Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tute nostrâ minimê profecta sunt, nulla sequitur laus et existimatio. Quæ enim felicitatis sunt admirationem quandam pariunt, laudem minimè. Sicut ait Cicero ad Cæsarem; " Qux miremur habemus, quæ laudemus exspectamus." Quartò, quia quæ industriâ propriâ acquiruntur, cum laboribus et contentione ferè conjuncta sunt, quod nonnullam habet in se suavitatem; uti Salomon, "Suavis cibus a venatu."

ELENCHUS.

At quatuor inveniuntur colores oppositi, qui rem in contrariam partem inclinant, possintque esse prioribus instar Elenchorum. Primò, quia felicitas videtur esse signum quoddam et character Favoris Divini; et proptereà tum in nobismetipsis confidentiam et alacritatem generat, tum apud alios auctoritatem et reverentiam. Felicitas autem ista etiam fortuita

complectitur, ad quæ virtus ægrè aspirat ; veluti cùm Cæsar ad navis gubernatorem animos addendo dixit, "Cæsarem portas et fortunam ejus." Quòd si dixisset, "Cæsarem portas et virtutem ejus," frigidum prorsùs fuisset solatium periclitanti in procella. Secundò, quia ea quæ a virtute aut industriâ procedunt sunt imitabilia, et aliis patent; cùm felicitas sit res inimitabilis, et prærogativa quædam hominis individui. Itaque in genere videmus res naturales artificialibus præponi, quia imitationem non recipiunt. Quod enim imitabile est potentiâ vulgatum est. Tertiò, quæ ex felicitate proveniunt bona videntur gratuita, nec laboribus empta; at quæ virtute propriâ, pretio veluti acquisita. Itaque elegantèr Plutarchus de rebus Timoleontis, hominis longè fortuna

tissimi, cum rebus Agesilai et Epaminondæ qui uno ævo vixerunt comparatis, dixit: "Illas Homeri carminibus fuisse similes, quæ cùm alias excellant sponte etiam fluere videantur, et quasi genium sapere." Quartò, quia quod præter spem aut præter exspectatum contingit, gratius et majore cum voluptate in hominum animos influit.. Illud verò neutiquam competit iis, quæ propriâ curâ et ambitu comparantur.

SOPHISMA.

12. Quod ex pluribus constat et divisibilibus, est majus quàm quod ex paucioribus et magis unum; nam omnia per partes considerata majora videntur. Quare et pluralitas partium magnitudinem præ se fert: fortiùs autem operatur pluralitas partium, si ordo absit; nam inducit similitudinem infiniti, et impedit comprehensionem.

Sophisma istud videtur etiam primo intuitu fallax, et quasi palpabile: siquidem non pluralitas partium tantùm, sed majoritas earundem, poterit constituere totum auctius. Attamen abripit hoc ipsum Sophisma sæpiùs phantasiam; quinetiam insidiatur sensui. Etenim aspectui ipsi brevior videtur via in planitie, ubì nihil intercurrat quod visum frangat, quàm in tali tractu terræ ubì simul conspiciuntur arbores, aut ædificia, aut aliud aliquod signum quod spatium metiri et dividere possit. Sic homini benè nummato, postquàm arcas suas et marsupia diviserit et digesserit, major etiam quàm anteà subit divitiarum phantasia. Habet etiam vim in amplificationibus, si res in plures portiones dividatur, atque singulæ seorsùm tractentur. Hoc verò adhuc magis phantasiam

implet, si fiat promiscuè et sine ordine. Confusio enim multitudinis opinionem generat: siquidem quæ ordine ostenduntur, aut proponuntur, tum ipsa magìs finita apparent, tum certum præbent argumentum nihil esse prætermissum. At contrà, quæ confusè repræsentantur non solùm in se numerosa putantur, sed et suspicioni locum relinquunt restare adhuc plura quæ omittuntur.

ELENCHUS.

Fallit Sophisma primò, ubì quis ampliorem præceperit de re aliquâ opinionem quàm pro verâ rei ipsius magnitudine. Etenim cùm hoc fit, distributio falsam illam opinionem destruet, et rem in veritate suâ, non autem cum amplificatione, monstrabit. Itaque si quis morbo aut dolore corripiatur, horæ longiores ei videbuntur absque horologio aut clepsydrâ, quàm si iisdem mensurentur. Nam si tædium et vexatio morbi tempus videri longius faciunt quàm reverà est, at computatio temporis errorem illum corrigit, et brevius facit quàm opinio illa falsa conceperat. Etiam in planitie, contrà quàm superiùs dictum est, aliquandò evenit. Licèt enim visus in principio viam ostentet breviorem sensui, quia indivisa est; tamen si ex eo obrepat opinio de longè minori intervallo quàm reperitur, opinionis ejus vanæ frustratio efficiet ut videatur demùm etiam quàm reverà est productior. Itaque si quis opinioni alicujus falsæ de magnitudine rei cujuspiam velificari cupiat, caveat a distributionibus, sed rem integram utìque extollat. Fallit Sophisma secundò, si distributio ea distrahatur, non autem simul obversetur,

mus, aliqua ad exemplum proponere visum est. autem Antitheta Rerum nominamus.

Ea

EXEMPLA ANTITHETORUM.

PRO.

I. NOBILITAS.

Quibus virtus à Genere penitùs insita est, ii jam non mali esse nolunt, sed nequeunt.

Nobilitas laurea, quâ Tempus homines coronat. Antiquitatem etiam in monumentis mortuis veneramur; quanto magis in vivis ?

Si Nobilitatem familiarum contemnas, quæ tandem erit differentia inter sobolem hominum et brutorum?

Nobilitas virtutem invidiæ subducit, gratiæ

CONTRA.

Rarò ex Virtute Nobilitas; rariùs ex Nobilitate Virtus.

Nobiles Majorum deprecatione ad veniam sæpiùs utuntur, quàm suffragatione ad honores.

Tanta solet esse industria hominum novorum, ut Nobiles præ illis tanquam statuæ videantur.

Nobiles in stadio respectant nimìs sæpè; quod mali cursoris est.

[blocks in formation]

Et Virtus nil aliud, multo auro et ornatu.

Virtus, ut gemma no

bilis, meliùs inseritur sine

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »