Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sibi consciam, utcunqùe successu careat, verius et purius et naturæ magis consentaneum præbere gaudium, quàm universum illum apparatum, quo instrui possit homo, vel ut desideriis suis fruatur, vel ut animo conquiescat.

Redarguit itidèm Philosophiæ abusum illum, circa Epicteti tempora grassari cœptum: nempè quòd Philosophia versa fuerit in genus quoddam vitæ professorium, et tanquam in artem; quasi scilicèt institutum Philosophiæ esset, non ut perturbationes compescerentur et exstinguerentur, sed ut caussæ et occasiones ipsarum evitarentur et summoverentur; ideòque particularis quædam vitæ ratio ad hoc obtinendum ineunda esset: introducendo sanè tale genus sanitatis in animum, quale fuit Herodici in corpore, cujus meminit Aristoteles; illum scilicèt nihil aliud per totam vitam egisse quàm ut valetudinem curaret, et proindè ab infinitis rebus abstineret corporis interìm usu quasi multatus: ubì si hominibus officia societatis consectari cordi sit, illa demùm valetudo maximè est expetenda quæ quaslibet mutationes et impetus quoscunque ferre et vincere queat. Eodem modo et animus ille demùm verè et propriè sanus et validus censendus est, qui per plurimas et maximas tentationes et perturbationes perrumpere potest. Ita ut optimè Diogenes dixisse visus sit, qui eas vires animi laudârit quæ non ad cautè abstinendum sed ad fortitèr sustinendum valerent; quæque animi impetum etiam in maximis præcipitiis cohibere possint, quæque (id quod in equis benè subactis laudatur)

præstent, ut brevissimo spatio et sistere se et vertere possint.

Postremò, redarguit idem teneritudinem quandam et ineptitudinem ad morigerandum, in nonnullis ex antiquissimis philosophis et maximè in veneratione habitis notatam ; qui nimis facilè se a rebus civilibus subduxerint, ut indignitatibus et perturbationibus se exuerent, atque magìs suâ opinione illibati et tanquam sacrosancti viverent: ubì consentaneum esset, constantiam hominis verè moralis talem fore, qualem idem Consalvus in homine militari requirebat ; nimirùm ut honor ejus contexeretur tanquam e telâ crassiore, minimèque tam tenui ut quidvis illud vellicare et lacerare possit.

CAPUT II.

Partitio Boni Individualis, vel Suitatis, in Bonum Activum, et Bonum Passivum. Partitio Boni Passivi in Bonum Conservativum, et Bonum Perfecticum. Partitio Boni Communionis in Officia Generalia, et Respectiva.

REPETAMUS igitur jam et persequamur primùm Bonum Individuale, et Suitatis. Illud partiemur in Bonum Activum, et Bonum Passivum. Etenim hæc quoque differentia Boni (non absimilis certè illis appellationibus, quæ Romanis in Economicis erant familiares, Promi scilicèt et Condi) in universâ rerum naturâ impressa reperitur: præcipuè autem se prodit in duplici rerum creatarum appetitu; altero se

Conservandi et Muniendi, altero se Multiplicandi et Propagandi. Atque hic posterior, qui Activus est. et veluti Promus, potentior videtur et dignior; ille autem prior, qui Passivus est, et veluti Condus, inferior censeri potest. Etenim in universitate rerum Natura cœlestis præcipuè Agens est, at Natura terrestris Patiens. Etiam in delectationibus animantium major voluptas est generandi, quàm pascendi. In Oraculis quoque Divinis pronunciatur "Beatius esse dare, quàm accipere." Quin et in vitâ communi nemo invenitur ingenio tam molli et effeminato, quin pluris faciat aliquid quod ei in votis erat perficere et ad exitum perducere, quàm sensualitatem aliquam aut delectamentum. Atque ista quidem Boni Activi præ-eminentia in immensum exaltatur ex intuitu conditionis humanæ, quòd sit et mortalis et Fortunæ ictibus exposita. Nam si in voluptatibus hominum posset obtineri perpetuitas atque certitudo, magnum pretium eis accederet propter securitatem et moram. Quandoquidèm autem videmus hùc rem recidere, Magni æstimamus mori tardiùs; et Ne glorieris de crastino, nescis partum diei;' mirum minimè est, si omni contentione feramur ad ea quæ temporis injurias non reformident. Ea verò nulla esse possunt, præter opera nostra; sicut dicitur, Opera eorum sequuntur eos." Est et altera præeminentia Boni Activi haud exigua, et indita et sustentata ex eo affectu qui humanæ naturæ, ut comes individuus, lateri adhæret; amor scilicèt novitatis, aut varietatis. Ille verò in sensuum voluptatibus (quæ Boni Passivi pars sunt vel maxima) angustus

