Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ipsorum, aut a vitæ genere obscuro et umbratili, aut ab occupationum in quibus versantur subjecto non admodùm nobili.

Sed

Quantum ad paupertatem pertinet, quòdque frequentèr usu veniat ut litterati inopes sint, et tenui plerumque origine, neque tam properè ditescant ac alii qui quæstui solùm inhiant; consultum foret hunc locum, de laude paupertatis, Fratribus Mendicantibus (pace eorum dixerim) exornandum tradere; quibus Machiavellus non parùm tribuebat, cùm diceret, "jamdudùm actum esset de regno sacerdotum, nisi reverentia erga fratres ac monachos episcoporum luxum et excessum compensâsset." Paritèr dicat quis, felicitatem et magnificentiam principum et nobilium jam olìm recidere potuisse in barbariem et sordes, nisi deberent litteratis istis pauperibus civilis vitæ culturam et decus. missis his laudum aucupiis, notatu dignum est quàm sacra atque veneranda res, per aliquot apud Romanos sæcula, paupertas ipsa habita fuerit, quæ tamen respublica nihil trahebat ex paradoxis. Sic enim præfatur T. Livius: "Aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla unquam respublica nec major nec sanctior nec bonis exemplis ditior fuit, nec in quam tam seræ avaritia luxuriaque immigraverint, nec ubì tantus ac tam diù paupertati ac parcimoniæ honos fuerit." Quinetiam postquàm Roma jam degenerâsset,legimus cùm Cæsar Dictator collapsam rempublicam instauraturum se profiteretur, quendam ex amicis ejus prompsisse sententiam; " nihil tam expeditum esse ad id quod ageret, quàm si divitiarum honos quoquo

modo tolleretur."

"Verùm (inquit) hæc et omnia mala paritèr cum honore pecuniæ desinent, si neque magistratus neque alia vulgò cupienda venalia erunt." Denique, quemadmodùm verè dictum est "ruborem esse colorem virtutis, licèt quandòque oriatur ex culpâ;" ita rectè statuas paupertatem esse virtutis fortunam, quamvìs interdùm a luxu et incuriâ accersatur. Salomonis certè hæc est sententia, "Qui festinat ad divitias, non erit insons;" et præceptum, "Veritatem eme et noli vendere, similitèr scientiam et prudentiam :" quasi æquum judicet opes impendendas ut doctrina paretur, non doctrinam eò vertendam ut opes congerantur.

Quid attinet dicere de vitâ illâ privatâ et obscurâ, quam litteratis objiciunt? Adeò tritum thema est, atque ab omnibus jactatum, otium et secessum (modò absint desidia et luxus) præponere vitæ forensi et occupatæ, propter securitatem, libertatem, dulcedinem, dignitatem, aut saltèm ab indignitatibus immunitatem, ut nemo tractet hunc locum quin benè tractet ita humanis conceptibus in exprimendo, et consensibus in approbando, consonat. Hoc tantùm adjiciam, eruditos latentes in rebuspublicis, et sub oculis hominum minimè degentes, similes esse imaginibus Cassii et Bruti; de quibus in elatione Juniæ non gestatis, cùm aliæ plurimæ ducerentur, Tacitus, "Eo ipso (inquit) præfulgebant, quòd non visebantur."

De occupationum, quæ litteratis committuntur, vilitate illud occurrit, quod demandetur iisdem puerorum ac juniorum institutio, cujus ætatis

I

Ceterùm

contemptus in magistros ipsos redundat. quàm injusta sit hæc obtrectatio, si non ex vulgi opinione sed ex sano judicio res perpendatur, indè licet æstimare quòd diligentiores sint omnes in imbuendâ testâ recenti quàm veteri, magisque solliciti sint qualem admoveant terram teneræ plantæ quàm adultæ : undè liquet, præcipuam curam circa rerum et corporum initia versari. Rabbinis, si placet, porrige aurem; "Juvenes vestri visiones videbunt, et senes somniabunt somnia:" ex hoc textu colligunt, juventutem esse ætatem digniorem ; quanto nimirùm revelatio accedat clarior per visiones, quàm per somnia. Illud verò notatu omninò dignum, quòd licèt pædagogi, velut simiæ tyrannidis, scenæ sint ludibria, et temporum incuria in delectu ipsorum veluti obdormiêrit; vetus tamen querela sit, indè usque ab optimis et prudentissimis sæculis deducta, respublicas circa leges quidem nimiùm satagere, circa educationem indiligentes esse. Quæ nobilissima pars priscæ disciplinæ revocata est aliquantenùs, quasi postliminio, in Jesuitarum collegiis; quorum cùm intueor industriam sollertiamque, tam in doctrinâ excolendâ quàm in moribus informandis, illud occurrit Agesilai de Pharnabazo; "Talis cùm sis, utinam noster esses." Atque hactenùs de opprobrii e litteratorum fortunâ et conditione desumptis.

Quod ad litteratorum mores; res est ista potiùs ad personas, quàm ad studia spectans. Reperiuntur proculdubiò inter eos, quemadmodùm in omnibus vitæ ordinibus et generibus, tam mali quàm boni; reque proptereà non verum est (quod asseritur)

"abire studia in mores;" atque litteras, nisi incidant in ingenia admodùm depravata, corrigere prorsùs naturam et mutare in melius.

66

Veruntamen diligentèr mihi atque ingenuè rem æstimanti nullum occurrit dedecus litteris ex litteratorum moribus, quatenùs sunt litterati, adhærens ; nisi fortè hoc vitio vertatur (cujus Demosthenes, Cicero, Cato Secundus, Seneca, pluresque alii insimulantur) quòd cùm plerumque tempora de quibus legunt, illis in quibus vivunt, et quæ præcipiuntur illis quæ aguntur, meliora sint; ultra quàm par est contendant morum corruptelas ad præceptorum et dogmatum honestatem retrahere, et priscæ severitatis mores temporibus dissolutis imponere: de quo tamen abundè e propriis fontibus admoneri possunt. Solon enim interrogatus, an optimas civibus suis dedisset leges? Optimas," inquit," ex illis quas ipsi voluissent accipere." Ita Plato, videns corruptiores suorum civium mores quàm ut ipse ferre posset, ab omni publico munere abstinuit, dicens; "Sic cum patriâ agendum esse, ut cum parentibus: hoc est, suasu, non violentiâ; obtestando, non contestando." Atque hoc ipsum cavet ille, qui a consiliis Cæsari:" Non," inquit, "ad vetera instituta revocans, quæ jampridèm corruptis moribus ludibrio sunt." Cicero etiam hujus erroris arguit Catonem secundum, Attico suo scribens; "Cato optimè sentit, sed nocet interdùm reipublicæ loquitur enim tanquam in republicâ Platonis, non tanquam in fæce Romuli." Idem Cicero molli interpretatione excusat philosophorum dicta, et decreta duriora: "isti," inquit, "ipsi præceptores et ma

gistri videntur fines officiorum paullò longiùs quàm natura vellet protulisse, ut cùm ad ultimum animo contendissemus, ibì tamen ubì oportet consisteremus.' Ipsemet tamen potuit dicere, "Monitis sum minor ipse meis:" quippè qui in eundem lapidem ipse, licèt non tam gravitèr, impegerit.

Aliud, quod eruditis non immeritò fortassè objicitur vitium, hujusmodi est, quòd honori aut emolumento patriarum suarum aut dominorum proprias fortunas aut præsidia postposuerint. Sic enim Demosthenes Atheniensibus suis: "Mea," inquit, " consilia, si rectè attendatis, non sunt ejus generis per quæ ego inter vos magnus, vos inter Græcos despectui sitis ; sed talia, ut mihi sæpenumerò ea haud tutum sit dare, vobis autem semper utile amplecti." Haud alitèr Seneca, postquàm quinquennium illud Neronis æternæ eruditorum magistrorum consecrâsset gloriæ, dominum suum omnibus jam flagitiis inquinatissimum liberè atque fidentèr monere non destitit, magno suo periculo ac postremò præcipitio. Neque alitèr potest se habere res siquidem humanam mentem doctrina imbuit vero sensu fragilitatis suæ, instabilitatis fortunæ, dignitatis animæ et muneris sui; quarum rerum memores nullo modo sibi persuadere possunt fortunæ propria amplitudinem, tanquam præcipuum sibi bonorum finem statui, posse. Quare sic vivunt tanquam rationem reddituri Deo et dominis post Deum, sive regibus sive rebuspublicis, hac formulâ; "Ecce tibi lucrefeci," non autem illâ, " Ecce mihi lucrefeci." At politicorum turba, quorum mentes in doctrinâ officiorum et in contemplatione boni universalis non

« AnteriorContinuar »