Imágenes de páginas
PDF
EPUB

luminis officio fungitur, atque maximi omnium esset ad Proserpinam recuperandam momenti, si omnino hoc fieri posset. Illa tamen hæret, et manet: cujus ratio sequitur accurate et excellenter proposita in pactis illis Jovis et Cereris. Primum enim certissi

mum est, duos esse modos spiritus in materia solida et terrestri cohibendi: alterum per constipationem sive obstructionem, qui est mera incarceratio et violentia alterum per ministrationem proportionati alimenti, atque id fit sponte et libenter. Postquam enim spiritus inclusus depascere incepit atque se alere, evolare protinus non festinat: sed veluti in terra sua figitur: atque hæc est degustatio Proserpinæ ex malo granato; quæ si non fuisset, jampridem a Cerere, cum face illa sua orbem terrarum peragrante, abducta fuisset. Spiritus enim, qui subest metallis et mineralibus, compingitur fortasse præcipue per massæ soliditatem ; qui autem in plantis est et animantibus, in corpore poroso habitat, et aperta effugia habet, nisi per illum modum degustationis libenter detineretur. Secundum autem pactum de semestri consuetudine non aliud est, quam elegans descriptio dispertitionis anni; cum spiritus ille, per terram perfusus, quoad res vegetabiles mensibus æstatis apud superiora degat, atque mensibus hiemis ad subterranea redeat. Quod vero attinet ad conatum illum Thesei et Pirithoi abducendæ Proserpinæ, id eo spectat, quod sæpius fiat, ut spiritus subtiliores, qui ad terram in multis corporibus descendunt, neutiquam illud efficiant ut spiritum subterraneum exsugant, et secum uniant, et eve

VOL. 11.

A A

hant; sed contra ipsi coagulentur, neque amplius resurgant; ut Proserpina per eos aucta incolis et imperio sit. De virga autem illa aurea, vix videmur sustinere posse impetum chemistarum, si in nos hac ex parte irruant: cum illi ab eodem lapide suo, et auri montes, et restitutionem corporum naturalium, veluti a portis inferorum, promittant. Verum de chemica, atque lapidis illius procis perpetuis, certo scimus theoricam eorum esse sine fundamento ; suspicamur etiam practicam esse sine certo pignore. Itaque missis illis, de ista postrema parabolæ parte hæc nostra sententia est. Nobis certe compertum est ex compluribus antiquorum figuris, eos conservationem atque instaurationem quandantenus corporum naturalium pro re desperata non habuisse, sed potius pro re abstrusa et quasi avia. Atque idem sentire hoc etiam loco videntur, cum virgulaın istam inter infinita virgulta ingentis et densissimæ sylvæ collocarunt; auream autem finxere, quia aurum durationis tessera est: insitivam, quia ab arte hujusmodi effectus sperandus est, non ab aliqua medicina, aut modo simplici aut naturali.

XXX. METIS, SIVE CON SILIUM.

NARRANT poëtæ antiqui Jovem cepisse in uxorem Metin, cujus nomen non obscure consilium significat eam autem ex illo gravidam factam fuisse quod cum ille sensisset, partum ejus nullo modo exspectasse, sed utique eam devorasse, unde et ipse prægnans factus sit: puerperium autem

mirum fuisse; nam ex capite, sive cerebro, Palladem armatam peperisse.

Hujus fabulæ monstrosæ, et primo auditu insulsissimæ, sensus arcanum imperii continere videtur, qua arte, scilicet, reges se versus concilia sua gerere soleant, ut auctoritas et majestas eorum non solum illibata conservetur, verum apud populum augeatur et extollatur. Nam reges se cum consiliis suis vinculo veluti nuptiali copulare et conjungere, et de rebus maximis cum eis deliberare, recto et prudente instituto consueverunt; idque majestatem eorum neutiquam imminuere haud abs re judicant: verum cum res jam ad decretum spectat, quod instar partus est, concilii partes non ultra tendere sinunt, ne acta ex consilii arbitrio pendere videantur. Verum, tum demum reges (nisi hujusmodi res sit, ut invidiam a se derivare cupiant) quicquid a concilio elaboratum et veluti in utero efformatum est, in se transferre consueverunt, ut decretum et executio (quæ, quia cum potestate procedit et necessitatem infert, eleganter sub figura Palladis armatæ involvitur) ab ipsis emanare videatur. Neque satis est ut hoc ab auctoritate regum et eorum voluntate soluta, et libera, et non obnoxia, profectum videatur; nisi etiam hoc sibi reges sumant, ut ex capite eorum, id est, ex judicio et prudentia propria, decreta nata existi

mentur.

