Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Quòd si detur depravationes illas et impedimenta, quæ a politicis imputantur litteris, aliquid virium habere et veritatis; attamen simùl monendum, eruditionem in singulis plus remedii quàm mali afferre. Esto enim, litteræ tacitâ quadam vi animum reddunt incertum atque perplexum: at certè liquidò præcipiunt quomodò cogitationes sint expediendæ, et quò usque sit deliberandum, quandò demùm statuendum; immò ostendunt, quomodo res interìm absque periculo trahi possint et suspendi. Esto etiam, animos efficiunt magis pertinaces et difficiles: at simùl docent quæ res demonstrationibus, quæ conjecturis innituntur; neque minùs distinctionum et exceptionum usum quàm canonum et principiorum constantiam proponunt. Esto rursùs, seducunt et detorquent animos exemplorum vel imparitate vel dissimilitudine: nescio; sed satìs novi eas, tam circumstantiarum efficacias quàm comparationum errores et applicationum cautiones explicare: adeò ut in universum magis corrigant animos, quàm corrumpant. Hæc autem remedia insinuant undequàque litteræ, magnâ vi et varietate exemplorum. Perpendat quis errores Clementis Septimi a Guicciardino, qui ei fuit quasi domesticus, tam luculentèr depictos; aut vacillationes Ciceronis, in Epistolis ad Atticum manu propriâ ad vivum resectas; omninò inconstantiam et crebras conciliorum mutationes vitabit. Inspiciat errores Phocionis, pervicaciam exhorrebit. Fabulam Ixionis legat, et nimias spes et hujusmodi fumos ac nebulas dispellet. Intueatur Catonem Secundum, neque unquàm migrabit ad

Antipodas, et contraria præsenti sæculo vestigia figet.

Jam qui putant litteras desidiæ amicas esse, otiique et secessûs dulcedine perfundere animum, mirum præstabunt si quæ assuefaciunt mentem perpetuæ agitationi socordiæ patronas ostendant : cùm contrà verè affirmari possit, inter omnia hominum genera nullum negotia amare propter ipsa negotia, præter litteratum. Alii enim res et negotia diligunt quæstûs gratiâ, ut conductitii opus propter mercedem : alii honoris ergô; etenim dum res gerunt, vivunt in oculis hominum, existimationique suæ inserviunt alioquì evanituræ alii propter potentiam et fortunæ prærogativam, ut amicos remunerare, inimicos ulcisci possint: alii ut facultatem aliquam suam quam adamant exerceant, ac sibi ipsis hoc nomine sæpiùs gratulentur et arrideant: alii denique, ut alios suos fines consequantur. Adeò ut quod de gloriosis dici solet, eorum fortitudinem sitam esse in spectantium oculis, sic hujusmodi hominum diligentia et strenuitas hoc videntur agere, aut ut alii plaudant aut ut ipsi intra se gestiant soli litterati negotiis et occupationibus delectantur, tanquam actionibus naturæ consentaneis, et non minùs salubribus animo quam exercitatio est corpori, ipsam rem non emolumentum intuentes ita ut omnium minimè sint defatigabiles, si modò res sit hujusmodi ut animum pro dignitate ejus impleat et detineat. Quòd si reperiantur interdùm nonnulli in legendo strenui, in agendo cessatores; non hoc a litteris ortum habet, sed ab im

becillitate et mollitie quâdam corporis animive, quales notat Seneca: " Quidam," inquit, “tam sunt umbratiles, ut putent in turbido esse quicquid in luce est." Usu venire poterit fortassè, ut hujusmodi ingenii sibi conscii se dent litteris; eruditio autem ipsa hujusmodi ingenia minimè indit, aut progignit. Quod si quis illud nihilominùs mordicùs teneat, litteras nimium absumere temporis, quod aliàs rectiùs impendi possit: aio, neminem adeò distringi negotiis quin habeat sua otii intervalla, donec agendi vices atque æstus refluant; nisi aut admodùm hebes sit in expediendis negotiis, aut parùm cum dignitate ambitiosus in negotiis cujuscunque generis captandis. Restat igitur quærendum, quâ in re et quomodò has subsecivas horas collocare oporteat: studiis an voluptatibus, genio an ingenio, indulgendum ? Sicut rectè respondit Demosthenes Eschini, homini voluptatibus dedito, qui cùm per contumeliam objecisset "Orationes ejus lucernam olere; Pol," inquit, "multûm interest inter ea, quæ ego ac tu ad lucernam facimus." Quare neutiquàm metuendum, ne litteræ eliminent negotia: quin potiùs vindicant animum ab otio et voluptate, quæ aliàs sensìm ad utriusque damnum, et negotiorum et litterarum, subintrare solent.

