Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Morali sive Demonstrativo genere uberiora, in Deliberativo et Judiciali perpauca.

Tertia Collectio, quæ pertinet ad Promptuariam, atque etiam desideratur, est ea quam vocare placet Formularum Minorum. Illæ autem sunt veluti vestibula, posticæ, ante-cameræ, re-camera, transitus, &c. orationis, quæ indiscriminatìm omnibus subjectis competere possint. Quales sunt Præfationes, Conclusiones, Digressiones, Transitiones, Promissiones, Declinationes, et plurima ejusmodi. Quemadmodùm enim in ædificiis plurimùm facit et ad voluptatem et ad usum, ut frontispicia, gradus, ostia, fenestræ, aditus, transitus, et hujusmodi commodè distribuantur; eodem modo etiam in oratione fit, ut additamenta et interpositiones istæ (si decorè et peritè formentur et collocentur) plurimum tum gratiæ, tum commoditatis, universæ orationis structuræ adjiciant. Harum Formularum exemplum unum aut alterum proponemus, neque diutiùs iisdem immorabimur. Etsi enim sint res haud exigui usûs, tamen cùm nihil in his addamus de nostro, sed tantùm Formulas nudas ex Demosthene aut Cicerone aut alio quopiam selecto Auctore describamus, inferius quiddam videntur quàm ut in eo tempus

teramus.

EXEMPLA FORMULARUM MINORUM.

CONCLUSIO DELIBERATIVÆ.

Sic et culpam præteritam fas erit redimere, et futuris incommodis eâdem operâ prospicere.

PARTITIONIS ACCURATE COROLLARIUM.

Ut omnes intelligant nihil me et subterfugere voluisse reticendo, aut obscurare dicendo.

TRANSITIO CUM MONITO.

Verùm hæc ita prætereamus, ut tamen intuentes et respectantes relinquamus.

PRE-OCCUPATIO CONTRA OPINIONEM INVETERATEM.

Faciam ut intelligatis in totâ caussâ quid res ipsa tulerit, quid error affinxerit, quid invidia conflaverit. Hæc pauca enumerâsse, ad exempla satìs fuerit; cum quibus appendices Rhetoricæ, quæ ad Promptuariam spectant, cencludimus.

CAPUT. IV.

Appendices generales duce Traditive; Critica, et Pædagogica.

SUPERSUNT duæ Appendices Traditivæ in genere ; altera Critica, altera Pædagogica. Sicut enim pars Traditivæ præcipua in Scriptione Librorum consistit, ita pars ejus relativa in Librorum versatur Lectione. Lectio autem vel magistrorum ope regitur, vel industriâ cujusque propriâ perficitur; atque huic rei inserviunt Doctrinæ illæ, quas diximus, duæ.

Ad Criticam spectant primò Auctorum probatorum limata Correctio et emendata Editio; quibus et ipsorum auctorum honor vindicatur, et studiosis lumen præfertur. Quâ tamen in re studiis haud parum detrimenti intulit quorundam hominum dili

gentia temeraria. Criticis enim haud paucis mos est, ubì incidunt in quidpiam quod non intelligunt, vitium statìm in exemplari supponere; veluti in illo loco Taciti cùm quædam Colonia jus asyli apud senatum assereret, narrat Tacitus non æquis admodùm auribus quæ ab iis proferebantur fuisse ab imperatore et senatu audita: itaque legati caussâ diffisi bonam pecuniæ summam Tito Vinio dederunt, ut eis patrocinaretur; hoc itaque pacto res obtinuit. "Tum (inquit Tacitus) dignitas et antiquitas Coloniæ valuit:" quasi argumenta, quæ anteà levia videbantur accedente pretio novum tum pondus accepissent. At Criticus quidam, non ex infimis, verbum Tum expunxit, et Tantùm reposuit. Atque hâc prava Criticorum consuetudine factum est, ut (quod nonnemo prudentèr notavit) exemplaria maximè castigata sint sæpenumero minimè omnium casta. Quinimmò, ut verum dicamus, nisi Critici fuerint eruditi in Scientiis illis, de quibus Libri ab ipsis editi tractant, periculo diligentia eorum non vacat.

Secundò ad Criticam spectant Authorum Interpretatio et Explicatio, Commentarii, Scholia, Notæ, Spicilegia, et similia. In istiusmodi autem laboribus pessimus ille Criticorum nonnullos quasi morbus invasit, ut multa ex obscurioribus transiliant, in satìs verò perspicuis ad fastidium usque immorentur et exspatientur. Scilicèt non tam illud agitur, ut auctor ipse illustretur, quàm ut Criticus ille multiplicem suam eruditionem et variam lectionem ubique arreptâ occasione ostentet. Optandum in primis foret (licèt hæc res ad Traditivam principalem, non ad

Appendices pertineat) ut qui argumenta obscuriora et nobiliora pertractet scriptor, suas ipse explicationes subjungat; ut et textus ipse digressionibus aut explicationibus non abrumpatur, et notæ a scriptoris mente non recedant. Cujusmodi quidpiam suspicamur de Theone Euclidis.

Tertiò ad Criticam spectat (quod etiam nomen eidem indidit) de Auctoribus quos edunt breve aliquod judicium interponere, et illos cum ceteris scriptoribus qui eadem tractant comparare; ut per hujusmodi censuram studiosi et de librorum delectu moneantur, et ad ipsam lectionem eorum instructiores accedant. Atque hoc ultimum est Criticorum tanquam cathedra, quam certè nostrâ ætate nobilitârunt viri nonnulli magni, majores certè nostro judicio quàm pro modulo Criticorum.

Ad Pædagogicam quod attinet, brevissimum foret dictu, Consule scholas Jesuitarum: nihil enim, quod in usum venit, his melius. Nos tamen pauca more nostro monebimus, tanquam spicas legentes. Omninò" Institutionem Pueritiæ et Juventutis Collegiatam probamus; non in ædibus privatis, non sub ludi-magistris tantum. Adest adolescentulis in Collegiis æmulatio major erga æquales; adest quoque ipse vultus et aspectus virorum gravium, quod facit ad verecundiam, et teneros animos etiam a principio conformat ad exemplar: denique sunt quidem plurima Educationis Collegiatæ commoda. In Ordine autem et Modo disciplinæ, illud in primis consuluerim; ut caveatur a compendiis, et a præcocitate quâdam doctrinæ, quæ ingenia reddat audacula, et

magnos profectus potiùs ostentet quàm faciat. Quin et favendum nonnihil ingeniorum libertati, ut si quis quæ ex more disciplinæ sunt faciat, et simul tempus ad alia in quæ propensus est suffuretur, ne utique cohibeatur. Porrò operæ pretium fuerit diligentèr animadvertere (quod fortasse adhuc non fuerit notatum) esse duos assuefaciendi et exercendi et præparandi ingenia modos, eosque tanquam antistrophos. Alter incipit a facilioribus, et ad magis ardua paullatìm deducit; alter ab initio duriora imperat et urget, ut iis obtentis, facilioribus quis etiam suavitèr perfungi possit. Alia enim est methodus, incipere natare cum utribus qui sublevent, alia incipere saltare cum calceis ponderosis qui aggravent. Neque facile est dictu, quantum harum methodorum prudens intermixtio conferat ad promovendas tam animi quàm corporis facultates. Itèm applicatio et delectus studiorum, pro naturâ ingeniorum quæ erudiuntur, res est singularis et usûs et judicii; quam etiam benè et verè notatam et perspectam magistri parentibus adolescentium debent, ut de genere vitæ, cui filios suos destinent, consulere possent. Verùm et illud attentiùs paullò observandum non tantùm in iis, ad quæ naturâ quisque suâ fertur, longè maximos fieri profectus; sed etiam ad ea, ad quæ vitio naturæ quis maximè fuerit inhabilis, reperiri in studiis ad hoc propriè delectis remedia et curationes. Exempli gratiâ; si cuipiam ingenium tale sit quale est avium, ut facilè abripiatur, nec per moram (qualem oportet) intentum esse sustineat; remediùm huic rei præbe

« AnteriorContinuar »