Imágenes de páginas
PDF
EPUB

imagines majores (puta faciem, oculum, &c.) in tantum multiplicatas ostendere, in quantum pulicem aut vermiculum? Num byssum, aut hujusmodi textile linteum delicatius et paullò apertius, ita foraminatum ostendere, ac si esset rete? Verùm in Compulsionibus Experimentorum minùs moramur, quia ferè extra limites Experientiæ Litteratæ cadunt, et ad caussas et axiomata et Novum Organum potiùs spectant. Ubicùnque enim fit negativa, aut privativa, aut exclusiva, cœpit jam præberi lux nonnulla ad Inventionem Formarum. Atque de Compulsione Experimenti hactenùs.

Applicatio Experimenti nihil aliud est, quàm ingeniosa traductio ejus ad experimentum aliud aliquod utile. Exemplum tale sit. Corpora quæque suas habent dimensiones, sua pondera: aurum plus ponderis, minus dimensionis, quàm argentum; aqua, quàm vinum. Ab hoc traducitur experimentum utile : ut ex mensurâ impletà, et pondere excepto, possis dignoscere quantum argenti fuerit admixtum auro, vel aquæ vino; quod fuit una illud Archimedis. Itèm, Carnes in nonnullis cellis citiùs putrefiunt quàm in aliis. Utile fuerit experimentum hoc traducere ad dignoscendos aëres magis, aut minùs, salubres ad habitationem; ubì scilicèt carnes diutiùs vindicentur a putredine, possit idem applicari ad revelandas salubriores aut pestilentiores tempestates anni. Verùm innumera sunt ejusmodi. Evigilent modò homines, et oculos perpetuò aliàs ad naturam rerum, aliàs ad usus humanos, vertant. Atque de Applicatione Experimenti hactenùs.

Copulatio Experimenti est applicationum Lexus et catena; cùm quæ singula profutura non fuissent ad usum aliquem, connexa valeant. Exempli gratiâ ; Rosas aut fructus serotinos habere cupis. Hoc fiet, si gemmas præcociores avellas. Idem fiet, si radices usque ad ver adultum denudes, et aëri exponas; at multò magìs, si copuletur utrumque. Itèm, ad refrigerandum maximè faciunt glacies et nitrum; utrumque commixtum multò magìs. Verùm et hæc res per se perspicua est. Attamen fallacia ei sæpè subesse possit, ut et omnibus ubì desunt axiomata, si copula fiat ex rebus quæ diversis et quasi pugnantibus modis operantur. Atque de Copulatione Experimenti hactenùs.

Restant Sortes Experimenti. Hic verò experimentandi modus planè irrationalis est, et quasi furiosus; cùm aliquid experiri velle animum subeat, non quia aut ratio aut aliquod aliud experimentum te ad illud deducat, sed prorsùs quia similes res adhuc nunquam tentata fuit. Haud tamen scio, an in hâc ipsâ re (de quâ nunc agimus) non aliquid magni lateat ; si, inquam, omnem lapidem in naturâ moveas. Magnalia enim naturæ ferè extra vias tritas et orbitas notas jacent, ut etiam absurditas rei aliquandò juvet. At si ratio simul comitetur, id est, ut et manifestum sit simile experimentum nunquam tentatum fuisse, et tamen caussa subsit magna cur tentetur; tum verò hæc res ex optimis est, et planè sinus naturæ excutit. Exempli gratiâ; in Operatione Ignis super aliquod corpus naturale alterum

horum hactenus semper evenit, ut aut aliquid evolet, veluti flamma et fumus in combustione vulgari, aut saltèm fiat separatio partium localis et ad nonnullam distantiam; ut in destillatione, ubì fæces subsident, vapores in receptacula postquam luserint congregantur. At Destillationem Clausam (ita enim eam vocare possumus) nemo mortalium adhuc tentavit. Verisimile autem videtur vim caloris, si intra claustra corporis sua in alterando edat facinora, cùm nec jactura fiat corporis nec etiam liberatio, tum demùm hunc materiæ Proteum veluti manicis detentum ad complures transformationes adacturam ; si modò calor ita temperetur et alternetur, ut non fiat vasorum confractio. Est enim hæc res matrici similis naturali, ubì calor operatur, nihil corporis aut emittitur aut separatur; nisi quòd in matrice conjungatur alimentatio: verùm, quatenùs ad versionem, eadem res videtur. Tales igitur sunt Sortes Experimenti.

