Imágenes de páginas
PDF
EPUB

CAPUT XII.

De Appendicibus Historiæ, quæ circa Verba Hominum (quemadmodum Historia ipsa circa Facta) versantur: Partitio earum in Orationes, Epistolas, et Apophthegmata.

AT non Factorum solummodò humani generis, verùm etiam Dictorum, memoria servari debet. Neque tamen dubium quin dicta illa quandòque Historiæ ipsi inserantur, quatenùs ad res gestas perspicuè et gravitèr narrandas faciant et deserviant. Sed dicta sive verba humana propriè custodiunt libri Orationum, Epistolarum, et Apophthegmatum. Atque Orationes sanè virorum prudentium, de negotiis et caussis gravibus et arduis habitæ, tum ad rerum ipsarum notitiam tum ad eloquentiam multùm valent. Sed majora adhùc præstantur auxilia ad instruendam prudentiam civilem ab Epistolis, quæ a viris magnis de negotiis seriis missæ sunt. Etenim ex verbis hominum nil sanius aut præstantius, quàm hujusmodi Epistolæ. Habent enim plus nativi sensûs quàm Orationes, plus etiam maturitatis quàm colloquia subita. Eædem quandò continuantur secundum seriem temporum (ut fit in illis, quæ a legatis, præfectis provinciarum, et aliis imperii ministris ad reges, vel senatus, vel alios superiores suos mittuntur, aut vicissìm ab imperantibus ad ministros), sunt certè ad Historiam præ omnibus pretiosissima supellex. Neque Apophthegmata ipsa ad delectationem et ornatum tantùm prosunt, sed ad res gerendas etiam et usus civiles. Sunt enim (ut aiebat ille) veluti secures aut mucrones verbo

rum, qui rerum et negotiorum nodos acumine quodam secant et penetrant. Occasiones autem redeunt in orbem, et quod olìm erat commodum rursùs adhiberi et prodesse potest; sive quis ea tanquam sua proferat, sive tanquam vetera. Neque certè de utilitate ejus rei ad civilia dubitari potest, quam Cæsar dictator operâ suâ honestavit; cujus liber utinam exstaret, cùm ea quæ usquam habentur in hoc genere nobis parùm cum delectu congesta videantur.

Atque hæc dicta sint de Historiâ, eâ scilicèt parte doctrinæ, quæ respondet uni ex cellis sive domiciliis Intellectûs, quæ est Memoria.

CAPUT XIII.

De secundo Membro principali Doctrinæ, nempè Poësi. Partitio Poëseos in Narrativam, Dramaticam, et Parabolicam. Exempla Parabolicæ tria proponun

tur.

JAM ad Poësim veniamus. Poësis est genus doctrinæ, verbis plerumque astrictum, rebus solutum et licentiosum; itaque, ut initio diximus, ad Phantasiam refertur, quæ iniqua et illicita prorsùs rerum conjugia et divortia comminisci et machinari solet. Poësis autem (ut supra innuimus) duplici accipitur sensu, quatenùs ad Verba, vel quatenùs ad Res respiciat. Priore sensu, sermonis quidam character est: carmen enim stili genus, et elocutionis formula quædam, nec ad res pertinet: nam et vera narratio carmine, et ficta oratione solutâ conscribi potest. Posteriore verò sensu, constituimus eam ab initio Doctrinæ Membrum principale, eamque juxta Historiam col

locavimus, cùm nihil aliud sit quàm Historiæ imitatio ad placitum. Nos igitur in partitionibus nostris veras doctrinarum venas indagantes et persequentes, neque consuetudini et divisionibus receptis (in multis) cedentes, Satiras et Elegias et Epigrammata et Odas et hujusmodi ab instituto sermone removemus, atque ad philosophiam et artes orationis rejicimus. Sub nomine autem Poëseos, de Historiâ ad Placitum confictâ tantummodò tracta

mus.

Partitio Poëseos verissima atque maximè ex proprietate, præter illas divisiones quæ sunt ei cum Historiâ communes (sunt enim ficta Chronica, Vitæ fictæ, fictæ etiam Relationes), ea est ut sit aut Narrativa, aut Dramatica, aut Parabolica. Narrativa prorsùs Historiam imitatur, ut ferè fallat, nisi quòd res extollat sæpiùs supra fidem. Dramatica est veluti historia spectabilis ; nam constituit imaginem rerum tanquam præsentium, Historia autem tanquam præteritarum. Parabolica verò est Historia cum typo, quæ intellectualia deducit ad sensum.

