Imágenes de páginas
PDF
EPUB

P

through

d called He const atin eleg

1, an ans

me in L

LATIN POEMS.

Separate Title-page in Edition of 1645:-"Joannis Miltoni Londinensis Poemata. Quorum pleraque intra annum ætatis vigesimum conscripsit. Nunc primum edita. Londini, Typis R. R. Prostant ad Insignia Principis, in Coemeterio D. Pauli, apud Humphredum Moseley. 1645."

Separate Title-page in Edition of 1673:·

:- Same as above, word for word, as far as to "Londini," inclusively; after which the rest runs thus: "Excudebat W. R. anno 1673."

[DE AUCTORE TESTIMONIA.]

Hæc quæ sequuntur de Authore testimonia, tametsi ipse intelligebat non tam de se quam supra se esse dicta, eo quod præclaro ingenio viri, nec non amici, ita fere solent laudare ut omnia suis potius virtutibus quam veritati congruentia nimis cupide affingunt, noluit tamen horum egregiam in se voluntatem non esse notam, cum alii præsertim ut id faceret magnopere suaderent. Dum enim nimiæ laudis invidiam totis ab se viribus amolitur, sibique quod plus æquo est non attributum esse mavult, judicium interim hominum cordatorum atque illustrium quin summo sibi honori ducat negare non potest..

JOANNES BAPTISTA MANSUS, MARCHIO VILLENSIS NEAPOLITANUS, AD
JOANNEM MILTONIUM ANGLUM.

Ut mens, forma, decor, facies, mos, si pietas sic,
Non Anglus, verùm herclè Angelus ipse, fores.

AD JOANNEM

MILTONEM ANGLUM, TRIPLICI POESEOS LAUREA CORONANDUM, GRÆCÂ NIMIRUM, LATINA, ATQUE HETRUSCÂ, EPIGRAMMA JOANNIS SALSILLI ROMANI.

Cede, Meles; cedat depressâ Mincius urnâ ; ⠀ ⠀
Sebetus Tassum desinat usque loqui;

At Thamesis victor cunctis ferat altior undas;
Nam per te, Milto, par tribus unus erit,

AD JOANNEM MILTONUM.

Græcia Mæonidem, jactet sibi Roma Maronem;
Anglia Miltonum jactat utrique parem.

SELVAGGI.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Di se stessa trofeo cadde sul piano:

Ch' ode, oltr' all' Anglia, il suo più degno idioma
Spagna, Francia, Toscana, e Grecia, e Roma.

60

I più profondi arcani

Ch' occulta la Natura, e in cielo e in terra,
Ch' a Ingegni sovrumani

Troppo avara talor gli chiude, e serra,
Chiaramente conosci, e giungi al fine
Della moral virtude al gran confine.

Non batta il Tempo l' ale,

Fermisi immoto, e in un ferminsi gli anni,
Che di virtù immortale

Scorron di troppo ingiuriosi ai danni;
Che s' opre degne di poema e storia
Furon già, l' hai presenti alla memoria.

70

Dammi tua dolce Cetra,

Se vuoi ch' io dica del tuo dolce canto,
Ch' inalzandoti all' Etra

Di farti uomo celeste ottiene il vanto;
Il Tamigi il dirà, chè gli è concesso
Per te, suo cigno, pareggiar Permesso.

Io, che in riva dell' Arno

Tento spiegar tuo merto alto e preclaro,
So che fatico indarno,

E ad ammirar, non a lodarlo imparo;
Freno dunque la lingua, e ascolto il core,
Che ti prende a lodar con lo stupore.

Del Sig. ANTONIO FRANCINI,
Gentiluomo Fiorentino.

80

JOANNI MILTONI, LONDINENSI,

Juveni patriâ, virtutibus, eximio:

Viro qui multa peregrinatione, studio cuncta, orbis terrarum loca perspexit, ut, novus Ulysses, omnia ubique ab omnibus apprehenderet: Polyglotto, in cujus ore linguæ jam deperditæ sic reviviscunt ut idiomata omnia sint in ejus laudibus infacunda; et jure ea percallet ut admirationes et plausus populorum ab propriâ sapientiâ excitatos intelligat :

Illi, cujus animi dotes corporisque sensus ad admirationem commovent, et per ipsam motum cuique auferunt; cujus opera ad plausus hortantur, sed venustate vocem laudatoribus adimunt:

Cui in Memoriâ totus orbis; in Intellectu sapientia; in Voluntate ardor gloriæ; in Ore eloquentia; harmonicos cælestium sphærarum sonitus Astronomiâ duce audienti; characteres mirabilium Naturæ per quos Dei magnitudo describitur magistrâ Philosophiâ legenti; antiquitatum latebras, vetustatis excidia, eruditionis ambages, comite assiduâ Autorum lectione, exquirenti, restauranti, percurrenti'

[ocr errors]

(At cur nitor in arduum?):

Illi in cujus virtutibus evulgandis ora Famæ non sufficiant, nec hominum stupor in laudandis satis est, Reverentiæ et Amoris ergo hoc ejus meritis debitum admirationis tributum offert

CAROLUS DATUS, Patricius Florentinus,

Tanto homini servus, tantæ virtutis amator.

ELEGIARUM LIBER.

ELEGIA PRIMA.

AD CAROLUM DIODATUM.

TANDEM, chare, tuæ mihi pervenere tabellæ,
Pertulit et voces nuncia charta tuas;
Pertulit occiduâ Devæ Cestrensis ab orâ
Vergivium prono quà petit amne salum.
Multùm, crede, juvat terras aluisse remotas
Pectus amans nostri, tamque fidele caput,
Quòdque mihi lepidum tellus longinqua sodalem
Debet, at unde brevi reddere jussa velit.
Me tenet urbs refluâ quam Thamesis alluit undâ,
Meque nec invitum patria dulcis habet.
Jam nec arundiferum mihi cura revisere Camum,
Nec dudum vetiti me laris angit amor.

Nuda nec arva placent, umbrasque negantia molles;
Quàm male Phœbicolis convenit ille locus !
Nec duri libet usque minas perferre Magistri,
Cæteraque ingenio non subeunda meo.

Si sit hoc exilium, patrios adiisse penates,
Et vacuum curis otia grata sequi,

Non ego vel profugi nomen sortemve recuso,
Lætus et exilii conditione fruor.

O utinam vates nunquam graviora tulisset
Ille Tomitano flebilis exul agro;

Non tunc Ionio quicquam cessisset Homero,
Neve foret victo laus tibi prima, Maro.
Tempora nam licet hic placidis dare libera Musis,
Et totum rapiunt me, mea vita, libri.
Excipit hinc fessum sinuosi pompa theatri,
Et vocat ad plausus garrula scena suos.
Seu catus auditur senior, seu prodigus hæres,
Seu procus, aut positâ casside miles adest,
Sive decennali foecundus lite patronus
Detonat inculto barbara verba foro;

Sæpe vafer gnato succurrit servus amanti,
Êt nasum rigidi fallit ubique patris;

Sæpe novos illic virgo mirata calores

Quid sit amor nescit, dum quoque nescit amat: Sive cruentatum furiosa Tragoedia sceptrum Quassat, et effusis crinibus ora rotat;

330

20

ΤΟ

« AnteriorContinuar »