Imágenes de páginas
PDF
EPUB

mentum habent in naturâ solidum, et fructum edunt ad vitam ccmmunem utilem. Prima est Physiognomia, quæ per corporis lineamenta animi indicat propensiones: altera Somniorum Naturalium interpretatio, quæ corporis statum et dispositionem ex animi agitationibus detegit. In harum priore, partem nonnullam desiderari perspicio. Siquidem Aristoteles ingeniosè et sollertèr corporis fabricam dum quiescit tractavit, eandem in motu (nimirùm gestus corporis) omisit; qui tamen non minùs artis observationibus subjiciuntur, et majoris sunt usûs. Etenim lineamenta corporis animi inclinationes et propensiones generales ostendunt; oris autem et partium motus et gestus, insupèr aditus et tempora, et præsentis dispositionis et voluntatis signa declarant. Ut enim aptissimis atque elegantissimis Majestatis tuæ verbis utar, "Lingua aures ferit, gestus verò oculos alloquitur." Hoc verò benè nôrunt veteratores complures et astuti homines, quorum oculi in aliorum vultu et gestibus habitant, idque in commodum suum trahunt; utpotè in quo facultatis et prudentiæ suæ pars maxima vertatur. Nec sanè negari potest hoc ipsum simulationis in altero indicem esse mirificum, et monere homines optimè de electionibus temporum et opportunitatum adeundi personas; quæ civilis prudentiæ pars est non parva. Nemo autem putet hujusmodi sollertiam aliquid quidem valere circa homines individuos, sub regulâ autem non cadere : nam ad unum ferè modum omnes ridemus, et ploramus, et erubescimus, et frontem contrahimus; et sic (ut plurimùm) de motibus subtilioribus. Si quis

VOL. VIII.

P

autem hic Chiromantiæ meminit, sciat rem esse prorsùs vanam, et in hujusmodi sermonibus quos tractamus nec dignam quidem quæ nominetur.

Quod verò ad Somniorum Naturalium interpretationem attinet, res est quorundam laboribus pertractata, sed plurimis ineptiis scatens. Illud tantùm in præsentiâ innuo, basim illam huic rei, quæ maximè est solida, non substerni. Ea hujusmodi est: ubi idem fit ab internâ caussâ, quod fieri quoque solet ab externà, actus ille externus transit in somnium. Similis est stomachi oppressio, ex crasso vapore atque incubitu ponderis externi. Itaque qui incubo laborant pondus sibi superimponi, magno cum apparatu circumstantiarum, somniant. Similis viscerum pensilitas ex fluctuum agitatione in mari, et ex flatu circa præcordia collecto: itaque hypochondriaci sæpiùs navigationes et agitationes super aquas somniant. Sunt et innumera id

genus.

Posterior pars doctrinæ Fœderis, quam Impressionem nominavimus, in artem nondum redacta est; sed obitèr tantùm, et carptìm, inter alios tractatus aliquandò intervenit. Illa eandem antistrophen cum priori habet. Quippè duo considerat: aut quomodo, et quousque humores et temperamentum corporis immutent animam, in eamque agant; aut rursùs, quomodò et quousque animæ passiones vel apprehensiones immutent corpus, et in illud agant? Horum prius, in re medicâ, interdum tractari videmus; at id ipsum se miris modis religionibus inservit. Pharmaca enim præscribunt medici, quæ morbis

animæ persanandis inserviant, ut in curationibus maniæ et melancholia; quinetiam medicinas porrigunt ad animum exhilarandum, ad cor muniendum, atque indè fortitudinem augendam, ad ingenium acuendum, ad memoriam roborandam, et similia. At diætæ, et delectus ciborum et potuum, et ablutiones, et aliæ circa corpus observantiæ in sectâ Pythagoræorum, et in hæresi Manichæorum, et in lege Mahometi omnem modum superant. Ordinationes quoque Legis Cærimonialis sanguinis et adipis esum prohibentes, ac animalia munda ab immundis distinguentes (quatenùs ad cibi usum), et plurimæ sunt et præcisæ. Immò Christiana fides ipsa, quamvis a Cærimoniarum nube libera et serena, usum tamen retinet jejuniorum, abtinentiarum, et aliarum rerum quæ ad corporis macerationem et humiliationem spectant, tanquam rerum non merè ritualium sed etiam fructuosarum. Atqui radix omnium hujusmodi præceptionum (præter ipsam cærimoniam, et exercitium obedientiæ) in hâc re consistit, de quâ loquimur; nimirùm, quòd anima compatiatur corpori. Si quis autem judicio infirmior existimet istas corporis in animam impressiones aut immortalitatem animæ in dubium revocare, aut imperio animæ in corpus derogare, levi dubitationi leve responsum suffecerit. Exempla petat vel ab infante in utero matris, qui simul cum matris affectibus compatitur, et tamen e corpore matris suo tempore excluditur; vel a monarchis, qui licèt potentes a servorum impetu quandòque flectuntur, salvâ interim Majestate suâ regiâ.

Jam quod ad partem reciprocam (de animâ, et affectibus ejus in corpus agentibus), illa quoque in medicinâ locum invenit. Nemo enim medicus est paullò prudentior, quin accidentia animi ut rem maximi ad sanationes suas momenti, quæque omnia alia remedia plurimùm vel adjuvet vel impediat, consideret et tractet. At aliud quidpiam, quod hùc pertinet, parcè admodùm, nec pro rei vel subtilitate vel utilitate, inquisitum est; quatenùs scilicèt (missis affectibus) ipsa imaginatio animæ, vel cogitatio perquàm fixa et veluti in fidem quandam exaltata, valeat ad immutandum corpus imaginantis? Quamvis enim vim habeat ad nocendum manifestam, haud tamen indè sequitur pari potentiâ præditum esse ad subveniendum: non magis herclè quàm si quis concluserit, quoniam reperitur aliquis aër ita pestilens ut subitò interimat, debere quoque esse aliquem aërem ita salubrem ut decumbentem subitò restituat. Atque hæc inquisitio nobilis profectò esset usûs: verùm (ut ait Socrates) natatore Delio indiget, quia mergitur in profundo. Rursùs inter has doctrinas de Fodere, sive consensibus animæ et corporis, non alia fuerit magìs necessaria quàm illa disquisitio de sedibus propriis et domiciliis, quæ singulæ animæ facultates habent in corpore ejusque organis. Quod genus Scientiæ qui sectati fuerint non desunt, sed quæ habentur in plerisque aut controversa sunt, aut levitèr inquisita; ut majori diligentiâ et acumine opus sit. Nam sententia introducta a Platone, quâ Intellectus in cerebro tanquam in arce collocatus est, Animositas (quam

ille satìs imperitè Iracundiam vocavit, cùm Tumori et Superbiæ sit propior) in corde, Concupiscentia autem et Sensualitas in jecinore, neque prorsùs contemnenda est neque cupidè recipienda. Rursùs, nec collocatio facultatum illorum intellectualium (Phantasiæ, Rationis, Memoriæ) secundum ventriculos cerebri, erroris expers est. Atque doctrinam de Naturâ Hominis indivisâ, et etiam de Fœdere Animi et Corporis, explicavimus.

CAPUT II.

Partitio Doctrinæ circa Corpus Hominis in Medicinam, Cosmeticam, Athleticam, et Voluptariam. Partitio Medicine in Officia tria, viz. in Conservationem Sanitatis, Curationem Morborum, et Prolongationem Vitæ: quòdque pars postrema de Prolongatione Vita disjungi debeat a duabus reliquis.

DOCTRINA circa Corpus Hominis eandem recipit divisionem, quam Bona Corporis ipsius quibus inservit. Bona Corporis Humani quatuor sunt; Sanitas, Forma sive Pulcritudo, Vires, Voluptas. Totidem igitur Scientiæ; Medicina, Cosmetica, Athletica, et Voluptaria, quam Tacitus appellat eruditum luxum.'

Medicina ars in primis nobilis, et ex generosissimâ prosapiâ secundum pöetas. Illi enim introduxerunt Apollinem primarium medicinæ Deum; cui filium dederunt Esculapium, Deum itidèm et medicinæ professorem quippè cùm sol in naturalibus sit

« AnteriorContinuar »