Imágenes de páginas
PDF
EPUB

simplices illas rerum Formas (quas superiùs Formas Primæ Classis nominavimus): quandoquidem, licèt numero paucæ, tamen commensurationibus et cöordinationibus suis omnem varietatem constituunt.

Secunda res, quæ hanc Metaphysicæ partem de Formis nobilitat, hæc nimirùm est; quòd potestatem humanam emancipet maximè et liberet, eamque in amplissimum et apertissimum operandi campum educat. Nam Physica per angustos et impeditos calles humanam operam dirigit, Naturæ ordinariæ flexuosos tramites imitata: sed latæ undique sunt sapientibus viæ; Sapientiæ nimirùm (quæ a veteribus W rerum divinarum et humanarum scientia' definiebatur) mediorum copia et varietas semper suppetit. Caussæ enim Physicæ novis inventis, in simili materiâ, lucem et ansam præbent. At qui Formam aliquam novit, novit etiam ultimam possibilitatem superinducendi naturam illam in omnigenam materiam, eoque minùs inter operandum restringitur et alligatur vel ad materiæ basim, vel ad conditionem efficientis. Quod genus scientiæ elegantèr describit etiam Salomon, etsi sensu magìs divino; "Non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. Intelligit scilicèt Sapientiæ vias nec angustiis, nec obicibus, obnoxias esse.

Metaphysicæ pars secunda est Finalium Caussarum inquisitio, quam non ut prætermissam sed ut malè collocatam notamus. Solent enim inquiri inter Physica, non inter Metaphysica. Quanquam si ordinis hoc solum vitium esset, non mihi fuerit tanti: ordo enim ad illustrationem pertinet, neque est ex

substantiâ Scientiarum. At hæc ordinis inversio defectum insignem peperit, et maximam Philosophiæ induxit calamitatem. Tractatio enim caussarum finalium in Physicis inquisitionem caussarum physicarum expulit et dejecit; effecitque ut homines in istiusmodi speciosis et umbratilibus caussis acquiescerent, nec inquisitionem caussarum realium et verè Physicarum strenuè urgerent, ingenti Scientiarum detrimento. Etenim reperio hoc factum esse, non solùm a Platone, qui in hoc littore semper anchoram figit; verùm etiam ab Aristotele, Galeno, et aliis, qui sæpissimè etiam ad illa vada impingunt. Etenim qui caussas adduxerit hujusmodi," palpebras cum pilis pro sepi et vallo esse ad munimentum oculorum, aut corii in animalibus firmitudinem esse ad propellendos calores et frigora, aut ossa pro columnis et trabibus a naturâ induci quibus fabrica corporis innitatur, aut folia arborum emitti quo fructus minùs patiantur a sole et vento, aut nubes in sublimi fieri ut terram imbribus irrigent, aut terram densari et solidari ut statio et mansio sit animalium," et alia similia; is in Metaphysicis non malè ista allegârit, in Physicis autem nequaquam. Immò, quod cœpimus dicere, hujusmodi sermonum discursus (instar remorarum, uti fingunt, navibus adhærentium) Scientiarum quasi velificationem et progressum retardârunt, ne cursum suum tenerent et ulteriùs progrederentur; et jampridem effecerunt ut Physicarum caussarum inquisitio neglecta deficeret ac silentio præteriretur. Quaproptèr Philosophia Naturalis Democriti et aliorum, qui Deum et Mentem a fabricâ rerum amoverunt, et

structuram universi infinitis naturæ prælusionibus et tentamentis (quas uno nomine Fatum aut Fortunam vocabant) attribuerunt, et rerum particularium caussas materiæ necessitati sine intermixtione Caussarum finalium assignârunt, nobis videtur (quantum cx fragmentis et reliquiis philosophiæ eorum conjicere licet) quatenùs ad caussas Physicas, multò solidior fuisse et altiùs in naturam penetrâsse quàm illa Aristotelis et Platonis; hanc unicam ob caussam, quòd illi in caussis finalibus nunquam operam triverunt, hi autem eas perpetuò inculcârunt. Atque magìs in hâc parte accusandus Aristoteles quàm Plato, quandoquidem fontem caussarum finalium Deum scilicèt omiserit, et Naturam pro Deo substituerit; caussasque ipsas finales potiùs ut logica amator, quàm theologiæ, amplexus sit, Neque hæc eò dicimus quòd caussæ illæ finales veræ non sint, et inquisitione admodùm dignæ, in speculationibus Metaphysicæ; sed quia, dum in Physicarum caussarum possessiones excurrunt, et irruunt, miserè eam provinciam depopulantur et vastant. Alioquin, si modò intra terminos suos coërceantur, magnoperè hallucinantur quicunque eas Physicis caussis adversari aut repugnare putent. Nam caussa reddita, quod palpebrarum pili oculos muniant,' nequicquam sanè repugnat alteri illi,quòd pilositas soleat contingere humiditatum orificiis.

