Imágenes de páginas
PDF
EPUB

netem fortiorem, eoque ferrum (puta cultellum) tangas, deinde magnete debiliore similiter alium cultellum, videbis cultellum fortiore magnete tactum majus trahere pondus ferri, quam qui debiliore tactus

est.

Magnes ad æque distans ferrum trahit per aërem, aquam, vinum, oleum.

Magnete, aut pulvere ejus, in aqua forti immerso, nihil omnino dissolvitur, sicut in ferro fit; licet magnes videatur esse corpus ferro consubstantiale.

Pulvis magnetis ferrum intactum non trahit, nec tactum etiam: attamen ipse pulvis a ferro tacto trahitur, et adhæret; ab intacto autem minime: adeo ut pulvis magnetis videatur passivam virtutem aliquo modo retinere, activam autem non omnino.

Acus super planum posita, quæ magnete non trahitur propter pondus, eadem superimposita fundo vitri elevato, ut utrinque propendeat, trahetur; quod eo magis relatu dignum puto, quia hujusmodi quiddam fortasse occasionem dedit frivolæ illi narrationi, quod adamas magnetis virtutem impediat. Pone enim acum super adamantem parvum, in tabulam sectum, magnete præsente ad distans majus quam in quo trahere posset, tamen trepidabit: illa autem trepidatio, non prohibitio motus est, sed motus ipse.

Magnes ferrum tactum longe vivacius trahit, quam intactum; adeo ut ferrum, quod intactum in data distantia non trahit, id in triplici distantia tactum trahat.

Nihil extrahitur ferri aut metallicæ materiæ ex magnete per ignem, et nota separationis.

Magnes non solvitur in aqua regis plus quam in aqua forti.

Magnes, in crucibulo positus, citra tamen quam ut flammam immittat, minuitur multum pondere, et immensum virtute, ut vix ferrum attrahat.

Magnes ægre liquefit, sed tamen figuram nonnihil immutat, et rubescit ut ferrum.

Magnes, combustus integer, virtutem passivam, ut se applicet alteri magneti, retinet; activam ad ferrum trahendum fere perdit.

Magnes in crucibulo combustus emittit fumum, vix tamen visibilem, qui laminam æris superimpositam nonnihil albicare facit: ut solent etiam metalla.

Magnes in comburendo penetrat per crucibulum, idque tam extra, quam intra, fracto, quod a splendore splendescere facit.

Consentiunt omnes, magnetem, si comburatur, ita ut flammam quandam luridam et sulphuream jaciat, prorsus fieri virtute evanidum; eamque nunquam postea recuperare; licet refrigeretur in positura australi, et septentrionali: id quod lateribus virtutem indit, et in magnetibus non prorsus combustis vires renovat.

Experimentum factum est, de ferro magnete tacto, ac etiam de magnete ipso, collocatis super fastigium templi S. Pauli Londini, quod est ex altissimis templis Europæ; annon minuerentur virtute attractiva, propter distantiam a terra? sed nihil prorsus variatum est.

Baconianis,

Si fiat versorium ex metallo aliquo, more Ex reliquiis indicis magnetici, et fini alteri apponatur succinum, leniter fricatum, versorium convertit se.

p. 146.

Succinum calefactum ab igne, sive tepeat, sive ferveat, sive inflammetur, non trahit.

Bacillum ferreum candens, flamma, candela ardens, carbo ignitus, admota festucis aut versoriis, non trahunt.

Succinum in majore mole, si fuerit politum, allicit, licet non fricatum; si in minore, aut impurius, sine frictione non trahit.

Crystallus, lapis specularis, vitrum, electrica cætera, si urantur, aut torreantur, non trahunt.

Pix, resina mollior, benjoin, asphaltum, camphora, galbanum, ammoniacum, storax, assa, hæc cœlo calidiore neutiquam prorsus trahunt; at tempore frigidiore obscure et infirme trahunt.

Vapidus aër succino, etc. afflatus, vel ab ore, vel ab aëre humidiore, virtutem trahendi suffocat.

Si charta aut linteum interponatur inter succinum et paleam, non fit motus aut attractio.

Succinum aut electrica, calefacta ex radiis solis, non expergefiunt ad trahendum, sicut ex frictione.

Succinum fricatum, et radiis solis expositum, diutius vires trahendi retinet, nec tam cito eas deponit, ac si in umbra positum esset.

Fervor ex speculo comburente, succino, etc. conciliatus, non juvat ad trahendum.

Sulphur accensum, et cera dura inflammata, non trahunt.

Succinum, cum citissime a frictione festucæ vel versorio apponitur, optime trahit.

Virtus electrica viget in retentione ad tempus, non minus quam in attractione prima.

Flamma, apposito succino intra orbem activitatis, non trahitur.

Gutta aquæ, admoto succino, trahitur in conum. Electrica, si durius affricentur, impeditur attractio.

Quæ ægre alliciunt in claro cœlo, in crasso non

movent.

Aqua imposita succino virtutem trahendi suffocat, licet ipsam aquam trahat.

Sarca, ita succino circundatum, ut tangat, attractionem tollit; sed interpositum ut non tangat, non omnino tollit.

Oleum, succino appositum, motum non impedit; nec succinum, digito oleo madefacto fricatum, vires trahendi perdit.

Firmius provocant, et diutius retinent succinum, gagates, et hujusmodi, etiam minore cum frictione : adamas, crystallum, vitrum, diutius teri debent, ut manifesto incalescant antequam trahant.

Quæ flammæ approximant, licet propinqua distantia, a succino non trahuntur.

Fumum, exstincta lucerna, succinum, etc. trahit. Fumus, ubi exit et crassus est, fortius trahit succinum; cum adscenderit, et rarior fit, debilius. Corpus ab electricis attractum non manifesto alteratur, sed tantum incumbit.

INQUISITIO DE VERSIONIBUS, TRANSMUTATIONIBUS, MULTIPLICATIONIBUS, ET

EFFECTIONIBUS CORPORUM.

TERRA per ignem versa est in lateres, quæ sunt ex natura saxorum; quibusque ad ædificationem utimur, sicut et saxis. Idem est in tegulis.

Naphtha, quæ fuit bituminosum illud cæmentum, ex quo exstruebantur muri Babylonis, tempore adipiscitur valde magnam duritiem et firmitatem, ad instar saxi.

In terris argillaceis, ubi calculi et glarea habentur, invenies saxa ingentia ex calculis et glarea coagulata; et inter ipsos materiam saxeam, æque duram, aut certe duriorem, quam calculi ipsi.

Sunt quædam scaturigines aquarum, in quas si immergas lignum, vertetur in naturam lapidis: adeo ut pars submersa intra aquam deveniat lapis; pars supra aquam remaneat lignum.

Materia viscosa circa renes et vesicam in corpore humano vertitur in calculum, sive materiam lapideam. Lapis etiam sæpe invenitur in cista fellis: aliquando etiam, sed rarissime, in vena porta.

Quære, quantum temporis requiritur, ut materia terræ in lapidicinis vertatur in naturam lapideam?

« AnteriorContinuar »