Imágenes de páginas
PDF
EPUB

NORMA HISTORIÆ PRÆSENTIS.

Quamvis sub finem ejus partis Organi nostri, quæ edita est, præcepta de Historia Naturali et Experimentali conscripserimus; visum est tamen hujus, quam nunc aggredimur, Historiæ normam et figuram, et accuratius describere et succinctius. Titulis in catalogo comprehensis, qui pertinent ad concreta, titulos de naturis abstractis (quarum ibidem, ut historiæ reservatæ, mentionem fecimus) superaddimus. Hi sunt materiæ schematismi diversi, sive formæ primæ classis, motus simplices, summæ motuum, mensuræ motuum, alia quædam. De his Abecedarium novum confecimus, et sub finem hujus voluminis collocavimus.

Titulos (cum ad omnes nullo modo sufficiamus) non ex ordine, sed ex delectu sumpsimus; quorum scilicet inquisitio, aut propter usum erat gravissima, aut propter copiam experimentorum maxime commoda, aut propter obscuritatem rei maxime difficilis et nobilis, aut propter discrepantiam titulorum inter se latissime patens ad exempla.

In titulis singulis, post aditum quendam aut præfationem, statim topica particularia, sive articulos inquisitionis proponimus, tum ad lumen inquisitionis præsentis, tum ad provocationem futuræ. Domini enim quæstionum sumus, rerum non item. Neque tamen quæstionum ordinem in Historia ipsa præcise observamus, ne impedimento sit quod pro auxilio adhibetur.

Historia et Experimenta omnino primas partes tenent. Ea, si enumerationem et seriem rerum particularium exhibeant, in Tabulas conficiuntur; aliter seorsum excipiuntur.

Cum Historia et Experimenta sæpissime nos deserant, præsertim lucifera illa, et Instantiæ Crucis, per quas

de veris rerum caussis intellectui constare possit; mandata damus de experimentis novis, quantum prospicere animo possumus, aptis ad id, quod quæritur. Hæc mandata tanquam Historia designata sunt. Quid enim aliud nobis, primo viam ingredientibus, relinquitur ?

Experimenti alicujus subtilioris modum, quo usi sumus, explicamus, ne error subsit; utque alios ad meliores et magis exactos modos excogitandos excitemus.

Monita et cautiones de rerum fallaciis, et, qui in inquirendo et inveniendo possint occurrere, erroribus et scrupulis aspergimus; ut phantasmata omnia, quantum fieri potest, tanquam exorcismo fugemus.

Observationes nostras super Historiam et Experimenta subteximus, ut Interpretatio Naturæ magis sit in procinctu.

Commentationes, et tanquam rudimenta quædam interpretationis de caussis, parce, et magis suggerendo quid esse possit, quam definiendo quid sit, interponimus.

Canones, sed tamen mobiles, sive axiomata inchoata, quæ nobis inquirentibus, non pronunciantibus, se offerunt, præscribimus et constituimus. Utiles enim sunt, si non prorsus veri.

Utilitatis humanæ nunquam obliti (licet lux ipsa dignior sit iis, quæ a luce monstrantur) vellicationes de practica, attentioni et memoriæ hominum subjicimus; cum nobis constet talem et tam infelicem esse hominum stuporem, ut quandoque res ante pedes positas, nisi moniti, non videant, sed prætereant.

Opera et res impossibiles, aut saltem adhuc non inventas, quæ sub singulis titulis cadunt, proponimus; atque una ea, quæ jam inventa sunt et in hominum potestate, atque impossibilibus illis, et non inventis, sunt proxima et maxime cognata, subjungimus ; ut simul et industria humana excitetur, atque animi addantur.

Patet ex antedictis, Historiam præsentem, non tantum tertiæ partis Instaurationis vices supplere, sed præparationem esse non contemnendam ad quartam, propter titulos ex Abecedario, et topica ; et ad sextam, propter observationes majores, commentationes, et canones.

HISTORIA VENTORUM.

ADITUS, SIVE PRÆFATIO.

Venti humanæ genti alas addiderunt. Eorum enim dono feruntur homines et volant, non per aërem certe, sed per maria ; atque ingens patet janua commercii, et fit mundus pervius. Terræ autem (quæ gentis humanæ sedes est et domicilium) scopæ sunt: eamque, atque simul aërem ipsum, everrunt et mundant. Attamen et mare in famant, alioqui tranquillum et innoxium: neque alias sine maleficio sunt. Motum, absque opera humana, cient magnum et vehementem; unde et ad navigandum et ad molendum, veluti operarii, conducti sunt; et ad multo plura adhiberi possunt, si humana non cesset diligentia. Natura ipsorum inter secreta et abdita reponi solet; nec mirum, cum nec aëris natura et potestas cognita quoquo modo sit, cui famulantur et parasitantur venti, ut (apud poëtas) Æolus Junoni. Primariæ creaturæ non sunt, nec ex operibus sex dierum : quemadmodum nec reliqua meteora quoad actum, sed post-nati ex ordine creationis.

« AnteriorContinuar »