Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ejusque pars magna est. Quod si cui ista, quæ affero, vulgata esse videantur; certe quid effecerim, judicium meum non est; id tamen secutus sum, ut, manifesta, et obsoleta, et locos communes prætervectus, aliquid etiam ad vitæ ardua et scientiarum arcana conferam. Erunt itaque captui vulgari vulgaria: altiorem autem intellectum fortasse non deserent, sed potius (ut spero) deducent: verum dum huic operi dignitatem nonnullam adstruere conor, quod ad te dicatum sit; periculum est, ne modestiæ fines transeam, cum a me sit susceptum. Tu vero illud tanquam pignus affectus erga te mei, et observantiæ, et animi maxime devoti accipies, eique præsidium nominis tui imperties. Quare cum tot et tanta sustineas, tempora tua diutius non morabor; sed finem faciam, tibi felicia omnia comprecatus, et perpetuo futurus

Tibi, et studio suo, et beneficiis tuis devinctissimus,

FRA. BACONUS.

ALME MATRI INCLYTE

ACADEMIE CANTABRIGJENSI.

CUM sine philosophia me certe nec vivere juvet, merito vos in magno honore habeo, a quibus mihi ista vitæ præsidia et solatia fluxerint. Itaque hoc nomine, et me, et mea vobis debere profiteor, quo minus mirum sit, si vos vestris remunerem; ut motu naturali redeant a quo traxerint originem. Et tamen, nescio quomodo, rara videntur vestigia vos retrorsum spectantia, cum infinita a vobis profecta sint. Nec nimium mihi sumam (ut opinor), si sperem, propter rerum usum mediocrem, quod nostrum vitæ genus et institutum necessario traxit, nonnullam ad hominum doctorum inventa, per hæc nostra, factam esse accessionem. Equidem in ea opinione sum, contemplationes, in vitam activam translatas, nonnihil novi decoris et vigoris adquirere; et suppetente uberiore materia, et magis altas fortasse radices agere, aut certe magis proceras et frondosas evadere. Neque vos (ut arbitror) ipsi nostis, quam late pateant vestra, quamque ad multa pertineant. Equum est tamen omnia vobis attribui, atque in vestrum honorem cedere, cum accessiones quæque principiis magna ex parte debeantur. Neque vero ab homine occupato

aliquid exquisitum, aut otii miracula, et prærogativas requiretis; sed et hoc amori meo summo erga vos et vestra tribuetis, quod intra rerum civilium spinas hæc non prorsus perierint, sed vobis vestra servata sint. Valete.

Alumnus vester amantissimus,

FRA. BACONUS.

PRÆFATIO.

ANTIQUITATEM primævam (exceptis quæ in sacris literis habemus) oblivio et silentium involvit : silentia antiquitatis fabulæ poëtarum exceperunt: fabulis tandem successere scripta quæ habemus; adeo ut antiquitatis penetralia et recessus a sequentium seculorum memoria et evidentia, tanquam velo fabularum, discreta et separata sint; quod se interposuit et objecit medium inter ea, quæ perierunt, et ea, quæ exstant. Equidem existimo plerosque in ea opinione fore, me delicias ac ludos facere; atque similem fere licentiam in transferendis fabulis usurpare, ac ipsi poëtæ sibi sumpserint in fingendis; quod pro meo jure sane facere possem, ut contemplationibus magis arduis hæc, ad voluptatem, sive meditationis propriæ, sive lectionis alienæ, adspergerem. Neque me latet quam versatilis materia sit fabula, ut huc illuc trahi, imo et duci possit; quantumque ingenii commoditas et discursus valeat, ut quæ nunquam cogitata sint, belle tamen attribuantur. Etiam illa cogitatio animum subit, usum hujusce rei jampridem contaminatum esse: multi enim, ut inventis et placitis suis antiquitatis venerationem adquirerent, poëtarum fabulas ad ea traducere conati sunt atque vetus illa vanitas et frequens,

nec nuper nata, aut raro usurpata est. Nam et olim Chrysippus Stoicorum opiniones vetustissimis poëtis, veluti somniorum aliquis interpres, adscribere solebat ; et magis insulse chemici, ludos et delicias poëtarum in corporum transformationibus ad fornacis experimenta transtulerunt. Hæc (inquam) cuncta nobis satis et explorata et expensa sunt; omnemque ingeniorum circa allegorias levitatem et indulgentiam perspeximus et notavimus, neque propterea omnino de sententia decedimus. Primo enim absit, ut paucorum ineptiæ et licentia parabolarum honori in genere detrahant. Hoc enim prophanum quiddam sonat et audax, cum hujusmodi velis et umbris religio gaudeat, ut qui eas tollat, commercia divinorum et humanorum fere interdicat. Verum de humana sapientia videamus. Fateor certe ingenue et libenter, me in hanc sententiam propendere, ut non paucis antiquorum poëtarum fabulis mysterium et allegoriam jam ab origine subesse putem; sive captus veneratione prisci seculi, sive quod in nonnullis fabulis reperio tantam et tam evidentem cum significato similitudinem et conjunctionem, tum in textura ipsa fabulæ, tum in proprietate nominum, quibus personæ sive actores fabulæ insigniti et veluti inscripti prodeunt; ut sensum illum ab initio præceptum et cogitatum fuisse, et de industria adumbratum, nemo constanter negaverit. Quis enim ita durus est, et ad aperta cæcutiens, ut, cum audiat Famam, Gigantibus exstinctis, tanquam sororem posthumam progenitam esse, non illud ad murmura partium et famas seditiosas, quæ, sopitis rebellionibus, ad

« AnteriorContinuar »