Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nova et accomodata summa ratione comminiscebatur. Amicitias satis constanter, et singulari cum beneficentia et indulgentia coluit. Amicorum tamen hujusmodi delectum fecit, ut facile appareret, eum inquirere, ut instrumenti, non impedimenti, loco amicitia eorum esset. Cum autem et natura et instituto ferretur ad hoc, ut non eminens inter magnos, sed imperans inter obsequentes esset, amicos sibi adjunxit humiles, sed industrios, quibus ipse omnia esset. Hinc illud, "Ita vivente Cæsare moriar;" et

cæteræ id genus. Nobilium autem et æqualium

suorum amicitias ex usu suo adsciscebat: ex intimis autem neminem fere admittebat, nisi qui ex se omnia speraret. Quin et literis et doctrina mediocriter excultus fuit, sed ea, quæ ad civilem usum aliquid conferret. Nam et in historia versatus erat, et verborum pondera et acumina mire callebat; et cum multa felicitati suæ tribueret, peritus astrorum videri voluit. Eloquentia autem ei nativa et pura erat. In voluptates propensus ac effusus erat, quod ei apud initia sua loco simulationis erat; nemo enim periculum ab hujusmodi ingenio metuebat: voluptates autem suas ita moderabatur, ut nihil utilitati aut negotiorum summæ officerent, et animo potius vigorem, quam languorem tribuerent. In mensa sobrius, circa libidines incuriosus, in ludis lætus et magnificus. Talis cum esset, id ad extremum ei exitio fuit, quod ad principia sua incremento fuerat; id est, studium popularitatis. Nil enim tam populare est, quam ignoscere inimicis: qua, sive virtute, sive arte, ille periit.

IMAGO CIVILIS AUGUSTI CÆSARIS.

AUGUSTO CESARI, si cui mortalium, magnitudo animi inerat inturbida, serena, et ordinata: idque indicant res illæ omnium maximæ, quas ab ineunte adolescentia gessit. Nam qui ingenio commotiores sunt, ii fere adolescentias per varios errores transigunt, ac sub mediam ætatem demum se ostendunt: quibus autem natura est composita et placida, ii prima etiam ætate florere possunt. Atque cum animi dotes, sicut et bona corporis, sanitate quadam, pulchritudine, et viribus contineantur et absolvantur, fuit certe avunculo Julio viribus animi impar, pulchritudine et sanitate superior. Ille enim inquietus et incompositus (ut sunt fere ii qui comitiali morbo tentantur) se ad fines suos nihilominus summa ratione expediebat; sed ipsos fines minime ordinaverat, sed impetu infinito, et ultra mortale appetens, ferebatur ad ulteriora: hic autem sobrius, et mortalitatis memor, etiam fines suos ordine admirabili descriptos et libratos habuisse visus est. Primum enim, rerum potiri volebat; deinde, id assequi, ut dignus eo fastigio existimaretur; dein etiam frui summa fortuna humanum esse ducebat; ad ex

tremum, addere se rebus, et imaginem et virtutem sui principatus seculis post se futuris imprimere et inferre meditabatur. Itaque prima ætate potentiæ, media dignitati, vergente voluptatibus, senectute memoriæ et posteritati, serviebat.

IN HENRICUM PRINCIPEM WALLIÆ

ELOGIUM FRANCISCI BACONI.

Harl. MSS.

Vol. 1893.

fol. 75.

HENRICUS primogenitus Regis Magnæ Britanniæ, Princeps Walliæ, antea spe beatus, nunc memoria felix, diem suum obiit 6. Novemb. anno 1612. Is magno totius regni luctu et desiderio exstinctus est, utpote adolescens, qui animos hominum nec offendisset nec satiasset. Excitaverat autem propter bonam indolem multiplices apud plurimos omnium ordinum spes, nec ob brevitatem vitæ frustraverat. Illud imprimis accessit, quod in causa religionis firmus vulgo habebatur; prudentioribus quoque hoc animo penitus insederat, adversus insidias conjurationum (cui malo ætas nostra vix remedium reperit) patri eum instar præsidii et scuti fuisse, adeo ut et religionis et regis apud populum amor in eum redundaret, et in æstimationem jacturæ merito annumeraretur. corpore validus et erectus, statura mediocri, decora membrorum compage, incessu regio, facie oblonga et in maciem inclinante, habitu plenior, vultu composito, oculorum motu magis sedato quam forti. Inerant quoque et in fronte severitatis signa, et in ore nonnihil fastus. Sed tamen si quis ultra exte

VOL. 11.

D D

Erat

riora illa penetraverat, et eum obsequio debito et sermone tempestivo deliniverat, utebatur eo benigno et facili, ut alius longe videretur colloquio quam aspectu, talisque prorsus erat, qui famam sui excitaret moribus dissimilem. Laudis et gloriæ fuit proculdubio appetens, et ed omnem speciem boni et auram decoris commovebatur; quod adolescenti pro virtutibus est. Nam et arma ei in honore erant ac viri militares; quin et ipse quiddam bellicum spirabat; et magnificentiæ operum (licet pecuniæ alioquin satis parcus) deditus erat: amator insuper antiquitatis et artium. Literis quoque plus honoris attribuit quam temporis. In moribus ejus nihil laudandum magis fuit, quam quod in omni genere officiorum probe institutus credebatur et congruus: filius regi patri mire obsequens, etiam reginam multo cultu demerebat, erga fratrem indulgens; sororem vero unice amabat, quam etiam (quantum potuit virilis forma ad eximiam virginalem pulchritudinem collata) referebat. Etiam magistri et educatores pueritiæ ejus (quod raro fieri solet) magna in gratia apud eum manserant. Sermone vero obsequii idem exactor et memor. Denique in quotidiano vitæ genere, et assignatione horarum ad singula vitæ munera, magis quam pro ætate constans atque ordinatus. Affectus ei inerant non nimium vehementes, et potius æquales quam magni. Etenim de rebus amatoriis mirum in illa ætate silentium, ut prorsus lubricum illud adolescentiæ suæ tempus, in tanta fortuna, et valetudine satis prospera, absque

« AnteriorContinuar »