Imágenes de páginas
PDF
EPUB

GULIELMUS RAWLEY

Sacræ Theologiæ Professor, Illustrissimi Domini

D. FRANCISCI Baronis de Verulamio,

Vice Comitis Sancti Albani, Sacellanus.

moneam.

LECTORI S.

CUM Domino meo placuerit, eo me dignari Honore, ut in edendis Operibus suis, operâ meâ usus sit; non abs re fore existimavi, si Lectorem de aliquibus, quæ ad hunc Præsentem Tomum pertinent, brevitèr Tractatum istum, de Dignitate et Augmentis Scientiarum, ante Annos Octodecim, edidit Dominatio sua, Linguâ Patriâ, in duos tantummodò Libros distributum; et Regiæ suæ Majestati dicavit, quod et nunc facit. Non ita pridem animum adjecit, ut in Latinam Linguam verteretur. Inaudierat siquidem illud apud Exteros expeti. Quinetiàm solebat subinde dicere Libros Modernis Linguis conscriptos, non ita multò post decocturos. Ejus igitur Translationem, ab insignioribus quibusdam Eloquentiâ Viris elaboratam, propriâ quoque Recensione castigatam, jam emittit. Ac Liber Primus certè, quasi mera Translatio est, in Paucis admodùm mutatus: At reliqui Octo, qui Partitiones Scientiarum tradunt, atque unico antè Libro continebantur, ut Novum Opus, et nunc primùm editum, prodit.

Caussa autem præcipua, quæ Dominationem suam movit, ut Opus hoc retractaret, et in plurimis amplificaret, ea fuit;. Quod in Instauratione Magnâ (quam diù posteà edidit) Partitiones Scientiarum, pro primâ Instaurationis Parte constituit: quam sequeretur Novum Organum; dein Historia Naturalis; et sic deinceps. Cùm igitur reperiret Partem eam de Partitionibus Scientiarum jam pridèm elaboratam (licet minùs solidè quam Argumenti Dignitas postularet), optimum fore putavit, si retractaretur, et redigeretur in opus justum et completum. Atque hoc pacto, Fidem suam liberari intelligit, de Primâ Parte Instaurationis præstitam. Quantum ad Opus ipsum, non est Tenuitatis meæ, de eo aliquid præfari. Præconium ei, quod optimè conveniat, existimo futurum illud, quod Demosthenes interdùm dicere solebat de rebus gestis Atheniensium veterum; Laudatorem iis dignum esse solummodò Tempus. Deum Opt: Max: obnixè precor, ut pro Dignitate Operis Fructus uberes, diuturnique, et Auctori, et Lectori, contingant.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small]

PARTITIONES

SCIENTIARUM,

& Argumenta Singulorum

CAPITUM.

LIBER II.

CAPUT I.

PARTITIO Universalis Doctrinæ Humanæ, in Historiam, Poesim, Philosophiam, secundùm tres Facultates Intellectûs; Memoriam, Phantasiam, Rationem: quodque eadem Partitio competat etiam Theologicis.

CAP. II.

Partitio Historiæ in Naturalem, et Civilem, (Ecclesiasticâ, et Litterariâ, sub Civili comprehensis :) Partitio Historia Naturalis, ex Subjecto suo, in Historiam Generationum, Præter-Generationum, et Artium.

CAP. III.

Partitio Historia Naturalis Secunda, ex Usu et Fine suo in Narrativam, et Inductivam : quodque Finis nobilissimus Historiæ Naturalis sit, ut ministret, et in ordine sit, ad condendam Philosophiam; quem Finem intuetur Inductiva. Partitio Historia Generationum, in Historiam Coelestium; Historiam Meteororum, Historiam Globi Terræ et Maris, Historiam Massarum, sive Collegiorum Majorum, et Historiam Specierum, sive Collegiorum Minorum.

VOL. VIII.

C

« AnteriorContinuar »