Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Descripto statu hominis quoad artes et intellectualia, parabola transit ad Religionem; culturam enim artium cultus divinorum comitatus est; quem statim hypocrisis occupavit et polluit. Itaque sub duplici illo sacrificio, eleganter repræsentatur persona vere religiosi et hypocritæ. Alteri enim inest adeps, Dei nimirum portio, ob inflammationem et suffitum, per quod affectus et zelus ad gloriam Dei incensus atque alta petens significatur; insunt viscera charitatis, insunt carnes bonæ et utiles. In altero nihil præter ossa arida et nuda reperiuntur, quæ nihilominus pellem farciunt, et hostiam pulcherrimam et magnificam imitantur; per quæ recte notantur externi et inanes ritus et cæremoniæ jejunæ, quibus homines cultum divinum onerant et inflant, res ad ostentationem potius compositæ, quam ad pietatem facientes. Neque satis est hominibus hujusmodi ludibria Deo offerre, nisi ea etiam illi imponant et im putent, ac si ipse illa elegerit et præscripserit. Certe propheta sub Dei persona de hac optione expostulat : Num tandem hoc est illud jejunium, quod ELEGI, ut homo animam suam in diem unum affligat, et caput instar juncea demittat? Post statum religionis, parabola se vertit ad mores et humanæ vitæ conditiones. Atque pervulgatum est illud, et tamen recte positum, per Pandoram significari Voluptatem et Libidinem, quæ post vitæ civilis artes et cultum et luxum, veluti ex dono ignis et ipsa incensa est. Itaque Vulcano, qui similiter ignem repræsentat, opificium voluptatis deputatur. Ab illa autem infinita mala et in animos et in corpora et fortunas hominum, una cum sera pœnitentia, fluxerunt; neque tantum in status singulorum, verum etiam in regna et respublicas. Ab eodem enim fonte bella et tumultus et tyrannides ortum traxere. Verum

[blocks in formation]

operæ pretium est animadvertere, quam belle et eleganter fabula duas humanæ vitæ conditiones, et veluti tabulas sive exempla, sub personis Promethei et Epimethei depinxerit. Qui enim sectam Epimethei sequuntur, illi improvidi, neque in longum consulentes, quæ in præsentia suavia sunt prima habent, atque multis sane propter hoc angustiis et difficultatibus et calamitatibus premuntur, et perpetuo fere cum illis conflictantur; interim tamen genium suum placant, atque insuper ob rerum imperitiam multas inanes spes intra animum volvunt, quibus tamen veluti suavibus insomniis se delectant, atque miserias vitæ suæ condiunt. Promethei autem schola, homines nimirum prudentes,. et in futurum prospicientes, multa scilicet mala et infortunia caute submovent et rejiciunt; verum cum hoc bono illud conjunctum est, ut multis voluptatibus et varia rerum jucunditate se privent, et genium suum fraudent, atque quod multo pejus est, curis et solicitudine et timoribus intestinis se crucient et conficiant. Alligati enim Necessitatis columnæ, innumeris cogitationibus (quæ, quia volucres admodum sunt, per aquilam significantur) iisque pungentibus et jecur mordentibus et corrodentibus vexantur; nisi forte aliquando veluti noctu exiguam quampiam animi remissionem et quietem nanciscantur; ita tamen ut statim subinde redeant novæ anxietates et formidines. Itaque paucis admodum utriusque sortis beneficium contigit, ut providentiæ commoda retinuerint, sollicitudinis et perturbationis malis se liberarint: neque id quisquam assequi potest, nisi per Herculem, id est, fortitudinem et animi constantiam, quæ in omnem eventum parata, et cuicunque sorti æqua, prospicit sine metu, fruitur sine fastidio, et tolerat sine impatientia. Atque illud notatu dignum

est, virtutem hanc Prometheo non innatam sed adventitiam fuisse, atque ex ope aliena. Nulla enim ingenita et naturalis fortitudo tantæ rei par esse possit. Sed hæc virtus ab ultimo oceano atque a sole accepta et advecta est: præstatur enim a sapientia, tanquam a sole, et a meditatione inconstantiæ ac veluti undarum humanæ vitæ, tanquam a navigatione oceani; quæ duo Virgilius bene conjunxit:

Felix qui potuit rerum cognoscere causas,
Quique metus omnes et inexorabile fatum

Subjecit pedibus, strepitumque Acherontis avari.