Illud interìm, circa hujusmodi Experimenta, monemus; ut nemo animo concidat, aut quasi confundatur, si experimenta quibus incumbit exspectationi suæ non respondeant. Etenim quod succedit magis complacet, at quod non succedit sæpenumerò non minùs informat. Atque illud semper in animo tenendum, quod perpetuò inculcamus, Experimenta lucifera etiam adhuc magis quàm fructifera ambienda esse. Atque de Litteratâ Experientiâ hæc dicta sint, quæ (ut jam antè diximus) sagacitas potiùs est et odoratio quædam venatica, quàm scientia. De Novo

Organo autem silemus, neque de eo quidquam prælibamus; quoniam de eo (cùm sit res omnium maxima) opus integrum. annuente favore divino, conficere nobis in animo est.

CAPUT III.

Partitio Inventiva Argumentorum in Promptuariam, et Topicam. Partitio Topicæ in Generalem, et Particularem. Exemplum Topica Particularis, in Inquisitione De Gravi et Levi.

INVENTIO Argumentorum inventio propriè non est. Invenire enim est ignota detegere, non antè cognita recipere aut revocare. Hujusce autem Inventionis usus atque officium non aliud videtur quàm ex massâ scientiæ, quæ in animo congesta et recondita est, ea quæ ad rem aut quæstionem institutam faciunt dexterè depromere. Nam cui parùm aut nihil de subjecto quod proponitur innotuit, ei loci Inventionis non prosunt. Contrà, cui domi paratum est quod ad rem adduci possit, is etiam absque arte et locis Inventionis, argumenta tandem (licèt non ita expeditè et commodè) reperiet et producet. Adeò ut hoc genus Inventionis, sicut diximus, inventio propriè non sit; sed reductio tantùm in memoriam sive suggestio cum applicatione. Attamen, quoniam vocabulum invaluit et receptum est, vocetur sanè Inventio; siquidem etiam feræ alicujus venatio et inventio, non minùs cùm illa intra vivariorum septa indagetur, quàm cùm in saltibus apertis, dici possit. Missis verò verborum scrupulis, illud constet;

scopum et finem hujusce rei esse promptitudinem quandam, et expeditum usum cognitionis nostræ, potiùs quàm ejusdem amplificationem aut incre

mentum.

Atque ut parata sit ad disserendum copia, duplex ratio iniri potest: aut ut designetur, et quasi indice monstretur, ad quas partes rem indagare oporteat ; atque hæc est ea, quam vocamus Topicam: aut ut jam anteà composita sint, et in usum reposita argumenta circa eas res, quæ frequentiùs incidunt et in disceptationem veniunt; atque hanc Promptuariam nominabimus. Hæc autem posterior tanquam scientia pars vix dici meretur; cùm in diligentiâ potiùs consistat, quàm in eruditione aliquâ artificiosà. Veruntamen hâc in parte Aristoteles ingeniosè quidem, sed tamen damnosè, sophistas sui temporis deridet, inquiens; " Perindè illos facere ac si quis calccarium professus rationem calcei conficiendi non doceret, sed exhiberet tantùm calceos complurimos diversæ tam formæ quàm magnitudinis." Attamen hìc regerere liceat; çalcearium, si in officinâ nil calceorum haberet neque eos consueret nisi rogatus, egenum prorsùs mansurum et perpaucos inventurum emptores. Sed longè alitèr Salvator noster, de Divinâ Scientiâ verba faciens, inquit; "Omnis scriba doctus in regno cœlorum similis est homini patrifamiliâs, qui profert de thesauro suo nova et vetera.” Videmus etiam priscos rhetores oratoribus præcepisse, ut præstò haberent Locos Communes varios jampridem adornatos, et in utramque partem tractatos et illustratos. Exempli gratiâ: Pro sententiâ Legis

« AnteriorContinuar »