Imágenes de páginas
PDF
EPUB

erat, ut insula Sirenum etiam longe intuentibus alberent ex ossibus cadaverum inhumatorum. Huic malo remedium repertum est genere et modo duplex; alterum ab Ulysse, alterum ab Orpheo: Ulysses, sociis omnino aures cera obturari jussit; ipse, cum experimentum rei facere vellet, periculum autem depellere, se ad malum navis alligari voluit, interminatus, ne quis eum, licet rogatus, solveret : Orpheus vero, missis hujusmodi vinclis, clara voce deorum laudes cantans ad lyram, voces Sirenum retudit, et extra omne periculum fuit.

Fabula ad mores pertinet, atque minime obscura sane, nec tamen inelegans1 parabola videtur. Voluptates ex copia rerum ac affluentia; atque ex hilaritate sive exultatione animi proveniunt. Illæ olim primis ipsis illecebris subito, et tanquam alatæ, mortales rapere solebant. Doctrina autem et eruditio hoc saltem effecit, ut animus humanus se nonnihil cohibeat, et exitum rei secum perpendat ; itaque alas voluptâtibus detraxit. Hoc autem in Musarum decus et honorem egregium cessit. Postquam enim philosophiam contemptum voluptatum inducere posse nonnullorum exemplo patuit, statim res sublimis visa est, quæ animam veluti humo affixam attollat et evehat, et hominum cogitationes (quæ in capite vigent) pennatas et veluti æthereas faciat. Sola Sirenum mater pedestris, et sine alis mansit; ea proculdubio nil aliud est, quam doctrinæ leves et ad jucunditatem inventæ et adhibitæ ; quales videntur Petronio illi in pretio fuisse, qui postquam sententiam mortis accepisset, in ipsis atriis mortis delicias quæsivit, cumque etiam literas in solatium adhibere vellet, nil (inquit Tacitus) legit 1 evidens sane, nec minus tamen elegans. Ed. 1609.

eorum quæ ad constantiam faciunt; sed leves versus. Ex hoc genere est illud:

Vivamus, mea Lesbia, atque amemus,
Rumoresque senum severiorum

Omnes unius æstimemus assis.

Et illud:

Jura senes norint, et quid sit fasque nefasque
Inquirant tristes, legumque examina servent.

Hujusmodi enim doctrinæ alas Musarum coronis rursus
detrahere, et Sirenibus restituere velle videntur. Hab-
itare autem perhibentur Sirenes in insulis, quia vol-
uptates fere secessus quærunt, atque hominum cœtus
sæpe vitant.
Sirenum autem cantus omnibus decan-
tatus est, ejusque pernicies et artificium varium; ita-
que interprete hæc non egent. Illud magis acutum
de ossibus veluti clivis albentibus e longinquo visis :
ex quo illud significatur, exempla calamitatum, licet
clara et conspicua, contra voluptatum corruptelas non
multum proficere. Restat de remediis parabola, non
abstrusa ea quidem, sed tamen prudens et nobilis.
Proponuntur enim mali tam callidi et tam violenti
remedia tria. Duo a philosophia; tertium a religi-
one. Atque primus effugii modus est, ut quis prin-
cipiis obstet, atque omnes occasiones quæ animum
tentare et sollicitare possint, sedulo devitet: id quod
obturatio illa aurium denotat; atque hoc remedium
ad animos mediocres et plebeios necessario adhibetur,
tanquam ad comites Ulyssis. Animi autem celsiores
etiam versari inter medias voluptates possunt, si de-
creti constantia se muniant: quin et per hoc virtutis
suæ experimentum magis exquisitum capere gaudent;
etiam voluptatum ineptias et insanias perdiscunt, potius
contemplantes quam obsequentes: quod et Salomon

[blocks in formation]

de se professus est, cum enumerationem voluptatum quibus diffluebat, ea sententia claudat: Sapientia quoque perseveravit mecum. Itaque hujusmodi heroës inter maximas voluptatum illecebras se immobiles præstare, atque in ipsis earum præcipitiis se sustinere queant; tantum, ad Ulyssis exemplum, interdictis perniciosis suorum consiliis et obsequiis, quæ animam maxime omnium labefactare et solvere possint. Præstantissimum autem in omni genere est remedium Orphei; qui laudes Deorum cantans et reboans, Sirenum voces confudit et summovit. Meditationes enim Rerum Divinarum, Voluptates Sensus non tantum potestate, sed etiam suavitate superant.

FINIS.

OF THE

WISDOM OF THE ANCIENTS.

DEDICATED TO

THE FAMOUS UNIVERSITY

OF

CAMBRIDGE.

« AnteriorContinuar »