Imágenes de páginas
PDF
EPUB

mus, aliqua ad exemplum proponere visum est. Ea autem Antitheta Rerum nominamus.

EXEMPLA ANTITHETORUM.

PRO.

I. NOBILITAS.

Quibus virtus à Genere penitùs insita est, ii jam non mali esse nolunt, sed nequeunt.

Nobilitas laurea, quâ Tempus homines coronat. Antiquitatem etiam in monumentis mortuis veneramur; quanto magis in vivis ?

Si Nobilitatem familiarum contemnas, quæ tandem erit differentia inter sobolem hominum et brutorum?

Nobilitas virtutem invidiæ subducit, gratiæ

CONTRA.

Rarò ex Virtute Nobilitas; rariùs ex Nobilitate Virtus.

Nobiles Majorum deprecatione ad veniam sæpiùs utuntur, quàm suffragatione ad honores.

Tanta solet esse industria hominum novorum, ut Nobiles præ illis tanquam statuæ videantur.

Nobiles in stadio respectant nimis sæpè; quod mali cursoris est.

[blocks in formation]

Et Virtus nil aliud, multo auro et ornatu.

[blocks in formation]

Nil tam summas actionum promovet, quàm Prospera Valetudo; at contrà Infirma feriatur nimìs.

pus animæ jungit Sanitas. Et lectus magna imperia administravit, et lectica magnos exercitus.

PRO.

V. UXOR ET LIBERI.

Caritas reipublicæ incipit a Familiâ.

Uxor et Liberi disciplina quædam humanitatis; at Cœlibes tetrici et severi.

Cœlibatus et Orbitas ad nil aliud conferunt, quàm ad fugam.

Morti sacrificat, qui Liberos non procreat.

Cetera felices, in Liberis ferè infortunati sunt: ne Divinæ sorti nimiùm appropinquent homines.

PRO.

CON.

Qui Uxorem duxit, et Liberos suscepit, obsides Fortunæ dedit.

Generare, et Liberi, humana sunt; Creare, et Opera, divina.

Brutorum æternitas soboles; Virorum fama,merita et instituta.

Economicæ rationes publicas plerumque evertunt.

Aliquibus fortuna Priami placuit, qui suis omnibus superstes fuit.

VI. DIVITIÆ.

Divitias contemnunt, qui desperant. Invidia Divitiarum Virtutem effecit Deam. Dum philosophi dubitant, utrùm ad virtutem

CON.

Divitiarum magnarum vel custodia est, vel dispensatio quædam, vel fama; at nullus usus.

Annon vides lapillis et id genus deliciis fingi pre

[blocks in formation]

Honores non tyrannorum (ut loquuntur), sed Providentiæ Divinæ calculi sunt.

Honores faciunt et virtutes et vitia conspicua:

itaque illas provocant, hæc refrænant.

Non novit quispiam, quantum in virtutis cursu profecerit; nisi Honores ei campum præbeant apertum.

Virtutis, ut rerum aliarum, rapidus motus est

CON.

Dum Honores appetimus libertatem exuimus. Honores dant fere potestatem earum rerum, quas optima conditio est nolle, proxima non posse.

Honorum ascensus arduus, statio lubrica, regressus præceps.

Qui in Honore sunt, vulgi opinionem mutuentur oportet, ut seipsos beatos putent.

[blocks in formation]

Felicitate frui, magnum bonum est; sed eam et aliis impertiri posse, adhuc majus.

Reges non hominum instar, sed astrorum, sunt: nam et in singulos, et in tempora ipsa, magnum habent influxum.

Qui Dei vices gerunt, iis resistere non tantùm læsæ majestatis crimen est, sed theomachia quædam.

CON.,

Quàm miserum habere nil ferè quod appetas, infinita quæ metuas!

Qui in Imperiis sunt, similes sunt corporibus cœlestibus, quæ magnam venerationem habent, requiem nullam.

Nemo humanæ sortis ad Deorum convivia admittitur, nisi ad ludibrium.

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »