Imágenes de páginas
PDF
EPUB

CAPUT III.

De Fundamentis, et Officio Rhetorica. Appendices tres Rhetorica, quæ ad Promptuariam tantummodò pertinent; Colores Boni et Mali tam Simplicis quàm Comparati, Antitheta Rerum, Formula minores Orationis.

VENIMUS jam ad Doctrinam de Illustratione Sermonis. Ea est, quæ Rhetorica dicitur, sive Oratoria: scientia certè et in se egregia, et egregiè a scriptoribus exculta. Eloquentia autem, si quis verè rem æstimet, sapientiâ proculdubiò est inferior. Videmus enim quanto intervallo hæc illam post se relinquat, in verbis quibus allocutus est Mosem Deus, cùm ille munus sibi delatum propter defectum elocutionis recusâsset; "Habes Aaronem, ille erit tibi vice oratoris, tu verò ei vice Dei." At fructu, et populari existimatione, sapientia eloquentiæ cedit. Ita enim Salomon, "Sapiens corde appellabitur prudens, sed dulcis eloquio majora reperiet:" haud obscurè innuens sapientiam famam quandam et admirationem cuipiam conciliare, at in rebus gerendis et vitâ communi eloquentiam præcipuè esse efficacem. Ad artis verò hujus culturam quod attinet; Aristotelis erga rhetores sui temporis æmulatio, atque Ciceronis studium acre et vehemens illi nobilitandæ totis viribus incumbens, cum longo usu conjunctum, in caussâ fuerunt ut in libris suis de hâc arte conscriptis seipsos vicerint. Dein exempla illa luculentissima hujusce artis, quæ in Orationibus Demos

thenis et Ciceronis habentur, præceptorum acumini et diligentiæ addita, profectus ipsius geminârunt. Quare, quæ in hâc arte desiderari invenimus versabuntur potiùs in Collectionibus quibusdam, quæ tanquam pedissequæ huic arti præstò sint, quàm in disciplinâ et usu artis ipsius. Nam etiam tum, cùm Promptuariæ cujusdam inter Logica mentionem faceremus, uberiora ejus rei exempla in Rhetoricis polliciti sumus.

Veruntamen ut, more nostro, circa radices hujus artis glebam paullulùm aperiamus et subigamus ; Rhetorica certè Phantasiæ, quemadmodùm Dialectica Intellectui, subservit. Estque, si quis altiùs rem penetret, officium et munus Rhetoricæ non aliud quàm ut "Rationis dictamina Phantasiæ applicet et commendet, ad excitandum appetitum et voluntatem." Regimen enim Rationis impeti et perturbari videmus tribus modis: vel per Illaqueationem Sophismatum, quod ad Dialecticam pertinet; vel per Præstigias Verborum, quod ad Rhetoricam; vel per Affectuum Violentiam, quod ad Ethicam. Quemadmodùm enim in negotiis quæ cum aliis contrahimus vinci quis et perduci solet vel Astu, vel Importunitate,vel Vehementiâ ; ita etiam in illâ negotiatione internâ quam nobiscum exercemus aut Argumentorum Fallaciis subruimur, aut Impressionum et Observationum Assiduitate solicitamur et inquietamur, aut Affectuum Impetu concutimur et rapimur. Neque verò tam infelicitèr agitur cum naturâ humanâ, ut illæ artes et facultates ad Rationem deturbandam valeant, neutiquam verò ad eandem roborandam et

stabiliendam: verùm ad hanc rem longè magìs. Finis enim Dialecticæ est, docere Formam Argumentorum ad præsidia intellectûs, non ad insidias: finis itidèm Ethicæ affectus ita componere ut Rationi militent, non autem eam invadant: finis denìque Rhetoricæ, Phantasiam implere obversationibus et simulacris, quæ Rationi suppetias ferant, non autem eam opprimant. Abusus enim artis ex obliquo tantùm interveniunt, ad cavendum, non ad utendum.

Quapropter in Platone summa fuit iniquitas, licèt ex non immerito erga rhetores sui temporis odio orta, cùm Rhetoricam inter Artes Voluptarias collocavit ; eam similem esse dicens Coquinariæ, quæ non minùs cibos salubres corrumperet, quàm insalubres gratiores redderet condimentorum varietate et deliciis abutens. Absit autem, ut oratio non frequentiùs versetur in rebus honestis ornandis, quàm in turpibus oblinendis. Hoc enim ubique præstò est: siquidem nemo est quin honestiùs loquatur, quàm aut sentiat, aut faciat. Sane a Thu

cydide optimè notatum est, tale quidpiam solitum fuisse objici Cleoni; quòd cùm semper deteriorem partem tueretur, in hoc multus esset ut eloquentiam et sermonis gratiam carperet: probè quippè cùm sciret, de rebus sordidis et indignis non posse quempiam pulcrè loqui; at de rebus honestis facillimè. Elegantèr enim Plato (licèt jam in trivio decantetur) "Virtus si conspici daretur, ingentes sui amores concitaret:" at Rhetorica virtutem et bonum depingit planè, et reddit quasi conspicuum. Cùm enim in corporeâ effigie illa sensui monstrari ne

queant, superest ut per ornatum verborum Phantasiæ, repræsentatione quantum fieri potest vivâ, coram sistantur. Siquidem mos Stoïcorum meritò derisus est a Cicerone, qui concisis et argutis sententiis et conclusionibus virtutem animis hominum imponere satagebant, quæ res parvum habet cum Phantasiâ et voluntate consensum.

Porrò si affectus ipsi in ordinem compulsi et Rationi prorsùs morigeri essent, verum est nullum magnoperè futurum persuasionum et insinuationum, quæ aditum ad mentem præbere possint, usum; sed satìs fore si res ipsæ nudè et simplicitèr proponantur et probentur. Verùm affectus contrà tantas secessiones faciunt, quinetiam tantas turbas et seditiones movent (secundum illud,

"Video meliora, proboque,

Deteriora sequor)"

ut Ratio prorsùs in servitutem et captivitatem abrepta foret, nisi eloquentiæ suada efficeret quo minùs Phantasia a partibus affectuum staret, sed potiùs operâ ejus fœdus ineatur inter Rationem et Phantasiam contra affectus. Notandum est enim, affectus ipsos ad bonum apparens semper ferri, atque hâc ex parte aliquid habere cum Ratione commune: verùm illud interest, quòd "Affectus intuentur præcipuè bonum in præsentiâ, Ratio prospiciens in longum etiam futurum et in suinmâ.” Ideòque cùm quæ in præsentiâ obversentur impleant Phantasiam fortiùs, succumbit plerùmque Ratio et subjugatur. Sed postquàm eloquentiâ et suasionum vi effectum sit, ut futura et remota constituantur et conspiciantur tanquam præsentia, tum demùm

abeunte in partes Rationis Phantasiâ, Ratio fit superior.

Concludamus igitur non deberi magìs vitio verti Rhetoricæ, quòd deteriorem partem cohonestare sciat, quàm Dialecticæ, quòd Sophismata concinnare doceat. Quis enim nescit, contrariorum eandem rationem esse, licèt usu opponantur? Porrò non eò tantùm differt Dialectica a Rhetoricâ, quòd ut vulgò dicitur altera instar pugni, altera instar palmæ sit (altera scilicèt pressè, altera fusè tractet); verùm multò magis, quod Dialectica rationem in suis naturalibus, Rhetorica qualis in opinionibus vulgi sita est consideret. Prudentèr igitur. Aristoteles Rhetoricam inter Dialecticam et Ethicam cum Politicâ collocat, cùm ex utrisque participet. Siquidem probationes et demonstrationes Dialecticæ universis hominibus sunt communes, at probationes et suasiones Rhetoricæ pro ratione auditorum variari debent; ut quis tanquam musicus auribus diversis se accommodans, sit demùm

[ocr errors]

Orpheus in silvis, inter delphinas Arion." Quæ quidem applicatio et variatio orationis (si quis ejus perfectionem et culmen desideret) eò usque extendi debet, ut si eadem ipsa apud diversos homines sint dicenda, apud singulos tamen aliis atque aliis verbis sit utendum. Quanquam hâc parte Eloquentiæ (politicâ scilicèt et negotiosâ, in privatis sermonibus) maximos oratores plerùmque destitui certum sit; dum ornatum et formulas elegantes orationis captantes volubili illâ applicatione et characteribus sermonum, quibus versus singulos uti

« AnteriorContinuar »