Imágenes de páginas
PDF
EPUB

FRANCISCI BACONI

BARONIS

DE

VERULAMIO,

VICE-COMITIS

SANCTI ALBANI,

DE

DIGNITATE ET AUGMENTIS SCIENTIARUM.

LIBER SEPTIMUS.

AD REGEM SUUM.

CAPUT I.

Partitio Ethica in Doctrinam de Exemplari, et Georgica Animi. Partitio Exemplaris (scilicèt Boni) in Bonum Simplex, et Bonum Comparatum. Partitio Boni Simplicis in Bonum Individuale, et Bonum Communionis.

PERVENTUM est, Rex optime, ad Ethicam, quæ Voluntatem Humanam intuetur et tractat. Voluntatem gubernat recta ratio, seducit bonum apparens ; Voluntatis stimuli affectus, ministri organa et motus voluntarii. De hâc Salomon," Ante omnia (inquit) custodi, Fili, cor tuum ; nam indè procedunt actiones vitæ." In hujus Scientiæ pertractatione, qui de eâ scripserunt perindè mihi fecisse videntur, ac si quis

scribendi artem tradere pollicitus pulcra tantùm exhibeat exemplaria litterarum tam simplicium quàm copulatarum; de calamo verò ducendo, aut modis characteres efformandi, nihil præcipiat. Ita et isti proposuerunt nobis exemplaria bella et luculenta, atque descriptiones sive imagines accuratas Boni, Virtutis, Officiorum, Felicitatis tanquam vera objecta et scopos voluntatis et appetitûs humani: verùm quomodò quis possit optimè ad hos scopos (excellentes sanè, et benè ab illis positos) collimare, hoc est, quibus rationibus et institutis animus ad illa assequenda subigi et componi possit, aut nihil præcipiunt, aut perfunctoriè et minùs utilitèr. Disseramus quantùm libuerit virtutes morales in animo humano esse habitualitèr, non naturalitèr : distinguamus sollenniter inter spiritus generosos et vulgus ignobile; quòd illi rationum momentis, hi præmio aut pœnâ, ducantur: præcipiamus ingeniosè animum humanum, ut rectificetur, instar bacilli in contrariam partem inclinationis suæ flecti oportere; aliaque insuper hujusmodi hinc indè spargamus: longè tamen abest, ut hæc et alia id genus absentiam rei excusent, quam modò requirimus.

Hujusce neglectûs caussam haud aliam esse reor quàm latentem illum scopulum, ad quem tot Scientiæ naviculæ impingentes naufragia passæ sunt : nimirùm, quòd fastidiant scriptores versari in rebus yulgatis et plebeiis, quæ nec satis subtiles sint ad disputandum, nec satìs illustres ad ornandum. Sanè haud facilè quis verbis assequatur, quantam calamitatem attulerit hoc ipsum quod dicimus; quòd homi

nes ingenitâ superbiâ et gloriâ vanâ eas materias tractationum cosque modos tractandi sibi delegerint, quæ ingenia ipsorum potiùs commendent quàm lectorum utilitatibus inserviant. Optimè Seneca, "Nocet illis eloquentia, quibus non rerum facit cupiditatem, sed sui:" siquidem scripta talia esse debent, ut amores documentorum ipsorum, non doctorum excitent. li igitur rectâ incedunt viâ, qui de consiliis suis id prædicare possint quod fecit Demosthenes, atque hâc clausulâ ea concludere; "Quæ si feceritis, non oratorem duntaxat in præsentiâ laudabitis, sed vosmetipsos etiam non ita multo post statu rerum vestrarum meliore." Ego certè, Rex optime, ut de meipso quod res est loquar; et in iis quæ nunc edo, et in iis quæ in posterum meditor, dignitatem ingenii et nominis mei (si qua sit) sæpiùs sciens et volens projicio, dum commodis humanis inserviam : quique architectus fortassè in Philosophiâ et Scientiis esse debeam, etiam operarius et bajulus et quidvis demùm fio; cùm haud pauca, quæ omnino fieri necesse sit, alii autem ob innatam superbiam subterfugiant, ipse sustineam et exsequar. Verùm (ut ad rem redeamus) quod cœpimus dicere, delegerunt sibi Philosophi in Ethicâ, massam quandam materiæ splendidam et nitentem, in quâ potissimùm vel ingenii acumen vel eloquenttia vigorem venditare possint. Quæ verò practicam maximè instruunt, quandoquidèm tam bellè ornari non possint, maximâ ex parte omiserunt.

