Imágenes de páginas
PDF
EPUB

carebunt secula, in quibus industria pertinax et excellens hac in parte peperit nobis ea, quæ in admirationem rapiunt, captum popularem et spem transgressa. Nostræ tamen notiones et axiomata tam ab iis, quam ab eruditorum eminentissimis, semper cum gratiis recepta sunt,

Vides quam in me fiduciam tua crearit humanitas; si in ista tui impugnandi licentia lasciviente protervia efferor, quam de erecta tua indole concepi opinio, et libertate, quam hic amicorum præcipuis indulges, eo me impulit alioquin restitantem. Et quanquam, equi instar sub auriga rectore, non recedam a veteri et trita via, quam sedulo calcavi, ita tamen sentio de tuis cogitatis, et fateri me res ipsa cogit, tecum et cum mundo iniquius te egisse, cum tantas opes domestico carcere damnatas invidisti publico usui. Licet enim persuasum habeam quod ad tenorem et subjectum præcipuæ dissertationis, nulla in academia te reperturum tribunal, quod erroris te absolvere sustineat ; tamen negari non potest, tractatum tuum ubique scatere conceptibus selectæ frugis super præsenti statu scientiarum, et ingeniosissimis commentationibus super adjumentis eas promovendi, ut efficacissime eum trahat, quicunque earum rerum studio capitur, penitusque explorandi gignat haud iners desiderium, non ut eo tantum enitatur quod in pervulgatis hodie scientiis summum est, sed ut altius quasi feratur in ipsa latentis naturæ viscera, omnesque ingenii et judicii nervos intendat, donec D. Pauli illud perfecerit consectari meliora dona. Utinam hanc ingressus esses viam (votum id

auribus tuis depono) cum primum ad hæc studiu animum adjiceres, vir longe alterius scholæ ! nihilominus utcunque hæc se habeant, cum id tibi firmum fixumque sedeat, ut patriæ fidem tuam probes, toto affectu precor, quod sæpissime facio, ut paria meritis tuis obtingant. Quod, spero, affluet aliquando plenis honorum et felicitatis rivis. Fulhami,

Feb. 19, 1607.

END OF THE TENTH VOLUME.

Thomas White, Printer, Johnsen's Court.

« AnteriorContinuar »