Imágenes de páginas
PDF
EPUB

exercitia ad praxim haud sint accommodata, nec imago respondeat vitæ. Illud autem in exercitiis perpetuò tenendum est; ut omnia quàm fieri potest maximè repræsentent ea, quæ in vitâ agi solent: alioquì motus et facultates mentis pervertent, non præparabunt. Hujus autem rei veritas non obscurè cernitur, cùm Academici ad praxim suarum professionum vel alia civilis vitæ munia se accingant: quod cùm faciunt, hunc de quo loquimur defectum ipsi in se citò deprehendunt; sed citiùs etiamnum alii. Ceterùm hanc partem, de institutorum Academicorum emendatione, clausulâ illâ (ex Cæsaris quâdam ad Oppium et Balbum epistolâ desumptâ) concludam: "Hoc quemadmodùm fieri possit, nonnulla mihi in mentem veniunt, et multa reperiri possunt; de iis rebus rogo vos, ut cogitationem suscipiatis."

Alter defectus, quem observo, altiùs paullò quàm præcedens ascendit. Quemadmodùm enim doctrinarum progressio haud parùm in prudenti regimine et institutione Academiarum singularum consistit, ita magnus ad hoc cumulus accedere possit, si Academiæ universæ per totam Europam sparsæ arctiorem conjunctionem et necessitudinem contraherent. Sunt enim, uti videmus, multi ordines et sodalitia, quæ licèt regnis et spatiis longinquis disjuncta sint, tamen societatem et tanquam fraternitatem inter se ineunt et colunt; adeò ut habeant præfectos (alios Provinciales, alios Generales) quibus omnes parent. Et certè, quemadmodùm natura creat fraternitatem in familiis, artes mechanicæ contrahunt fraternitatem in sodalitiis, unctio divina superinducit fraternitatem

in regibus et episcopis, vota et regulæ conciliant fraternitatem in ordinibus; eodem modo fieri non potest, quin intercedat fraternitas illustris et generosa inter homines per doctrinas et illuminationes, quandoquidem Deus ipse Pater Luminum nuncupetur.

Postremò illud queror (de quo superiùs nonnihil præmisi) quòd vel nunquam, vel rarò admodùm, publica aliqua exstiterit designatio virorum idoneorum, qui vel scriberent vel inquisitionem instituerent de illis scientiarum partibus, in quibus satìs adhuc non fuerit elaboratum. Cui rei illud inserviet quam maximè, si tanquam lustrum condatur doctrinarum, et census excipiatur, quæ ex illis locupletes sint, et majorem in modum auctæ, quæ autem inopes et destitutæ. Opinio enim copiæ inter caussas inopia est, atque multitudo librorum luxuriæ potiùs quàm penuriæ indicium quoddam præ se fert. Quæ tamen redundantia (si quis rectè judicet) neutiquam delendis antehac scriptis libris, sed novis melioribus edendis, tolli debet; qui ejus generis sint ut, tanquam serpens Mosis, serpentes Magorum devorent.

Horum quos enumeravimus omnium defectuum remedia, præter illius postremi (quinetiàm ejusdem postremi, quoad partem ejus activam, quæ spectat ad designationem scribentium) opera sunt verè basilica; erga quæ privati alicujus conatus et industria ferè sic se habeat ut Mercurius in bivio, qui digitum potest in viam intendere, pedem inferre non potest. At speculativa illa pars, quæ ad examen doctrinarum (quid nimirùm in singulis desideretur) pertinet, etiam industriæ hominis privati patet. Mihi igitur in animo est perambulationem doctrinarum

et lustrationem generalem et fidelem aggredi, præcipuè cum inquisitione sedulâ et accuratâ quæ. nam earum partes neglectæ incultæque jaceant, hominum industriâ nondum subactæ et ad usum conversæ; ut hujusmodi delineatio et registratio et publicis designationibus, et privatorum spontaneis laboribus, facem accendat. In quo nihilominùs consilium est hoc tempore, Omissiones duntaxat et Desiderata notare; non autem errores et infelicitates redarguere. Aliud enim est inculta loca indicare, aliud culturæ modum corrigere.

