Imágenes de páginas
PDF
EPUB

literis, quas ad amicum meum intimum Dominum Tobiam Matthæum nuper scripsisti, memoriam mei apud te vivere et vigere, neque tanta negotiorum arduorum et sublimium mole, quanta Dom. tuæ incumbit, obrutam esse aut exstinctam. Postremum accidit et illud, quod postquam ex favore excellentiss. Domini Marchionis ad Regis mei conspectum et colloquium admissus fuerim, videar mihi in statu gratiæ collocatus. Non me allocutus est Rex ut criminosum, sed ut hominem tempestate dejectum; et simul constantem meum et perpetuum in sermone suo industriæ et integritatis tenorem prolixe agnovit, cum insigni, ut videbatur, affectu: unde major mihi oboritur spes, manente ejus erga me gratia, et exstincta omni ex diuturnitate invidia, labores illustriss. Domin. tuæ pro me non incassum fore. Ipse interim nec otio me dedi, nec rebus me importune immiscui, sed in iis vivo, et ea tracto, quæ nec priores, quos gessi, honores dedeceant, et posteris memoriam nominis mei haud ingratam fortasse relinquent. Itaque spero me non indignam fore materiam, in qua et potentiæ et amicitiæ tuæ vis elucescat et celebretur; ut non minus in privata hominis fortuna potuisse videaris, quam in negotiis publicis. Deus illustriss. Dominationem tuam incolumem servet et felicitate cumulet.

INDORSED,

My Lord St. Alban's first letter to Gondomar, into Spain, March 28, 1623.

Epistola ad Fulgentium.*

Reverendissime P. Fulgenti,

Fateor me literarum tibi debitorem esse: suberat excusatio justa nimis; implicatus enim fueram gravissimo morbo, a quo necdum liberatus sum. Volo reverentiæ tuæ nota esse consilia mea de scriptis meis, quæ meditor et molior: non perficiendi spe, sed desiderio experiundi; et quia posteritati (secula enim ista requirunt) inservio. Optimum autem putavi ea omnia, in Latinam linguam traducta, in tomos dividere. Primus tomus constat ex libris "De Augmentis Scientiarum :" qui tamen, ut nosti, jam perfectus et editus est, et partitiones scientiarum complectitur; quæ est "Instaurationis Mea" pars prima. Debuerat sequi" Novum Organum;" interposui tamen scripta mea moralia et politica, quia magis erant in promptu. Hæc sunt: primo," Historia regni Henrici septimi regis Angliæ;" deinde sequetur libellus ille, quem vestra lingua "Saggi Morali" appellastis. Verum illi libro nomen gravius impono, scilicet ut inscribatur, "Sermones fideles, sive Interiora rerum." Erunt autem sermones isti, et numero aucti, et tractatu multum amplificati. Item continebit tomus iste libellum "De Sapientia Veterum" atque hic tomus (ut diximus) interjectus est, et non ex ordine "Instaurationis." Tum demum sequetur "Organum Novum;" cui secunda pars adhuc adjicienda est, quam tamen animo jam complexus et metitus sum. Atque hoc modo secunda

* Vide Baconiana, 196.

pars Instaurationis absolvetur. Quod ad tertiam partem Instaurationis attinet, Historiam scilicet Naturalem, opus illud est plane regium aut papale, aut alicujus collegii aut ordinis; neque privata industria pro merito perfici potest. At portiones illæ, quas jam in lucem edidi, " De Ventis," "De Vita et Morte," non sunt historia pura, propter axiomata et observationes majores interpositas; sed genus scripti commistum ex historia naturali et machina intellectus rudi et imperfecta; quæ est Instaurationis pars quarta. Itaque succedet illa ipsa quarta pars, et multa exempla machinæ continebit magis exacta, et ad inductivas regulas magis applicata. Quinto sequetur iste liber, quem " Prodromum philosophiæ secundæ" inscripsimus; qui inventa nostra circa nova axiomata ab experimentis ipsis excitata continebit; ut tanquam columnæ jacentes sustollantur: quem posuimus Instaurationis partem quintam. Postremo superest philosophia ipsa secunda, quæ est Instaurationis pars sexta; de qua spem omnino abjecimus: sed a seculis et posteritate fortasse pullulabit. Attamen, in Prodromis (iis dico tantum, quæ ad universalia naturæ fere pertingunt) non levia jacta erunt hujus rei fundamenta. Conamur (ut vides) tenues grandia: in eo tantum spem ponentes, quod videntur ista a Dei providentia et immensa bonitate profecta. Primo, propter ardorem et constantiam mentis nostræ, quæ in hoc instituto non consenuit, nec tanto temporis spatio refrixit. Equidem memini me, quadraginta abhinc annis, juvenile opusculum circa has res confecisse, quod, magna

prorsus fiducia et magnifico titulo, " Temporis Partum Maximum" inscripsi. Secundo, quod propter infinitam utilitatem Dei Opt. Max. auctoramento gaudere videatur.

Commendatum, rogo, me habeat reverentia vestra illustrissimo viro Domino Molines, cujus suavissimis et prudentissimis literis quam primum, si deus volet, rescribam. Vale, P. reverendissime.

Reverentiæ tuæ amicus addictissimus,

FR. ST. ALBAN.

ORNAMENTA RATIONALIA.*

1. ALEATOR, quanto in arte est melior, tanto est nequior.

2. Arcum, intensio frangit; animum, remissio. 3. Bis vincit, qui se vincit in victoria.

4. Cum vitia prosint, peccat, qui recte facit. 5. Bene dormit, qui non sentit, quod male dormiat.

6. Deliberare utilia, mora est tutissima.

7. Dolor decrescit, ubi quo crescat non habet. 8. Etiam innocentes cogit mentiri dolor.

9. Etiam celeritas in desiderio, mora est. 10. Etiam capillus unus habet umbram suam. 11. Fidem qui perdit, quo se servat in reliquum? 12. Formosa facies muta commendatio est. 13. Fortuna nimium quem fovet, stultum facit. 14. Fortuna obesse nulli contenta est semel. 15. Facit gratum fortuna, quam nemo videt. 16. Heu! quam miserum est ab illo lædi, de quo non possis queri.

17. Homo toties moritur, quoties amittit suos. 18. Hæredis fletus, sub persona risus est.

A supply (by the Publisher) of certain weighty and elegant Sentences, some made, others collected, by the Lord Bacon; and by him put under the above-said title; and at present not to be found.-Baconiana, p. 60.

« AnteriorContinuar »