66

VOL. VIII.

D D

admodùm est, nec latitudinem habet aliquam insignem: "Cogita quamdiù eadem feceris; cibus, omnus, ludus, per hunc circulum curritur; mori velle non tantùm fortis, aut miser, aut prudens, sed etiam fastidiosus potest." At in actis vitæ nostræ, et institutis, et ambitionibus, insignis est varietas; eaque multâ cum voluptate percipitur, dum inchoamus, progredimur, interquiescimus, regredimur ut vires augeamus, appropinquamus, denique obtinemus, et hujusmodi; ut verè admodùm dictum sit, "Vita sine proposito languida et vaga est." Quod simul et prudentibus et stultissimis competit, ut ait Salomon; "Pro desiderio quærit cerebrosus, omnibus immiscet se." Quinetiam videmus reges potentissimos, ad quorum nutum quæcunque sensibus grata sunt parari possent, nihilominùs procurâsse sibi interdùm desideria humilia et inania (quemadmodum cithara fuit Neroni, gladiatoria Commodo, Antonino aurigatio, et alia aliis); quæ tamen ipsis fuerint omni affluentiâ voluptatum sensualium potiora. Tanto voluptatem majorem affert ut aliquid agamus, quàm ut fruamur.

Illud interìm paullò attentiùs notandum est, Bonum Activum Individuale a Bono Communionis prorsùs differre, quanquam nonnunquam ambo coincidant. Quamvis enim Bonum istud Individuale Activum sæpè opera beneficentiæ, quæ ex Virtutibus Communionis est, pariat et producat; illud tamen interest, quòd illa opera ab hominibus plurimis fiant non animo alios juvandi aut beandi, sed planè propter atque potentiam et amplitudinem propriam. Id, se

quod optimè cernitur, quandò Bonum Activum in aliquid impingit, quod sit Bono Communionis contrarium. Siquidem gigantea illa animi conditio, quâ abripiuntur magni isti orbis terrarum perturbatores qualis fuit L. Sylla, et plurimi alii (licèt in modulo longè minore) qui videntur ad hoc anhelare, ut omnes felices et ærumnosi sint prout sibi fuerint amici vel inimici, atque ut mundus tanquam ipsorum præferat imaginem (quæ vera est Theomachia); hæc inquam ipsa aspirat ad Bonum Activum Individuale, saltèm apparens, etsi a Bono Communionis omnium

maximè recedat.

At Bonum Passivum partiemur in Bonum Conservativum, et Bonum Perfectivum. Etenìm inditus est unicuique rei triplex appetitus, quatenùs ad Bonum Suitatis, sive Individui: primus, ut se conservet; secundus, ut se perficiat; tertius, ut se multiplicet sive diffundat. Atque hic postremus appetitus ad Bonum Activum refertur, de quo jam modò diximus. Supersunt igitur reliqua tantùm duo, quæ diximus, Bona; ex quibus præcellit Perfectivum. Minus enim quiddam est, conservare rem in suo statu; majus verò, eandem ad naturam sublimiorem evehere. Reperiuntur siquidem per res universas naturæ aliquæ nobiliores, ad quarum dignitatem et excellentiam naturæ inferiores aspirant, veluti ad origines et fontes suos. Sic de hominibus, non malè cecinit ille;

"Igneus est ollis vigor, et cælestis origo."

Homini enim assumptio, aut approximatio ad divinam

« AnteriorContinuar »