Quam quidem ad rem, cùm me comparo et accingor, non sum nescius quantum opus moveam, quàmque difficilem provinciam sustineam; etiam quàm sint vires minimè voluntati pares: attamen magnam in spem venio, si ardentior meus erga litteras amor me longiùs provexerit, usurum me excusatione affectûs; quia non simul cuiquam conceditur, Amare et Sapere. Nescius equidem non sum eandem judicii libertatem aliis relinquendam, quam ipse usurpaverim. Equidem libentèr æquè acceperim ab aliis, ac impertiverim, humanitatis illud officium; "Nam qui erranti comitèr monstrat viam," &c. Prospicio etiam animo complura ex illis, quæ tanquam omissa et desiderata in registrum hoc nostrum referre visum fuerit, in diversas censuras incursura; alia scilicèt quòd sint dudùm peracta, et jam exstent; alia quòd curiositatem sapiant, et fructum promittant perexilem; alia quòd nimìs ardua exsistant, et ferè impossibilia quæ ab hominibus absolvantur. priora duo quod attinet, res ipsæ pro se caussam agent. Circa postremum de impossibilitate ita statuo:

Ad

ea omnia possibilia et præstabilia censenda, quæ ab aliquibus perfici possint, licèt non a quibusvis ; et quæ a multis conjunctìm licèt non ab uno, et quæ in successione sæculorum licèt non eodem ævo, et denique quæ publicâ curâ et sumptu licèt non opibus et industriâ singulorum. Si quis tamen sit, qui malit Salomonis illud usurpare, "Dicit piger, Leo est in viâ;" quàm illud Virgilii, "Possunt, quia posse videntur;" satìs mihi erit si labores mei inter vota tantùm sive optata melioris notæ habeantur. Sicut enim haud omninò rei imperitum esse oportet, qui quæstionem appositè instituat; ita nec sensûs inops videatur, qui haudquaquam absurda optaverit.

CAPUT I.

Partitio Universalis Doctrinæ Humanæ in Historiam, Poësin, Philosophiam; secundum tres Intellectus Facultates, Memoriam, Phantasiam, Rationem: quòdque eadem partitio competat etiam Theologicis.

PARTITIO Doctrinæ Humanæ ea est verissima, quæ sumitur ex triplici facultate Anima Rationalis, quæ doctrinæ sedes est. Historia ad Memoriam refertur; Poësis ad Phantasiam; Philosophia ad Rationem. Per Poësin autem hoc loco intelligimus non aliud quàm historiam confictam, sive fabulas. Carmen enim stili quidam character est, atque ad artificia orationis pertinet, de quo suo loco.

Historia propriè individuorum est, quæ circum

scribuntur loco et tempore. Etsi enim Historia Naturalis circa species versari videatur, tamen hoc fit ob promiscuam Rerum Naturalium (in plurimis) sub unâ specie similitudinem; ut, si unam nòris, omnes nôris. Sicubi autem individua reperiantur, quæ aut unica sunt in suâ specie, veluti sol et luna; aut a specie insignitèr deflectunt, ut monstra; non minùs rectè constituitur narratio de illis in Historiâ Naturali, quàm de hominibus singularibus in Historiâ Civili. Hæc autem omnia ad Memoriam spectant.

Poësis eo sensu, quo dictum est, etiam individuorum est, confictorum ad similitudinem illorum quæ in historiâ verâ memorantur; ita tamen ut modum sæpiùs excedat, et quæ in rerum naturâ nunquam conventura aut eventura fuissent ad libitum componat et introducat; quemadmodùm facit et Pictoria, quod quidem Phantasiæ opus est.

Philosophia individua dimittit, neque impressiones primas individuorum sed notiones ab illis abstractas complectitur, atque in iis componendis et dividendis ex lege Naturæ et rerum ipsarum evidentiâ versatur. Atque hoc prorsùs officium est atque opificium Rationis.

Hæc autem ita se habere, si quis intellectualium origines petat, facilè cernet. Individua sola sensum percellunt, qui intellectûs janua est. Individuorum eorum imagines, sive impressiones a sensu exceptæ, figuntur in memoriâ, atque abeunt in eam a principio tanquam integræ eodem quo occurrunt modo. Eas posteà recolit et ruminat anima humana; quas deincèps aut simplicitèr recenset, aut lusu quodam

« AnteriorContinuar »