignabundus dixit, Nil sacri es; ita omnes Herculei literarum pugiles, id est, laboriosi atque constantes indagatores veritatis, hujusmodi delicias et lauticias, tanquam nil divini spirantes, facile spreverint.

Paulo sanius est aliud styli genus (neque tamen ipsum omnino vanitatis expers), quod copiæ illi et luxuriæ orationis tempore fere succedit. Illud totum in eo est, ut verba sint aculeata, sententiæ concise, oratio denique potius versa quam fusa; quo fit, ut omnia per hujusmodi artificium magis ingeniosa videantur quam revera sint. Tale invenitur in Seneca effusius, in Tacito et Plinio Secundo moderatius; atque nostri temporis auribus cœpit esse non ita pridem accommodatum. Verum hoc ipsum mediocribus ingeniis gratum esse solet (adeo ut dignitatem quandam literis conciliet); attamen a judiciis magis limatis merito fastiditur, et poni possit pro intemperie quadam doctrinæ, cum sit verborum etiam et eorum concinnitatis aucupium quoddam. Atque hæc de prima literarum intemperie dicta sunt.

1 See the scholiast on Theocritus, v. 2. But Bacon probably took the story from the Adagia of Erasmus.

mus.

Sequitur ea intemperies in rebus ipsis, quam posuimus mediam, et litigiose subtilitatis nomine designaviEstque illa, de qua modo diximus, aliquanto deterior. Ut enim rerum dignitas verborum cultui præcellit; sic e contrario, odiosior est vanitas in rebus quam in verbis. Qua in re increpatio illa Paulina non magis ad suam ætatem referri, quam ad sequentia tempora deduci potest; neque theologiam tantum, sed etiam omnes scientias respicere videtur: Devita profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ. His enim verbis, duo signa indiciaque scientiæ suspectæ atque ementitæ proponit. Primum est, vocum novitas et insolentia; alterum, rigor dogmatum; qui necessario oppositionem, et dein altercationes quæstionesque inducit. Certe quemadmodum complura corpora naturalia, dum valent integra, corrumpuntur sæpius et abeunt in vermes; eodem modo sana et solida rerum cognitio sæpenumero putrescit, et solvitur in subtiles, vanas, insalubres, et (si ita loqui licet) vermiculatas quæstiones; quæ motu quodam et vivacitate nonnulla præditæ videntur, sed putidæ sunt et nullius usus. Hoc genus doctrinæ minus sanæ, et seipsam corrumpentis, invaluit præcipue apud multos ex scholasticis, qui summo otio abundantes, atque ingenio acres, lectione autem impares (quippe quorum mentes conclusæ essent in paucorum authorum, præcipue Aristotelis dictatoris sui, scriptis, non minus quam corpora ipsorum in cœnobiorum cellis), historiam vero et naturæ et temporis maxima ex parte ignorantes, ex non magno materiæ stamine, sed maxima spiritus, quasi radii, agitatione, operosissimas illas telas quæ in libris eorum exstant confecerunt. Etenim mens humana,

11 Tim. vi. 20.

si agat in materiam (naturam rerum et opera Dei contemplando), pro modo materiæ operatur atque ab eadem determinatur; sin ipsa in se vertatur (tanquam aranea texens telam),1 tum demum interminata est, et parit certe telas quasdam doctrinæ tenuitate fili operisque admirabiles, sed quoad usum frivolas et inanes.

Hæc inutilis subtilitas, sive curiositas, duplex est; et spectatur aut in materia ipsa, qualis est inanis speculatio sive controversia; cujus generis reperiuntur et in theologia, et in philosophia, haud paucæ; aut in modo et methodo tractandi. Hæc apud scholasticos fere talis erat super unaquaque re proposita formabant objectiones, deinde objectionum illarum solutiones; quæ solutiones ut plurimum distinctiones tantum erant; cum tamen scientiarum omnium robur, instar fascis illius senis, non in singulis bacillis sed in omnibus vinculo conjunctis consistat. Etenim symmetria scientiæ, singulis scilicet partibus se invicem sustinentibus, est et esse debet vera atque expedita ratio refellendi objectiones minorum gentium. Contra, si singula

1 In Bacon's Promus, a manuscript collection of sentences, formulæ, &c. [for a particular account of which see the Literary Works], we find the following: "Ex se fingit velut araneus." Bacon had doubtless taken this from Erasmus, by whom it is given as a proverb. V. Erasm. Adag. iv. 4. 43. Erasmus again derived it from Plutarch, De Osiride. Plutarch applies the comparison to poets and orators. Neither in his use of it, nor in Erasmus's remarks, nor yet in our text, is there anything to countenance the interpretation which M. Cousin has given of Bacon's meaning, namely that he intended to throw discredit on the study of psychology. He seems to have been led to this interpretation by the word materiam, taking it as if in antithesis to soul or spirit; whereas it means nothing more than the object, тò прокεuévov, on which the mind works. Surely Bacon might have defended himself by saying that he had explained "materia" in the figurative sense in which he used it, as equivalent to "natura rerum et opera Dei," and by inquiring whether the object of psychological researches were not included among the works of God. In the Novum Organum we find more than one example of what M. Cousin would doubtless recognise as an attempt at experimental psychology.

