Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Consuetudinis. Consuetudo enim, si prudentèr et peritè inducatur, fit reverà (ut vulgò dicitur) altera natura: quod si imperitè et fortuitò administretur, erit tantùm simia naturæ ; quæ nihil ad vivum imitetur, sed inscite tantùm et deformitèr.

Similitèr, si de Libris et Studiis, eorumque ad Mores virtute et influentiâ, verba facere vellemus; numnam desunt plurima præcepta et consilia fructuosa eò spectantia? Annon unus ex Patribus, magnâ cum indignatione, Poësin appellavit vinum dæmonum;' cum reverà progignat plurimas tentationes, cupiditates, et opiniones vanas? Annon prudens admodùm, et digna quæ benè perpendatur, est sententia Aristotelis; "Juvenes non esse idoneos Moralis Philosophiæ auditores:" quia in illis perturbationum æstuatio nondùm sedata est, nec tempore et rerum experientiâ consopita? Atque ut verum dicamus, annon ideò fit, ut scriptorum priscorum præstantissimi libri et sermones (quibus ad virtutem homines efficacissimè invitati sunt; tam augustam ejus majestatem omnium oculis repræsentando, quam opiniones populares in virtutis ignominiam, tanquam habitu parisitorum indutas, derisui propinando) tam parum prosint ad vitæ honestatem et mores pravos corrigendos, quia perlegi et revolvi non consueverunt a viris ætate et judicio maturis, sed pueris tantùm et tironibus relinquuntur? Annon et hoc verum est, juvenes multò minùs Politicæ quâm Ethicæ auditores idoneos esse, antequàm Religione et Doctrinâ de Moribus et Officiis planè imbuantur; ne fortè judicio depravati et corrupti in eam opinionem veniant,

non esse rerum differentias morales veras et solidas, sed omnia ex utilitate aut successu metienda? Sicut poëta canit;

[ocr errors][merged small][merged small]

"Ille crucem pretium sceleris tulit, hic diadema." Ac poëtæ quidem hæc satiricè, et per indignationem, loqui videntur at libri nonnulli politici idem seriò et positivè supponunt. Sic enim Machiavello dicere placet, "Quòd si contigisset Cæsarem bello superatum fuisse, Catilinâ ipso fuisset odiosior." Quasi verò nihil interfuisset, præter fortunam solam, inter furiam quandam ex libidine et sanguine conflatam, atque animum excelsum et inter homines naturales maximè omnium (si ambitio abfuisset) suspiciendum. Videmus etiam, ex hoc ipso, quàm necessarium sit homines doctrinas pias et Ethicas, antequàm Politicam degustent, plenis faucibus haurire: nimirùm, quod qui in aulis principum et negotiis civilibus a teneris (ut aiunt) unguiculis innutriti sunt, nunquam ferè sinceram et internam morum probitatem assequantur; quantò minùs, si accesserit etiam librorum disciplina? Porrò et in documentis ipsis moralibus, vel saltèm aliquibus eorum, annon cautio paritèr est adhibenda, ne indè fiant homines pertinaces, arrogantes, et insociabiles, juxta illud Ciceronis de M. Catone; "Hæc bona, quæ videmus, divina et egregia, ipsius scitote esse propria; quæ nonnunquam requirimus, ea sunt omnia non a Naturâ, sed a magistris?" Sunt et axiomata alia complura de iis, quæ a Studiis et Libris hominum animis ingenerantur.

Verum est enim quod dicit ille, "Abeunt studia in mores:" quod paritèr affirmandum de ceteris illis rebus, Convictu, Famâ, Legibus patriis, et reliquis, quas paullo antè recensuimus.

Ceterùm Animi quædam est Cultura, quæ adhuc magis accurata et elaborata videtur, quàm reliquæ. Nititur autem hoc fundamento; quòd omnium mortalium animi certis temporibus reperiantur in statu perfectiore, aliis in statu magìs depravato. Hujus igitur Culturæ intentio fuerit et institutum, ut bona illa tempora foveantur, prava verò tanquam ex Kalendario deleantur et expungantur. Ac bonorum quidem temporum fixatio duobus modis procuratur; Votis, aut saltèm constantissimis Animi Decretis, et Observantiis atque Exercitationibus, quæ non tantum in se valent, quantum in hoc, quòd animum in officio et obedientiâ jugitèr contineant. Malorum temporum obliteratio duplici itidèm ratione perfici potest; Redemptione aliquâ vel Expiatione præteritorum, et Novo Vitæ Instituto, veluti de Integro. Verùm hæc pars ad Religionem planè spectare videtur; nec mirum, cùm Moralis Philosophia vera et genuina (sicut antè dictum est) ancillæ tantùm vices erga Theologiam suppleat.