Elegantissime autem additur ad hominum animos consolandos et confirmandos, heroëm istum ingentem in poculo sive urceo navigasse: ne forte naturæ suæ angustias et fragilitatem nimium pertimescant aut causentur, ac si hujusmodi fortitudinis et constantiæ capax omnino non esset; de quo ipso Seneca bene ominatus est, cum dicat, Magnum est habere simul fragilitatem hominis, et securitatem Dei. Sed jam retrocedendum est ad illud, quod consulto præterivimus, ne ea quæ inter se connexa sunt abrumperemus: hoc est, de novissimo illo Promethei crimine, quod pudicitiam Minervæ sollicitasset. Nam et ob hoc delictum, gravissimum certe et maximum, illam poenam laniationis viscerum subiit. Illud non aliud esse videtur, quam quod homines artibus et scientia multa inflati, etiam sapientiam divinam sensibus et rationi subjicere sæpius tentent; ex quo certissime sequitur mentis laceratio et stimulatio perpetua et irrequieta. Itaque mente sobria et submissa distinguenda sunt humana et divina; atque oracula sensus et fidei; nisi forte et religio hæretica et philosophia commentitia hominibus cordi sit. Restat ultimum illud de ludis Promethei cum tædis

ardentibus. Hoc rursus ad artes et scientias pertinet, sicut ignis ille ad cujus memoriam et celebrationem hujusmodi ludi instituti sunt; atque continet in se monitum, idque prudentissimum; ut perfectio scientiarum a successione, non ab unius alicujus pernicitate aut facultate, expectetur. Etenim qui ad cursum et contentionem velocissimi et validissimi sunt, ii ad facem suam accensam servandam fortasse minus sunt habiles, cum a cursu rapido æque ac nimis tardo periculum extinctionis immineat. Isti autem Luminum cursus et certamina jampridem intermissa videntur, cum scientiæ in primis quibusque authoribus, Aristotele, Galeno, Euclide, Ptolomæo, maxime florere cernantur; atque successio nil magni effecerit aut fere tentaverit. Atque optandum esset, ut isti ludi in honorem Promethei sive Humanæ Naturæ instaurarentur, atque res certamen et æmulationem et bonam fortunam reciperet, neque ex unius cujuspiam face tremula atque agitata penderet. Itaque homines monendi sunt, ut se ipsi exsuscitent, et vires atque etiam vices suas experiantur, neque in paucorum hominum animulis et cerebellis omnia ponant. Hæc sunt illa, quæ in fabula ista vulgari et decantata nobis adumbrari videntur; neque tamen inficiamur, illi subesse haud pauca, quæ ad Christianæ fidei mysteria miro consensu innuant; ante omnia navigatio illa Herculis in urceo ad liberandum. Prometheum, imaginem Dei Verbi, in carne tanquam fragili vasculo ad redemptionem generis humani properantis, præ se ferre videtur. Verum nos omnem in hoc genere licentiam nobis ipsi interdicimus, ne forte igne extraneo ad altare Domini utamur.

XXVII.

ICARUS VOLANS, ITEM SCYLLA ET CHARYBDIS,

SIVE VIA MEDIA.1

MEDIOCRITAS, sive Via Media, in moralibus laudatissima est; in intellectualibus minus celebrata, sed non minus utilis et bona; in politicis tantum suspecta, et cum judicio adhibenda. Morum autem mediocritates per viam Icaro præscriptam, intellectualium autem per viam inter Scyllam et Charybdim ob difficultatem et periculum decantatam, ab antiquis notantur. Icaro præcepit pater, cum mare esset prætervolandum, ut viam aut nimis sublimem aut nimis humilem caveret. Cum enim alæ cera essent conglutinatæ, periculum erat, si altius efferretur, ne cera ex solis ardore liquefieret; sin ad vaporem maris propius se submitteret, ne ab humore cera minus tenax efficeretur. Ille vero ausu juvenili in celsiora contendit, atque in præceps lapsus est.

Parabola facilis et vulgata est: virtutis enim via inter excessum et defectum recto tramite aperitur. Neque mirum erat si Icarum, juvenili alacritate gestientem,2 excessus perdiderit. Excessus enim fere juvenum; defectus senum vitia esse solent. Ex semitis tamen malis et nocivis elegit Icarus (si plane pereundum erat) meliorem. Defectus enim recte æstimantur excessibus praviores. Quandoquidem excessui nonnihil magnanimitatis subsit et cognationis cum

1 In Ed. 1609, the title of this fable, both here and in the table of contents, is "SCYLLA et ICARUS, sive via media."

2 This clause is not in Ed. 1609.

8 potiorem elegit. Ed. 1609.

4 Defectus enim praviores æstimantur; cum, fc. Ed. 1609.

« AnteriorContinuar »