VOL. II.

axiomata tanquam baculos fascis seorsim extrahas, facile erit ea infirmare, et pro libito aut flectere aut frangere. Ut quod de Seneca dictum erat, Verborum minutiis rerum frangit pondera,1 vere de scholasticis usurpari possit, Quaestionum minutiis scientiarum frangunt robur. Numnon in aula spatiosa consultius foret unum accendere cereum, aut lychnuchum suspendere variis luminibus instructum, quo omnia simul perlustrentur, quam in singulos angulos quaquaversus exiguam circumferre lucernam? Atqui non absimilis est eorum ratio, qui non tam veritatem perspicuis argumentis, authoritatibus, comparationibus, exemplis illustrare nituntur; quam in hoc solum incumbunt ut minutos quosque scrupulos eximant, et captiunculas expediant, et dubitationes solvant; hoc pacto quæstionem ex quæstione gignentes, quemadmodum fit in superiori similitudine, ut lucerna in unum aliquem locum delata alios circumquaque destituat et obscuret. Adeo ut Scyllæ fabula ad vivum exprimat hoc genus philosophiæ; cujus os et pectus virginem formosam præferebant, infra vero fuisse aiunt

Candida succinctam latrantibus inguina monstris.2

Sic generalia quædam apud scholasticos invenias, quæ 1"Si rerum pondera minutissimis sententiis non fregisset, consensu potius eruditorum quam puerorum amore comprobaretur." - Quintil. x.

c. 1.

The method of the schoolmen is correctly described in the text. Generally each quæstio or inquiry begins with a statement of the different points which are to be elucidated. To each of these is allotted a separate articulus. One or more reasons are alleged in favour of the opinion which the author means to reject. Some objection, generally founded on a quotation from some conclusive authority, is then stated against it, and then the author gives his own opinion in what is called the Conclusio, and proceeds to refute one by one the arguments he has adduced on the other side. It is impossible not to recognise in this method of procedure the influence of a system of oral disputation.

2 Æneid, vi. 75.

pulchra sunt dictu, et non perperam inventa; ubi autem ventum fuerit ad distinctiones decisionesque, pro foecundo utero ad vitæ humanæ commoda, in portentosas et latrantes quæstiones desinunt. Itaque minime mirum, si hoc genus doctrinæ etiam apud vulgus hominum contemptui obnoxium fuerit, qui fere solent veritatem propter controversias circa eam motas aspernari, atque existimare eos errare omnes qui nunquam inter se conveniant; cumque videant doctos homines inter se digladiari de rebus nullius momenti, facile illud Dionysii Syracusani arripiunt, Verba ista sunt senum otiosorum. Nihilominus certissimum est, si modo scholastici ad inexplebilem sitim veritatis et continuam agitationem ingenii varietatem et multiplicitatem lectionis et contemplationum adjunxissent, insignia profecto illi exstitissent lumina, omnesque artes et scientias mirifice provexissent. Hactenus de secunda literarum intemperie.

Ad tertiam quod attinet, quæ ad falsitatem et mendacium spectat; una hæc omnium turpissima est, quippe quæ ipsam naturam animamque destruit scientiæ, quæ nihil aliud est quam veritatis imago. Nam veritas essendi et veritas cognoscendi idem sunt; nec plus a se invicem differunt, quam radius directus et reflexus.2 1 See Nov. Org. i. 71.

nas.

2 We may illustrate this passage from the writings of S. Thomas Aqui"Res intellecta ad intellectum aliquem potest habere ordinem vel per se vel per accidens. Per se quidem habet ordinem ad intellectum a quo dependet secundum suum esse, per accidens autem ad intellectum a quo

cognoscibilis est. . . . . . . . Unde unaquæque res dicitur vera absolute

secundum ordinem ad intellectum a quo dependet. . . . Res naturales dicuntur esse veræ secundum quod assequuntur similitudinem specierum quæ sunt in mente divina. . . . Sic ergo veritas principaliter est in intellectu, secundario vero in rebus secundum quod comparantur ad intellectum ut ad principium." Thus the veritas essendi is as it were the direct beam derived from the divine mind on outward things. S. Thomas goes on to recognise the truth of the opinion that "veritas intellectus nostri a re

« AnteriorContinuar »