Dein, quod oggerunt, litteras reverentiam legum atque imperii convellere; calumnia mera est, ne probabilitèr ad criminandum inducta. Nam qui" cœcam obedientiam" fortiùs obligare contenderit quàm "officium oculatum" unâ operâ asserat cœcum manu ductum certiùs incedere quàm qui luce et oculis

utitur. Immò citra omnem controversiam artes emolliunt mores, teneros reddunt, sequaces, cereos, et ad mandata imperii ductiles; ignorantia contrà, contumaces, refractarios, seditiosos: quod ex historiâ clarissimè patet, quandoquidèm tempora maximè indocta, inculta, barbara, tumultibus, seditionibus, mutationibusque maximè obnoxia fuerint.

De Catonis Censoris judicio hoc dictum esto, meritissimas eum blasphemiæ in litteras luisse pœnas, cùm septuagenario major quasi repuerascens Græcam linguam cupidissimè addisceret; ex quo liquet, priorem illam censuram Græcæ litteraturæ ex affec tatâ potiùs gravitate quàm quòd ita penitùs sentiret fluxisse. Ad Virgilii verò carmina quod attinet, utcunque illi libitum fuerit universo mundo insultare Romanis asserendo artes imperandi, ceteras. tanquam populares aliis relinquendo; in hoc tamen manifestò tenetur, Romanos nunquam imperii fastigium conscendisse, donec ad artium culmen simùl pervenissent. Namque duobus primis Cæsaribus, viris imperandi peritissimis, contemporanei erant optimus poeta ille ipse Virgilius Maro, optimus historicus Titus Livius, optimus antiquarius Marcus Varro, optimus aut optimo proximus orator Marcus Cicero; principes certè, ex omni memoriâ, in suâ quique facultate. Postremò, quantum ad Socratis accusationem, id dico tantùm: recordemur temporum, quibus intentata est; nimirùm sub Triginta Tyrannis, mortalium omnium crudelissimis, sceleratissimis, imperioque indignissimis: qui rerum et tem

VOL. VIII.

C

porum orbis postquàm circumactus esset, Socrates ille (flagitiosus scilicét) heroïbus annumeratus est, et memoria ejus omnibus tam divinis quàm humanis honoribus cumulata: quin disputationes ejus, tanquam corruptrices morum priùs habita, pro præsentissimis mentis morumque antidotis ab omni posteritate celebrantur. Atque hæc sufficiant ad respondendum politicis, qui superciliosâ severitate aut fucatâ gravitate ausi sunt litteras incessere contumeliis quæ tamen confutatio impræsentiarum, nisi quòd nesciamus an ad posteros permanaturi sint labores nostri, minùs necessaria videatur; cùm aspectus et favor duorum litteratissimorum principum, Elizabethæ reginæ et Majestatis tuæ, tanquam Castoris et Pollucis "lucidorum siderum," tantum apud nos in Britanniâ litteris amorem reverentiamque conciliaverint.

Nunc ad tertium vituperationum genus pervenimus, quòd a litteratis ipsis in litteras redundat, altiùsque ceteris solet hærere. Eæ vel a fortunâ, vel a moribus, vel a studiis ipsorum originem ducunt. Quarum prima extra potestatem ipsorum est, secunda extra rem, ut tertia sola propriè in disquisitionem venire videatur. Quia tamen non tam de vero rerum pondere quàm de vulgi æstimatione sermo instituendus est, haud abs re fuerit etiam de alteris duabus pauca quædam innuere.

Quapropter dignitatis imminutiones et quasi dehonestamenta, quæ a litteratorum fortunâ litteris imponuntur, sumuntur aut a paupertate et inopiâ

« AnteriorContinuar »