XXXI. SIRENES, sive voluptas.

FABULA de Sirenibus ad perniciosas illecebras voluptatis recte, sed sensu vulgatissimo, transfertur. Nobis autem videtur sapientia veterum, tanquam

uvæ male calcatæ ; ex quibus licet nonnihil exprimitur, tamen potissima quæque resident et prætermittuntur. Sirenes Acheloi et Terpsichores, unius ex Musis, filiæ fuisse narrantur: eæ primis temporibus alatæ erant: sed, inito temere cum Musis certamine, victæ alis mulctatæ sunt. Ex pennis autem evulsis Musæ coronas sibi fecerunt: adeo ut ab eo tempore Musæ cum capitibus alatis procederent, præter unam Sirenum matrem. Mora autem Sirenum erat in insulis quibusdam amoenis : illæ vero e specula naves adventantes cum conspicerent, cantu navigantes primo detinebant, deinde alliciebant, exceptos autem necabant. Neque simplex erat cantilena, sed singulos modis maxime naturæ eorum convenientibus captabant. Tanta autem pestis erat, ut insulæ Sirenum etiam longe intuentibus alberent ex ossibus cadaverum inhumatorum. Huic malo remedium repertum est genere et modo duplex; alterum ab Ulysse, alterum ab Orpheo: Ulysses sociis omnino aures cera obturari jussit; ipse, cum experimentum rei facere vellet, periculum autem depellere, se ad malum navis alligari voluit, interminatus, ne quis eum, licet rogatus, solveret: Orpheus vero, missis hujusmodi vinculis, clara voce deorum laudes cantans ad lyram, voces Sirenum retudit, et extra omne periculum fuit.

Fabula ad mores pertinet, atque minime obscura sane, nec tamen inelegans parabola videtur. Voluptates ex copia rerum ac affluentia ; atque ex hilaritate sive exsultatione animi proveniunt: illæ olim primis ipsis illecebris subito, et tanquam alatæ, mortales

[ocr errors]

rapere solebant. Doctrina autem et eruditio hoc saltem effecit, ut animus humanus se nonnihil cohibeat, et exitum rei secum perpendat; itaque alas voluptatibus detraxit. Hoc autem in Musarum decus et honorem egregium cessit : postquam enim philosophiam contemptum voluptatum inducere posse, nonnullorum exemplo patuit; statim res sublimis visa est, quæ animam veluti humo affixam attollat et evehat, et hominum cogitationes (quæ in capite vigent) pennatas et veluti æthereas faciat. Sola Sirenum mater pedestris, et sine alis mansit; ea proculdubio nil aliud est, quam doctrinæ leves et ad jucunditatem inventæ et adhibitæ ; quales videntur Petronio illi in pretio fuisse, qui postquam sententiam mortis accepisset, in ipsis atriis mortis delicias quæsivit, cumque etiam literas in solatium adhibere vellet, nil (inquit Tacitus) legit eorum, quæ ad constantiam faciunt, sed leves versus. Ex hoc ge

nere est illud:

Et illud:

"Vivamus, mea Lesbia, atque amemus,
Rumoresque senum severiorum

Omnes unius æstimemus assis."-Catull. Eleg. v.

"Jura senes norint, et quid sit fasque nefasque
Inquirant tristes, legumque examina servent."

Hujusmodi enim doctrinæ alas Musarum coronis rursus detrahere, et Sirenibus restituere velle videntur. Habitare autem perhibentur Sirenes in insulis

« AnteriorContinuar »