Imágenes de páginas
PDF
EPUB

hæc verborum tantùm controversia est, sed de remagni prorsùs momenti. De hâc igitur doctrinâ (ut in primis utili, et ad plurima spectante) meliùs inquiratur. Quandoquidem etiam circa hanc rem inscitia tantum apud nonnullos ex antiquis philosophis potuerit, ut omnibus sine discrimine corporibus animam infundi putaverint: neque enim videbant, quomodò motus cum discretione fieri potuerit absque sensu; aut sensus adesse absque animâ.

De Formâ Lucis quòd debita non facta fuerit inquisitio, præsertìm cùm in Perspectivâ strenuè elaborârint homines, stupenda quædam negligentia censeri possit. Etenim nec in Perspectivâ, nec aliàs, aliquid de Luce quod valeat inquisitum est. Radiationes ejus tractantur, origines minimè. Sed collocatio demùm Perspectivæ inter Mathematica hunc ipsum defectum, et alios similes, peperit; quia a Physicis præmaturè discessum est. Tractatio autem de Luce et caussis ejus in Physicis rursùs superstitiosa ferè est, tanquam de re inter divina et naturalia mediâ, adeò ut quidam ex Platonicis eam materiâ ipsâ antiquiorem introduxerint: cùm enim spatium esset difflatum, id primum lumine, posteà verò corpore impletum fuisse vanissimo commento asseruerunt; quandò tamen Scripturæ Sacræ massam cœli et terræ tenebrosam, ante lucem creatam, disertè posuerint. Quæ verò physicè et secundum sensum de eâ tractantur, ea statìm ad rationes descendunt, ut parum physicæ inquisitionis circa hanc rem exstet. Debuerant autem homines contemplationes suas submittere paullispèr, et quid sit corporibus omnibus

lucidis commune inquirere, tanquam de Formâ Lucis. Etenim quàm immensa est corporis differentia (si ex dignitate considerentur) inter solem et lignum putridum, aut squamas etiam piscium putridas? Inquirere etiam debuerant, quid tandem in caussâ sit cur aliqua ignescant, et lucem ex se jaciant calefacta, alia minimè? Ferrum, metalla, lapides, vitrum, ligna, oleum, sevum ab igne vel flammam vibrant, vel saltèm rubescunt: at aqua, aër, acerrimo et tanquam furenti calore fervefacta, nihil tamen lucis adipiscuntur nec splendent. Quòd si quis hoc eò fieri putet quòd proprium sit ignis lucere, aqua autem et aër igni omninò inimica sint, is sanè nunquam per obscura noctis in aquâ salsâ tempestate calidâ remigavit; cùm guttulas aquæ, ex remorum concussione subsilientes, micare et lucescere videre potuisset. quod etiam fit in spumâ maris ferventiore, quam Pulmonem Marinum vocant. Quid denìque habent commune cum flammâ et ignitis cicindelæ, et luciolæ, et Musca Indica quæ cameram totam illustrat, et oculi quorundam animalium in tenebris, et saccharum inter radendum aut frangendum, et sudor equi nocte æstuosâ festinantis, et alia nonnulla? Quin et homines tam parùm in hâc re viderunt, ut plerique scintillas e silice aërem attritum putent. Attamen quandò aër calore non ignescat, et lucem manifestò concipiat, quomodò tandem fit ut noctuæ et feles et alia nonnulla animalia noctù cernant? Adeò ut ipsi aëri (quandò visio absque luce non transigatur) necesse est inesse lucem aliquam nativam et genuinam, quamvìs tenuem admodùm et

infirmam, quæ tamen sit radiis visivis hujusmodi animalium proportionata, iisque ad videndum sufficiat. Verùm hujusce mali (ut plurimorum) caussa est, quòd homines ex instantiis particularibus formas naturarum communes non elicuerint; id quod nos tanquam subjectum proprium Metaphysicæ posuimus, quæ et ipsa Physicæ sive doctrinæ de Naturâ pars est. Itaque de Formâ et Originibus Lucis fiat inquisitio, eaque interìm inter Desiderata ponatur. Atque de doctrinâ circa Substantiam Animæ tam Rationalis quàm Sensibilis,

cum Facultatibus suis, atque

de ejusdem doctrinæ Ap

pendicibus, hæc

dicta sint.

FRANCISCI BACONI

BARONIS

DE

VERULAMIO,

VICE-COMITIS

SANCTI ALBANI,

DE

DIGNITATE ET AUGMENTIS SCIENTIARUM.

LIBER QUINTUS.

AD REGEM SUUM.

CAPUT I.

Partitio Doctrinæ circa Usum et Objecta Facultatum Anima Humana in Logicam, et Ethicam. Partitio Logica in Artes Inveniendi, Judicandi, Retinendi, et Tradendi.

DOCTRINA circa Intellectum, Rex optime, atque illa altera circa Voluntatem Hominis, in natalibus suis tanquam gemellæ sunt. Etenim Illuminationis Puritas et Arbitrii Libertas simul inceperunt, simul corruerunt. Neque datur in universitate rerum tam intima sympathia, quàm illa Veri et Boni. Quo magis rubori fuerit viris doctis, si scientiâ sint tanquam angeli alati, cupiditatibus verò tanquam

« AnteriorContinuar »