Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ignorantiamque Secundarum Caussarum pietati erga Primam obstetricari, libentèr compellarem Jobi quæstione; "An oporteat mentiri pro Deo, et ejus gratiâ dolum loqui conveniat, ut ipsi gratificemur ?" Liquet enim Deum nihil operari ordinariò in naturâ, nisi per Secundas Caussas: cujus diversum credi si vellent, impostura mera esset; quasi in gratiam Dei, et nihil aliud quàm Auctori veritatis immundam mendacii hostiam immolare. Quin potiùs certissimum est, atque experientiâ comprobatum, leves gustus in philosophiâ movere fortasse ad atheismum, sed pleniores haustus ad religionem reducere. Namque in limine philosophiæ cùm Secundæ Caussæ tanquam sensibus proximæ ingerant se menti humanæ, mensque ipsa in illis hæreat atque commoretur, oblivio Primæ Caussæ obrepere possit : sin quis ulteiùs pergat, Caussarumque dependentiam, seriem, et concatenationem, atque opera Providentiæ intueatur, tunc secundùm poëtarum mythologiam facilè credet summum naturalis catenæ annulum pedi solii Iovis affigi. Ut semèl dicam, nemo malè applicatæ sobrietatis moderationisque famam captans posse nos nimiùm progredi, in libris sive Scripturarum sive creaturarum theologiâ aut philosophiâ, existimet; quin immò excitent se homines, et infinitos profectus audactèr urgeant utrobique et persequantur: caventes tantùm ne scientiâ utantur ad tumorem, non ad caritatem, ad ostentationem, non ad usum; et rursùs, ne distinctas illas theologiæ philosophiæque doctrinas, earumque latices, imperitè misceant ac confundant.

Accedamus nunc ad opprobria, quibus litteras aspergunt politici. Illa ejusmodi sunt: Artes emollire animos, militarique gloriæ ineptos reddere: tum in politicis quoque corrumpere ingenia, quæ vel nimìs curiosa efficiunt ex varietate lectionis, vel nimìs pertinacia ex rigore regularum, vel nimìs tumida ex magnitudine exemplorum, vel nimìs extravagantia ex dissimilitudine exemplorum : quin saltèm utcunque avertere et alienare animos a negotiis et actione, otii ac secessûs amorem instillantes: dein rebuspublicis inducere disciplinæ relaxationem, dum unusquisque promptior est ad disputandum quàm ad obtemperandum. Undè Cato Censorius, cum primis mortalium sapiens, ubì juventus Romana ad Carneadem philosophum, qui venerat Romam legatus, dulcedine atque majestate eloquentiæ ejus capta undiqùe conflueret, frequenti senatu auctor fuit ut expeditis negotiis primo quoque tempore dimitterent hominem; ne civium animos inficeret et fascinaret, et nec-opinantibus morum consuetudinumque patriarum mutationem induceret. Hoc etiam permovit Virgilium (dum studia sua patriæ existimationi posthaberet) ut artes politicas a litterariis segregaret, illas Romanis vendicans, has Græcis relinquens, in versibus illis decantatis ;

"Tu regere imperio populos, Romane, memento:
Hæ tibi erunt artes."-

Videmus etiam Anytum Socratis accusatorem pro crimine ei objecisse, quòd vi et varietate sermonum ac disputationum suarum auctoritatem et reverentiam legum consuetudinumque patriarum apud adolescentes imminueret; quòdque artem profite

retur perniciosam et periculo plenam, quâ quis instructus deteriorem caussam meliorem faceret, veritatemque ipsam eloquentiæ apparatu obrueret.

Verùm hæ criminationes, ceteræque ejusdem farinæ, potiùs personatam gravitatem præ se ferunt quàm veritatis candorem. Testatur enim expe