"Muscosi fontes, &c."

Neque caussa reddita, quòd coriorum in animalibus firmitudo pertinet ad cœli injurias propulsandas,' adversatur illi alteri, quòd illa firmitudo fit ob contractionem pororum in extimis corporum per frigus

et deprædationem aëris; et sic de reliquis: conspirantibus optimè utrisque caussis, nisi quod altera intentionem, altera simplicem consecutionem denotet. Neque verò ista res in dubium vocat Providentiam Divinam, aut ei quidquam derogat, sed potiùs eandem miris modis confirmat et evehit. Nam sicut in rebus civilibus prudentia politica fuerit multò altior et mirabilior, si quis operâ aliorum ad suos fines et desideria abuti possit, quibus tamen nihil consilii sui impertit (ut interìm ea agant quæ ipse velit, neutiquam verò se hoc facere intelligant), quàm si consilia sua cum administris voluntatis suæ communicaret; sic Dei sapientia effulget mirabiliùs cùm Natura aliud agit, Providentia aliud elicit, quàm si singulis schematibus et motibus naturalibus Providentiæ characteres essent impressi. Scilicèt Aristoteli, postquàm Naturam finalibus caussis impregnâsset, "Naturamque nihil frustrà facere, suique voti semper esse compotem" (si impedimenta abessent), et hujusmodi multa eò spectantia posuisset, ampliùs Deo non fuit opus. At Democritus et Epicurus, cùm atomos suas prædicabant, eò usque a subtilioribus nonnullis tolerabantur; verùm cùm ex eorum fortuito concursu fabricam ipsam rerum absque mente coäluisse assererent, ab omnibus risu excepti sunt. Adeò ut tantum absit ut caussæ Physicæ homines a Deo et Providentià abducant, ut contra potiùs philosophi illi, qui in iisdem eruendis occupati fuerunt, nullum exitum rei reperiant nisi postremò ad Deum et Providentiam confugiant. Atque hæc de Metaphysicâ dicta sint, cujus partem

de caussis finalibus in libris et Physicis et Metaphysicis tractatam non negaverim; in his rectè, in illis perperàm propter incommodum indè secutum.

CAPUT V.

Partitio Operative Doctrinæ de Naturâ, in Mechanicam et Magiam; quæ respondent partibus Speculativa; Physica Mechanica, Metaphysicæ Magia: et Expurgatio vocabuli Magiæ. Appendices duæ Operativæ ; Inventarium Opum Humanarum, et Catalogus Polychrestorum.

OPERATIVAM de Naturâ similitèr in duas partes dividemus, idque ex necessitate quâdam. Subjicitur enim hæc divisio divisioni priori Doctrinæ Speculativæ Physica siquidem et inquisitio Caussarum Efficientium et Materialium producit Mechanicam ; at Metaphysica et Inquisitio Formarum producit Magiam. Nam Caussarum Finalium inquisitio sterilis est, et tanquam virgo Deo consecrata nihil parit. Neque nos fugit esse et Mechanicam sæpiùs merè empiricam et operariam, quæ a Physicâ non pendeat; verùm hanc in Historiam Naturalem conjecimus, a Philosophiâ Naturali segregamus. Loquimur tantùm de eâ Mechanicâ, quæ cum Caussis Physicis conjuncta est. Veruntamen intervenit quædam Mechanica, quæ nec prorsùs operaria est, neque tamen philosophiam propriè attingit. Operum enim inventa omnia, quæ in hominum notitiam venerunt, aut casu occurrerunt et deinceps per manus

VOL. VIII.

« AnteriorContinuar »