Atque de Poësi Narrativâ, sive eam Heroïcam appellare placet (modò hoc intelligas de Materiâ, non de Versu), ea a fundamento a fundamento prorsùs nobili excitata videtur, quod ad dignitatem humanæ naturæ in primis, spectat. Cùm enim mundus sensibilis sit animâ rationali dignitate inferior, videtur Poësis hæc humanæ naturæ largiri, quæ Historia denegat; atque animo unbris rerum utcunque satisfacere, cùm solida haberi non possint. Si quis enim rem acutiùs introspiciat, firmum ex Poësi sumitur argu

mentum, magnitudinem rerum magis illustrem, ordinem magis perfectum, et varietatem magis pulcram animæ humanæ complacere, quàm in naturâ ipsâ post lapsum reperire ullo modo possit. Quapropter, cùm res gestæ et eventus, qui veræ Historiæ subjiciuntur, non sint ejus amplitudinis in quâ anima humana sibi satisfaciat, præstò est Poësis, quæ facta magis Heroïca confingat: cùm Historia vera successus rerum minimè pro meritis virtutum et scelerum narret, corrigit eam Poësis et exitus et fortunas secundum merita et ex lege Nemeseos exhibet: cùm Historia vera obviâ rerum satietate et similitudine animæ humanæ fastidio sit, reficit eam Poësis, inexspectata et varia et vicissitudinum plena canens. Adeò ut Poësis ista non solùm ad delectationem, sed etiam ad animi magnitudinem et ad mores conferat. Quare et meritò etiam Divinitatis cujuspiam particeps videri possit; quia animum erigit et in sublime rapit, rerum simulacra ad animi desideria accommodando, non animum rebus (quod ratio facit, et Historia) submittendo. Atque his quidem illecebris et congruitate, quâ animum humanum demulcet, addito etiam consortio musices undè suaviùs insinuari possit, aditum sibi patefecit, ut honori fuerit etiam sæculis planè rudibus, et apud nationes barbaras, cùm aliæ doctrinæ prorsùs exclusæ essent.

Dramatica autem Poësis, quæ theatrum habet pro mundo, usu eximia est, si sana foret. Non parva enim esse posset theatri et disciplina, et corruptela: atque corruptelarum in hoc genere abundè est,

disciplina planè nostris temporibus est neglecta. Attamen licèt in rebuspublicis modernis habeatur pro re ludicrâ actio theatralis, nisi fortè nimium trahat e satirâ et mordeat; tamen apud antiquos curæ fuit, ut animos hominum ad virtutem institueret. Quinetiam viris prudentibus, et magnis philosophis, veluti animorum plectrum quoddam censebatur. Atque sanè verissimum est, et tanquam secretum quoddam naturæ, hominum animos cùm congregati sint, magis quàm cùm soli sint, affectibus et impressionibus patere.

At Poësis Parabolica inter reliquas eminet, et tanquam res sacra videtur et augusta; cùm præsertìm religio ipsa ejus operâ plerùmque utatur, et per eam commercia Divinorum cum humanis exerceat. Attamen et hæc quoque ingeniorum circa allegorias levitate et indulgentiâ contaminata invenitur. Est autem usûs ambigui, atque ad contraria adhibetur. Facit enim ad involucrum; facit etiam ad illustrationem. In hoc docendi quædam ratio; in illo occultandi artificium quæri videtur. Hæc autem docendi ratio, quæ facit ad illustrationem, antiquis sæculis plurimùm adhibebatur. Cùm enim rationis humanæ inventa et conclusiones (etiam eæ quæ nunc tritæ et vulgatæ sunt) tunc temporis novæ et insuetæ essent, vix illam subtilitatem capiebant ingenia humana, nisi propiùs eæ ad sensum per hujusmodi simulacra et exempla deducerentur. Quarè omnia apud illos fabularum omnigenarum, et parabolarum, et ænigmatum, et similitudinum plena fuerunt. Hinc tesseræ Pythagoræ, ænigmata Sphingis, Æsopi fabulæ,

« AnteriorContinuar »