Imágenes de páginas
PDF
EPUB

solum eum simul et dilatare et componere :" sic omnes aliæ humanæ quas admiramur dotes, dum Naturam in majus exaltant, excessui interìm sunt obnoxiæ; sola autem caritas non admittit excessum. Angeli, dum ad potentiam Divinæ parem aspirarent, prævaricati sunt et ceciderunt; "Ascendam, et ero similis Altissimo." Homo dum ad scientiam Divinæ parem aspiraret, prevaricatus est et lapsus: "Eritis sicut Dii, scientes bonum et malum." Verùm ad similitudinem Divinæ Bonitatis aut Caritatis aspirando nec angelus, nec homo, unquam in periculum venit aut veniet. Immò ad hanc ipsam imitationem etiam invitamur; "Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in cœlis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos." Quin et in ipso archetypo Naturæ Divinæ verba sic collocat religio ethnica, Optimus Maximus; Scriptura autem Sacra pronunciat, "Misericordia ejus super omnia opera ejus."

Hanc itaque Moralis Doctrinæ partem, de Georgicis Animi, jam absolvimus. In quâ, si ex intuitu portionum ejus, quas perstrinximus, quis existimet operam nostram in hoc tantummodò etiam esse, ut ea in Artem seu Doctrinam redigeremus, quæ ab aliis scriptoribus prætermissa sint tanquam vulgata et obvia et per se satìs clara et perspicua, suo judicio liberè utatur. Interìm illud meminerit, quod ab initio monuimus, propositum a nobis esse non rerum pulcritudinem sed usum et veritatem sectari. Re

cordetur etiam paullispèr commentum illud parabolæ antiquæ, de Geminis Somni Portis.

"Sunt geminæ Somni portæ, quarum altera fertur
Cornea, quâ veris facilis datur exitus umbris;
Altera candenti perfectâ nitens elephanto,

Sed falsa ad cœlum mittunt insomnia Manes."

Insignis sanè magnificentia portæ eburneæ; tamen Somnia vera per corneam commeant.

Additamenti vice poni possit circa doctrinam Ethicam observatio illa, inveniri nimirùm relationem et congruitatem quandam inter Bonum Animi et Bonum Corporis. Nam sicut Bonum Corporis constare diximus ex Sanitate, Pulcritudine, Robore, ac Voluptate; sic Animi Bonum, si juxta Moralis Doctrinæ scita illud contemplemur, hùc tendere perspiciemus, ut animum reddat sanum et a perturbationibus immunem, pulcrum, verique decoris ornamentis excultum, fortem atque agilem ad omnia vitæ munia obeunda, denìque non stupidum sed voluptatis, et solatii honesti sensum vividè retinentem. Hæc autem, sicut in Corpore, ita et in Animo, rarò simul omnia conjunguntur. Facile enim videre est multos ingenii viribus et fortitudine animi pollentes, quos infestant tamen perturbationes, quorumque etiam moribus vix aliquid elegantiæ aut vetustatis aspergitur; alios quibus abundè est in moribus elegantiæ et venustatis, illis tamen non suppetit aut probitas animi ut velint, aut vires ut possint rectè agere; alios, animo præditos honesto atque a vitiorum labe repurgato, qui tamen nec sibi ipsis ornamento sunt, nec reipublicæ utiles; alios

qui istorum fortassè trium compotes sunt, sed tamen Stoïcâ quâdam tristitiâ et stupiditate præditi, virtutis quidem actiones exercent, gaudiis non perfruuntur. Quòd si contingat, ex quatuor istis duo tria aliquandò concurrere, rarissimè tamen fit, quemadmodum diximus, ut omnia. Jam verò principale istud membrum Philosophiæ Humanæ, quæ Hominem contemplatur quatenùs ex Corpore consistit atque Animâ, sed tamen segregatum et citrà societatem, a nobis per

tractatum est.

END OF THE EIGHTH VOLUME.

Thomas White, Printer,

Crane Court.

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »