Imágenes de páginas
PDF
EPUB

CAPUT VI.

De magna Philosophia Naturalis, tam Speculativæ quàm Operativæ, Appendice Mathematica; quòdque inter Appendices potiùs poni debet, quàm inter Scientias Substantivas. Partitio Mathematica, in Puram et Mixtam.

OPTIME Aristoteles, Physicam et Mathematicam generare Practicam sive Mechanicam. Quare, cùm jam tam Speculativam quàm Operativam partem doctrinæ de Naturâ tractaverimus, locus est ut de Mathematicâ dicamus, quæ ad utramque est scientia auxiliaris. Hæc siquidem, in Philosophiâ receptâ, Physicæ et Metaphysicæ pars tertia adjungitur: at nobis ista retractantibus et recolentibus, si eam ut scientiam substantivam et principalem designare in animo esset, magis consentaneum videretur, et rei ipsius naturæ et ordinis perspicuitati, ut constitueretur tanquam portio Metaphysicæ. Quantitas enim (quæ subjectum est Mathematica) materiæ applicata veluti dosis Naturæ est, et plurimorum effectuum in rebus naturalibus caussativa; ideòque inter Formas Essentiales numeranda est. Figuræ autem et Numerorum potentia in tantum apud antiquos valere visa est, ut Democritus principia varietatis rerum in figuris atomorum præcipuè collocaverit; at Pythagoras naturam rerum ex numeris constitui asseruerit. Illud interìm verum est, quantitatem inter Formas Naturales (quales nos eas intelligimus) omnium maximè esse abstractam, et a materiâ separabilem :

quod ipsum in caussâ fuit, cur et diligentiùs exculta et acriùs inquisita ab hominibus fuerit quàm aliæ quæcunque Formæ, quæ omnes in materiâ magìs sunt immersæ. Cùm enim id hominum animis planè insitum sit (plurimo certè cum Scientiarum detrimento) ut generalium quasi campis liberis magis quàm particularium silvis et septis delectentur, nil repertum est Mathematicis gratius et jucundius, quo appetitus iste exspatiandi et meditandi expleretur. Etsi autem hæc vera sint, nobis tamen qui non tantùm veritati et ordini, verùm etiam usui et commodis hominum consulimus, satius demùm visum est Mathematicas, cùm et in Physicis et in Metaphysicis et in Mechanicis et in Magicis plurimùm polleant, ut omnium appendices et copias auxiliares designare. Quod etiam quodammodo facere compellimur, propter delicias et fastum Mathematicorum, qui hanc scientiam Physicæ ferè imperare discupiant. Nescio enim quo fato fiat ut Mathematica et Logica, quæ ancillarum loco erga Physicam se gerere debeant, nihilominùs certitudinem suam præ eâ jactantes dominatum contrà exercere præsumant. Verùm de loco et dignitate hujus scientiæ minùs curandum, de re ipsâ videamus.

Mathematica aut Pura est, aut Mixta. Ad Puram referuntur Scientiæ, quæ circa Quantitatem occupatæ sunt, a materiâ et axiomatibus physicis penitùs abstractam. Eæ duæ sunt, Geometria et Arithmetica; Quantitatem altera Continuam, altera Discretam tractans. Quæ duæ artes magno certè cum acumine et industriâ inquisitæ et tractatæ sunt: veruntamen et

Euclidis laboribus in Geometricis nihil additum est a sequentibus, quod intervallo tot sæculorum dignum sit, et doctrina de Solidis nec a veteribus nec a modernis pro rei usu et excellentiâ instructa et aucta est. In Arithmeticis autem, nec satìs varia et commoda inventa sunt supputationum compendia, præsertìm circa progressiones quarum in Physicis usus est non mediocris, nec Algebra benè consummata est; atque Arithmetica illa Pythagorica et mystica, quæ ex Proclo et reliquiis quibusdam Euclidis cœpit instaurari, exspatiatio quædam speculationis est. Hoc enim habet ingenium humanum, ut cùm ad solida non sufficiat, in supervacaneis se atterat. Mixta habet Mixta habet pro subjecto axiomata et portiones physicas: Quantitatem autem considerat, quatenùs est ad ea elucidanda et demonstranda et actuanda auxiliaris. Multæ siquidem Naturæ partes nec satìs subtilitèr comprehendi, nec satìs perspicuè demonstrari, nec satìs dextrè et certò ad usum accommodari possint, sine ope et interventu Mathematicæ. Cujus generis sunt Perspectiva, Musica, Astronomia, Cosmographia, Architectura, Machinaria, et nonnullæ aliæ. Ceterùm in Mathematicis Mixtis integras aliquas portiones desideratas jam non reperio, sed multas in posterum prædico, si homines non ferientur. Prout enim Physica majora indiès incrementa capiet, et nova axiomata educet; eò Mathematica operâ novâ in multis indigebit, et plures demùm fient Mathematicæ Mixtæ.

Jam autem doctrinam de Naturâ pertransivimus, et Desiderata in ipsâ notavimus. Quâ in re, si a

priscis et receptis opinionibus discesserimus, eoque nomine contradicendi ansam cuiquam præbuerimus, quod ad nos attinet, ut dissentiendi studium longè a nobis abest, ita etiam et contendendi consilium. hæc vera sunt,

"Non canimus surdis, respondent omnia silvæ;"

Si

vox naturæ ingeminabit, etsi vox hominum reclamet. Quemadmodum autem Alexander Borgia dicere solebat, de Expeditione Gallorum Neapolitanâ,

66

eos venisse cum cretâ in manibus quò diversoria sua notarent, non cum armis ut perrumperent;" sic nobis magis cordi est pacificus veritatis ingressus, ubì quasi cretâ consignentur animi qui tantum hospitem excipere possint, quàm qui pugnax est viamque sibi per contentiones et lites sternat. Absolutis igitur duabus partibus Philosophiæ, de Numine et de Naturâ, restat

tertia de Homine.

FRANCISCI BACONI

BARONIS

DE

VERULAMIO,

VICE-COMITIS

SANCTI ALBANI,

DE

DIGNITATE ET AUGMENTIS SCIENTIARUM.

LIBER QUARTUS.

AD REGEM SUUM.

CAPUT I.

Partitio Doctrina de Homine, in Philosophiam Humanitatis et Civilem. Partitio Philosophie Humanitatis, in Doctrinam circa Corpus Hominis, et Doctrinam circa Animam Hominis. Constitutio unius Doctrinæ generalis de Naturâ, sive de Statu Hominis. Partitio Doctrina de Statu Hominis, in Doctrinam de Personá Hominis, et de Fœdere Animi et Corporis. Partitio Doctrina de Persond Hominis, in Doctrinam de Miseriis Hominis, et de Prærogatrois. Partitio Doctrinæ de Fædere, in Doctrinam de Indicationibus, et de Impressionibus. Assignatio Physiognomia, et Interpretationis Somniorum Naturalium Doctrina de Indicationibus.

Si quis me, Rex optime, ob aliquid eorum quæ proposui, aut deinceps proponam, impetat aut vulneret

« AnteriorContinuar »