Neque tamen debuerant viri tam eximii desperâsse de fortuna simili ei, quam poëta Virgilius

et sibi spondere ausus, et reverà consecutus est; qui non minorem eloquentiæ, ingenii, et eruditionis gloriam adeptus est in explicando observationes agriculturæ, quàm Æneæ res gestas heroicas enarrando:

"Nec sum animi dubius, verbis ea vincere magnum

Quàm sit, et angustis his addere rebus honorem."

Certè, si seriò hominibus cordi sit non in otio scribere quæ per otium legantur, sed reverà vitam activam instruere et subornare, Georgica ista animi humani non minore in pretio apud homines haberi debeant, quàm heroicæ illæ effigies Virtutis, Boni, et Felicitatis, in quibus tam operosè est insudatum.

Partiemur igitur Ethicam in doctrinas principales duas; alteram de Exemplari sive Imagine Boni, alteram de Regimine et Culturâ Animi, quam etiam partem Georgica Animi appellare consuevimus. Illa Naturam Boni describit, hæc Regulas de animo ad illam conformando præscribit.

Doctrina de Exemplari (quæ Boni Naturam intuetur et describit) Bonum considerat aut Simplex, aut Comparatum, aut Genera, inquam, Boni, aut Gradus. In posteriore horum disputationes illas infinitas et speculationes circa Boni supremum gradum, quem Felicitatem, Beatitudinem, Summum Bonum vocitârunt (quæ ethnicis instar theologiæ erant) Christiana tandem fides sustulit, et missas fecit. Quemadmodum enim Aristoteles ait, "Adolescentes posse etiam beatos esse, sed non alitèr quàm spe;" eodem modo, a Christianâ fide edocti, debemus nos omnes minorum et adolescentum loco statuere, ut

non aliam felicitatem cogitemus quàm quæ in sita est.

spe

Liberati igitur bonis avibus ab hâc Doctrinâ, tanquam de cœlo ethnicorum (quâ in parte proculdubiò elevationem naturæ humanæ attribuerunt majorem, quàm cujus illa esset capax; videmus enim quali cothurno Seneca; " Verè magnum habere fragilitatem hominis, securitatem Dei"), reliqua certè ab illis circa Doctrinam Exemplaris tradita, minore aut veritatis aut sobrietatis jacturâ, magnâ ex parte recipere possumus. Etenim, quod ad Naturam Boni Positivi et Simplicis spectat, illam certè pulcherrimè et ad vivum veluti in tabulis eximiis depinxerunt, Virtutum et Officiorum figuras, posituras, genera, affinitates, partes, subjecta, provincias, actiones, dispensationes, diligentissimè sub oculos repræsentantes. Neque hic finis: nam hæc omnia animo humano, magno quoque argumentorum acumine et vivacitate et suasionum dulcedine, commendârunt atque insinuârunt. Quinetiam, quantum verbis præstari possit, eadem contra pravos et populares errores et insultus fidelissimè muniverunt. Quatenùs verò ad Naturam Boni Comparati, huic rei etiam nullo modo defuerunt; in constituendis trinis illis Ordinibus Bonorum, in collatione Vitæ Contemplativæ cum Activâ, in discriminatione Virtutis cum Reluctatione et Virtutis jam Securitatem nactæ et confirmatæ, in conflictu et pugnâ Honesti et Utilis, in Virtutum inter se libramine, nimirùm cui quæque præponderet, et similibus. Adeò ut hanc partem de Exemplari insignitèr excultam jam esse, et antiquos

« AnteriorContinuar »