rientia, sicut unos atque eosdem homines, sic una eademque tempora, et rerum bellicarum et optimarum artium gloriâ floruisse. Viros quod attinet, exemplo sit nobile par imperatorum, Alexander Magnus et Julius Cæsar Dictator, alter Aristotelis in philosophiâ discipulus, alter Ciceronis in dicendo rivalis. Aut si quis requirat potiùs litteratos qui in claros imperatores evaserunt quàm imperatores qui insignitèr docti fuerunt, præstò est Epaminondas Thebanus aut Xenophon Atheniensis; quorum ille primus fuit qui fregit potentiam Spartanorum, hic autem primus qui stravit viam ad eversionem monarchiæ Persarum. Istud verò armorum litterarumque quasi conjugium clariùs adhuc in temporibus quàm in personis elucescit, quanto nimirùm sæculum homine objectum grandius est. Ipsa quippè eademque tempora apud Egyptios, Assyrios, Persas, Græcos, Romanosque, quæ propter bellicam virtutem maximè celebrantur, etiam et litteris plurimùm fuerunt nobilitata: adeò ut gravissimi auctores philosophique, et clarissimi duces atque imperatores, eodem sæculo vixerint. Nec sanè alitèr fieri potest, quandoquidèm ut in homine vigor corporis animique simùl ferè maturescunt, nisi quòd ille hunc paullò antevertat; sic in rebus

publicis,

militaris gloria litterataque (quarum illa corpori respondet, hæc animo) aut coæva sunt, aut se proximè consequuntur.

Iam verò, eruditionem politicis impedimento esse potiùs quàm adjumento, nil minùs probabile. Fatemur omnes temerarium quiddam esse, empiricis medicis corpus et valetudinis curam tradere, qui solent pauca quædam medicamenta quæ illis videntur panchresta venditare, quorum fiduciâ nihil non audent tentare; cùm tamen neque caussas morborum, neque ægrotorum habitus, neque symptomatum pericula, neque veram sanandi methodum calleant. Videmus paritèr errare eos, qui ad caussas et lites suas expediendas adhibent leguleios in practicâ potiùs quàm in libris juris versatos, quibus os facilè oblinitur, si quid novum aut extra experientiæ suæ calles tritos occurrat : consimilitèr non potest non esse periculosissimum, quotiès summa rerum empiricis consiliariis præcipuè mandatur. E contrà, vix exemplum adduci possit reipublicæ infelicitèr administratæ, ad clavum sedentibus viris eruditis. vìs enim in more sit politicis litteratos Pedantiorum nomine elevare, Historia tamen "veritatis magistra" in plurimis fidem facit, pupillares principes adultis longè præstitisse (non obstante ætatis incommodo) eâ ipsâ de caussâ quam politici sugillant, quòd scilicet tunc temporis a pædagogis administratum sit imperium. Quis ignorat per decantatum illud quinquennium Neronis onus rerum incubuisse Senecæ pædagogo? Quin et Gordianus Junior decennium laudis Misitheo pædagogo debuit. Neque

Quam

66

infelicius imperium gessit Alexander Severus dum minor fuit, quo tempore omnia procurabant mulieres, sed ex consilio præceptorum. Immò, convertamus oculos ad regimen Pontificium, ac nominatìm Pii Quinti vel Sixti Quinti nostro sæculo, qui sub initiis suis habiti sunt pro fraterculis rerum imperitis; reperiemusque acta paparum ejus generis magis esse solere memorabilia quàm eorum, qui in negotiis civilibus et principum aulis enutriti ad papatum ascenderint. Quamvis enim qui in litteris vitam maximè traduxerunt minùs sollertes sint atque versatiles in occasionibus prensandis atque accommodandis rebus, quò spectant ea quæ ab Italis Ragioni di Stato" dicuntur (quorum nomen ipsum aversatus est Pius Quintus, solitus dicere "esse mera malorum hominum commenta, quæ opponerentur religioni et virtutibus moralibus"); in eo tamen abundè fit compensatio, quod per tutum planumque iter religionis, justitiæ, honestatis, virtutumque moralium promptè atque expeditè incedant: quam viam qui constantèr tenuerint, illis alteris remediis non magis indigebunt quàm corpus sanum medicinâ. Porrò autem curriculum vitæ in uno homine suppeditare non potest exemplorum copiam ad regendos eventus vitæ, etiam in uno homine. Sicut enim interdùm fit, ut nepos vel pronepos avum vel proavum magis referat quàm patrem; eodem modo haud rarò evenit, ut negotia præsentia magis quadrent cum exemplis vetustioribus quàm cum recentioribus. Postremò, unius ingenium tantum cedit amplitudini litterarum, quantum privati reditus ærario.

« AnteriorContinuar »