Imágenes de páginas
PDF
EPUB

qualis rarò admodùm prodit in theatrum. Secutus est rex minor. Deìn tentamentum tyrannidis, licèt illud brevissimum fuerit, instar febris ephemeræ. Dein regnum feminæ, extero regi nuptæ. Rursùs regnum feminæ solitariæ et cœlibis. Hæc omnia demùm excepit eventus iste faustus et gloriosus, nimirùm hujusce insulæ Britanniæ a toto orbe divisæ in se Unio; per quam vetus illud oraculum Æneæ redditum, quod requiem ei præmonstrabat

—Antiquam exquirite matrem),

supra nobilissimas gentes Angliæ et Scotiæ, in nomine illo Britanniæ antiquæ suæ matris jam convenientes, adimpletum sit, in pignus et tesseram metæ et exitûs errorum et peregrinationis jam reperti. Ita ut quemadmodùm corpora ponderosa jactata, antequàm ponant et consistant, trepidationes quasdam experiantur; eodem modo probabile videtur Divinâ Providentiâ factum esse, ut monarchia ista, priusquàm in tuâ Majestate regiâque tuâ sobole (in quâ spero eam in perpetuum fore stabilitam) consisteret et confirmata esset, has tam varias mutationes et vicissitudines tanquam præludia stabilitatis suæ subiret.

De Vitis cogitantem subit quædam admiratio, tempora ista nostra haud nôsse bona sua; cùm tam rara sit commemoratio et conscriptio vitarum eorum, qui nostro sæculo claruerunt. Etsi enim reges, et qui absolutum principatum obtineant, pauci esse possint; principes etiam in republicâ liberâ (tot rebuspublicis in monarchiam conversis) haud multi; utcunqùe tamen non defuerunt viri egregii, licèt sub regibus,

qui meliora merentur quàm incertam et vagam memoriæ suæ famam aut elogia arida et jejuna. Etenim hâc ex parte inventum cujusdam ex poëtis recentioribus, quo antiquam fabulam locupletavit, non inelegans est. Fingit ille in extremitate fili Parcarum numisma quoddam seu monile pendere, in quo defuncti nomen impressum sit; Tempus autem cultrum Atropi præstolari, et statìm abscisso filo numismata eripere, eaque asportata paullò post in fluvium Lethes ex gremio suo projicere: circa fluvium autem magnam avium vim volitare,quæ numismata arripiunt, ac postquàm in rostris ipsarum paullispèr eadem circumtulerint, paullò post per incuriam in fluvium decidere permittunt: inter eas verò cygnos reperiri nonnullos, qui si numisma aliquod cum nomine prehenderint, illicò ad templum quoddam illud deferre solebant Immortalitati consecratum. Hujusmodi itaque cygni nostris temporibus ferè defecerunt. Quamvis autem plurimi hominum, curis et studiis suis nimiò plusquàm corporibus mortales, nominis sui memoriam veluti fumum aut auram despiciant,

[ocr errors]

Animi nil magnæ laudis egentes;"

quorum scilicèt philosophia et severitas ab eâ radice pullulat, Non priùs laudes contempsimus, quam laudanda facere desivimus:" id tamen, apud nos, Salomonis judicio non præjudicabit; "Memoria justi cum laudibus, at impiorum nomen putrescit." Altera perpetuò floret, alterum aut in oblivionem protinùs abit, aut in odorem tetrum computrescit. Ac proptereà in eo ipso stilo vel loquendi formulâ, quæ rectè

admodùm recepta est, ut defunctis tribuatur ('felicis memoriæ,'piæ memoriæ,' ' bonæ memoriæ') agnoscere videmur illud, quod Cicero mutuatus id ipsum a Demosthene protulit, "Bonam famam propriam esse possessionem defunctorum." Quam quidem possessionem non possum non notare nostro ævo incultam, ut plurimùm, et neglectam jacere.