Quamobrèm concludemus hanc partem de Culturâ Animi cum eo Remedio, quod omnium est maximè compendiosum et summarium, et rursùs maximè nobile et efficax, quo animus ad virtutem efformetur, et in statu collocetur perfectioni proximo. Hoc autem est, ut fines vitæ actionumque deligamus et nobis ipsis proponamus rectos et virtuti con

gruos, qui tamen tales sint ut eos assequendi nobis aliquatenùs suppetat facultas. Si enim hæc duo supponantur; ut et fines actionum sint honesti et boni, et Decretum Animi de iis assequendis et obtinendis fixum sit et constans, sequetur ut continuò vertat et efformet se animus unâ operâ in virtutes omnes. Atque hæc certè illa est operatio, quæ Naturæ ipsius opus referat; cùm reliquæ, quæ diximus, videantur esse solummodò sicut opera manûs. Quemadmodum enim statuarius, quandò simulacrum aliquod sculpit aut incidit, illius solummodò partis figuram effingit, circa quam manus occupata est, non autem ceterarum (veluti si faciem efformet, corpus reliquum rude permanet et informe saxum, donec ad illud quoque pervenerit); e contrà verò Natura, quandò florem molitur aut animal, rudimenta partium omnium simul parit et producit: eodem modo, quandò virtutes habitu acquiruntur, dum Temperantiæ incumbimus, ad Fortitudinem aut reliquas parùm proficimus; quandò autem rectis et honestis finibus nos dedicaverimus penitùs et devoverimus, quæcunque fuerit virtus quam animo nostro commendaverint et imperaverint fines illi, reperiemus nos jamdudùm imbutos et prædispositos habilitate et propensione nonnullâ ad eam assequendam et exprimendam. Atque hic possit esse status ille animi, qui egregie ab Aristotele describitur, et ab eo non virtutis sed divinitatis cujusdam charactere insignitur. Ipsa ejus verba hæc sunt;

Immanitati autem consentaneum est opponere eam, quæ supra humanitatem est, Heroïcam sive Divinam virtutem." Et paullò post; Et paullò post; "Nam ut feræ neque

66

vitium neque virtus est sic neque Dei. Sed hic quidem status altius quiddam virtute est, ille aliud quiddam a vitio." Plinius certè Secundus, ex licentiâ magniloquentiæ ethnicæ Trajani virtutem Divinæ non tanquam imitamentum, sed tanquam exemplar, proponit, cùm ait; Opus non esse hominibus alias ad Deos preces fundere, quàm ut benignos æque et propitios se dominos mortalibus præstarent, ac Trajanus præstitisset." Verùm hæc profanam ethnicorum jactantiam sapiunt, qui umbras quasdam corpore majores prensabant. At Religio vera et sancta fides Christiana rem ipsam petit; imprimendo animis hominum caritatem, quæ appositissimè vinculum perfectionis appellatur, quia virtutes omnes simul colligat et revincit. Sanè elegantissimè dictum est a Menandro de Amore Sensuali, qui Divinum illum perperam imitatur; "Amor melior Sophistâ lævo ad humanam vitam." Quibus innuit, morum decus meliùs ab amore efformari quàm a sophistâ et præceptore inepto, quem lævum appellat. Siquidem universis suis operosis regulis et præceptionibus hominem tam dextrè et expeditè effingere nequeat, ut seipsum et in pretio habeat, et se bellè in omnibus com ponat, quàm Amor facit. Sic proculdubiò, si animus cujuspiam fervore caritatis veræ incendatur, ad majorem perfectionem evehetur quàm per universam Ethicam doctrinam ; quæ Sophista profectò habet rationem, si cum alterâ illâ conferatur. Quinetiam, sicut Xenophon rectè observavit; "Ceteros Affectus, licèt animum attollant, eum tamen distorquere et discomponere per ecstases et excessus suos, amorem verò

« AnteriorContinuar »