Imágenes de páginas
PDF
EPUB

TEMPORIS PARTUS MASCULUS,

SIVE

DE INTERPRETATIONE, NATURÆ, LIB. 3.

1. Perpolitio et applicatio mentis.

2. Lumen naturæ; seu formula interpretationis.

3. Natura illuminata; sive veritas rerum.

CAP. I. TRADENDI MODUS LEGITIMUS.

REPERIO, fili, complures in rerum scientia, quam sibi videntur adepti, vel proferenda vel rursus occultanda, neutiquam e fide sua ac officio se gerere. Eodem damno, licet culpa fortassis minore, peccant et illi, qui probe quidem morati, sed minus prudentes sunt, nec artem ac præcepta tenent, quo quæque modo sint proponenda. Neque tamen de hac tradentium scientiarum sive malignitate sive inscitia querela est instituenda. Sane si rerum pondera docendi imperitia fregissent, non immerito quis indignetur. Rerum vero ineptiis docendi importunitatem vel jure deberi existimandum est. Ego autem longe ab his diversus te impertiturus non ingenii commenta nec verborum umbras, nec religionem admistam, nec observationes quasdam populares, vel experimenta quædam nobilia in theoriæ fabulas concinnata; sed revera naturam cum fœtibus suis tibi addicturus et mancipaturus, num videor dignum argumentum præ manibus habere, quod tractandi vel ambitione vel inscitia, vel vitio quovis polluam? Ita sim, fili, itaque

humani in universum imperii angustias nunquam satis deploratas ad datos fines proferam (quod mihi ex humanis solum in votis est), ut tibi optima fide, atque ex altissima mentis meæ providentia, et exploratissimo rerum et animorum statu hæc traditurus sim, modo omnium maxime legitimo. Quis tandem (inquies) est modus ille legitimus? Quin tu mitte artes et ambages, rem exhibe nudam nobis, ut judicio nostro uti possimus. Atque utinam, fili suavissime, eo loco sint res vestræ ut hoc fieri posset. An tu censes, cum omnes omnium mentium aditus ac meatus obscurissimis idolis, iisque alte hærentibus et inustis, obsessi et obstructi sint, veris rerum et nativis radiis sinceras et politas areas adesse. Nova est ineunda ratio, qua mentibus obductissimis illabi possimus. Ut enim phreneticorum deliramenta arte et ingenio subvertuntur, vi et contentione efferantur, omnino ita in hac universali insania mos gerendus est. Quid? leviores illæ conditiones, quæ ad legitimum scientiæ tradendæ modum pertinent, an tibi tam expeditæ et faciles videntur? ut modus innocens sit; id est, nulli prorsus errori ansam et occasionem præbeat? ut vim quandam insitam et innatam habeat, tum ad fidem conciliandam, tum ad pellendas injurias temporis, adeo ut scientia ita tradita, veluti planta vivax et vegeta, quotidie serpat et adolescat? ut idoneum et legitimum sibi lectorem se ponat et quasi adoptet? Atque hæc omnia præstiterim, pecne, ad tempus futurum provoco.*

From Stephens.

480

Temporis Partus Masculus, sive Instauratio Magna Imperii Humani in Universum.

Ad Deum patrem, Deum verbum, Deum spiritum, preces fundimus humillimas et ardentissimas, ut humani generis ærumnarum memores, et peregrinationis istius vitæ nostræ, in qua dies paucos et malos terimus, nova adhuc refrigeria e fontibus bonitatis suæ ad miserias nostras leniendas aperiant: atque illud insuper, ne humana divinis officiant, neve ex reseratione viarum sensus, et accensione majore luminis naturalis, aliquid incredulitatis et noctis animis nostris erga divina mysteria oboriatur. Sed potius ut ab intellectu a phantasiis et vanitate puro et repurgato, et divinis oraculis nihilominus subdito et prorsus dedititio, fidei dentur quæ fidei sunt.

EPISTOLÆ.

Rescriptum Procuratoris Regis Primarii, ad Academiam Cantabrigiensem, quando in sanctius regis concilium cooptatus fuit.*

GRATE mihi fuere literæ vestræ, atque gratulationem vestram ipse mihi gratulor. Rem ipsam ita mihi honori et voluptati fore duco, si in hac mente maneam, ut publicis utilitatibus, studio indefesso et

Vide Baconiana, p. 37.

perpetuis curis et puro affectu, inserviam. Inter partes autem reipublicæ nulla animo meo carior est, quam academiæ et literæ : idque et vita mea anteacta declarat et scripta. Itaque quicquid mihi accesserit, id etiam vobis accessisse existimare potestis. Neque vero patrocinium meum vobis sublatum aut diminutum esse credere debetis: nam et ea pars patroni, quæ ad consilium in causis adhibendum spectat, integra manet; atque etiam (si quid gravius acciderit) ipsum perorandi munus (licentia regis obtenta) relictum est; quodque juris patrocinio deerit, id auctiore potestate compensabitur. Mihi in votis est, ut quemadmodum a privatorum et clientelarum negotiis ad gubernacula reipublicæ translatus jam sum; ita et postremæ ætatis meæ pars (si vita suppetit) etiam a publicis curis ad otium et literas devehi possit. Quinetiam sæpius subit illa cogitatio, ut etiam in tot et tantis negotiis, tamen singulis annis aliquos dies apud vos deponam; ut ex majore vestrarum rerum notitia vestris utilitatibus melius consulere possim.

Amicus vester maxime fidelis et benevolus,

5 Julii, 1616.

FR. BACON.

II

VOL. 11.

Alma Matri Academic Cantabrigiensi.*

Cum vester filius sim et alumnus, voluptati mihi erit, partum meum nuper editum vobis in gremium dare: aliter enim velut pro exposito eum haberem. Nec vos moveat, quod via nova sit: necesse est enim talia per ætatum et seculorum circuitus evenire. Antiquis tamen suus constat honos: ingenii scilicet; nam fides verbo Dei et experientiæ tantum debetur. Scientias autem ad experientiam retrahere non conceditur: at easdem ab experientia de integro excitare, operosum certe, sed pervium. Deus vobis, et studiis vestris faveat.

Filius vester amantissimus,

Ex ædibus Eborac. Oct. 3. 1620.

FRANC. VERULam, Cancel.

To the Count Gondomar, Ambassador from the Court of Spain.

Illustrissime Domine Legate,

Amorem illustrissimæ Dominationis tuæ erga me, ejusque et fervorem et candorem, tam in prosperis rebus, quam in adversis, æquabili tenore constantem perspexi. Quo nomine tibi meritas et debitas gratias ago. Me vero jam vocat et ætas, et fortuna, atque etiam genius meus, cui adhuc satis morose satisfeci, ut excedens e theatro rerum civi

*Ante, vol. ix. p. 17.

+ Viz, Novum Organum.

« AnteriorContinuar »