Quantum ad Relationes, optandum esset prorsùs ut multò major circa eas adhiberetur diligentia. Quippè vix incidit aliqua actio paullò illustrior, cui non intersit calamus aliquis ex melioribus, qui eam excipere et describere possit. Quoniam autem is perpaucorum hominum esse debet, qui Historiam Justam pro dignitate conscribat (ut ex paucitate historicorum vel mediocrium satis liquet), idcircò si actiones particulares sub tempus ipsum quo geruntur tolerabili aliquo scripto memoriæ mandarentur, sperandum esset exorituros quandòque, qui Historiam Justam ope et auxilio illarum Relationum conscribere posset. Illæ enim instar seminarii esse possint undè, cùm usus foret, hortus amplus et magnificus consererctur.

CAPUT VIII.

Partitio Histori Temporum in Historiam Universalem, et Particularem; et utriusque Commoda, et Incommoda.

HISTORIA Temporum aut Universalis est, aut Particularis. Hæc alicujus Regni, vel Reipublicæ, vel

Nationis res gestas complectitur; illa Universi Orbis. Neque enim defuerunt, qui Historiam Mundi etiam ab origine scripsisse videri volunt, farraginem rerum et compendia narrationum pro historiâ exhibentes: alii sui temporis res per orbem terrarum memorabiles tanquam Justâ Historiâ complecti posse confisi sunt, conatu profectò magnanimo atque fructu haud exiguo. Neque enim res humanæ ita imperiis aut regionibus divisæ sunt, ut non habeant multa connexa; quare juvat certè fata, alicui sæculo aut ætati destinata, veluti unâ fabulâ contenta et descripta intueri. Fit etiam, ut plurima scripta non contemnenda (qualia sunt eæ, de quibus anteà locuti sumus, Relationes) aliàs fortè peritura neque prelum sæpiùs passura, aut saltèm capita ipsorum, in hujusmodi historiam generalem recipiantur, atque hoc pacto figantur et conserventur. Veruntamen, si

quis rem rectiùs perpendat, animadvertet tam severas esse Historia Justæ leges, ut eas in tantâ argumenti vastitate exercere vix liceat; adeò ut minuatur potiùs historiæ majestas molis granditate, quàm amplificetur. Fiet enim, ut qui tam varia undequàque persequitur, is informationis religione paullatim remissâ, et diligentiâ suâ quæ ad tot res extenditur in singulis elanguescente, auras populares et rumores captet; et ex Relationibus non admodùm authenticis, aut hujusmodi aliquâ levidensi materiâ, historiam conficiet. Quinetiam necesse ei erit (ne opus in immensum excrescat) plurima relatu digna consultò prætermittere, atque ad epitomarum rationes sæpiùs delabi. Incumbit etiam aliud periculum non parvum, atque

1

utilitati illi Historia Universalis ex diametro oppositum quemadmodùm enim Universalis Historia. narrationes aliquas, quæ aliàs fortè fuissent perituræ, conservat; ita contrà sæpenumerò narrationes alias satìs fructuosas, quæ alitèr victuræ fuissent, propter grata mortalibus rerum compendia perimit.

CAPUT IX.

Partitio alia Historic Temporum in Annales, et Acta Diurna.

ETIAM Historia Temporum rectè dividitur in Annales, et Diaria: quæ divisio, licèt ex periodis temporum nomina sumat, tamen ad delectum rerum etiam pertinet. Rectè enim Cornelius Tacitus, cùm in mentionem magnificentiæ quarundam structurarum incidit, statìm subdit "ex dignitate populi Romani repertum esse res illustres Annalibus talia Diurnis urbis Actis mandare;" applicando Annalibus, res quæ ad statum reipublicæ pertinent, acta verò et accidentia leviora Diariis. Meo utique judicio, valere conveniret disciplinam quandam Heraldicam in disponendis non minùs librorum quàm personarum dignitatibus. Sicut enim nihil rebus civilibus magis detrahit, quàm ordinum et graduum confusio; ita etiam auctoritati historiæ gravis haud parùm derogat, si admisceantur politicis res levioris momenti, quales sunt pompæ et sollennitates et spectacula et hujusmodi. Atque sanè optandum esset, ut illa ipsa distinctio in consuetudinem veniret. Nostris verò

VOL. VIII.

I

« AnteriorContinuar »