Imágenes de páginas
PDF
EPUB

XII.

Cognationes et Hostilitates lucis. Videndum de cognationibus atque etiam hostilitatibus lucis. Cognationem maxime habet lux cum tribus rebus (quatenus ad generationem lucis), calore, tenuitate, et motu. Videndum igitur de conjugiis et divortiis earum, erga lucem, atque eorundem conjugiorum et divortiorum gradibus. Flamma spiritus vini, aut ignis fatui, longe ferro ignito calore lenior est, verum lumine fortior. Cicindelæ et rores aquæ salsæ, et multa ex illis quæ enumeravimus, lucem jaciunt, calida ad tactum non sunt. Etiam metalla ignita tenuia non sunt, at calore tamen ardente prædita. At contra aer est inter tenuissima corpora, sed luce vacat, rursus idem aer, atque etiam venti, motu rapidi sunt, lucem tamen non præbent. At contra, metalla ignita motum suum hebetem non exuunt, lucem nihilominus vi. brant.

In cognationibus autem lucis, quæ non ad generationem lucis, sed ad processum tantum spectant, nihil tam conjunctum est quam sonus. Itaque de eorum sympathiis et dissidiis accurate videndum. In his conveniunt. Lux et sonus in ambitum circumfunduntur. Lux et sonus per longissima spatia feruntur, sed lux pernicius, ut in tormentis videmus, ubi lux citius cernitur, quam auditur sonus, cum tamen flamma pone sequatur. Lux et sonus subtilissimas distinctiones patiuntur, ut in verbis articulatis soni, in omnibus visibilium imaginibus lux. Lux et sonus nihil fere producunt aut generant, præterquam in sensibus et spiritibus animalium. Lux et sonus facile generantur et brevi evanescunt. Nam non est quod quis putet sonum illum, qui ad tempus aliquod, a campana aut chorda percussa, durat, a prima percussione fieri, nam si campana vel chorda tangatur, sonus statim perit. Unde manifestum est, durationem soni per successionem creari. Lux a majore luce, sicut sonus a majore sono, obruitur; et cætera. Differunt autem, quod lux (ut diximus) sono velocior sit: lux majora spatia vincat quam sonus : lux utrum in corpore aeris deferatur, quemadmodum sonus, incertum sit: lux in linea recta tantum, sonus in linea obliqua et undequaque, feratur. Etenim cum quid in umbra umbraculi cernitur, non est quod quis putet, quod lux ipsa penetret umbraculum, sed aerem tantum circumfusum illuminat, qui etiam aerem pone umbraculum, vicinitate nonnihil illustrat. At sonus ab uno latere parietis redditus, ex altera parte parietis auditur, non multum debilitatus. Etiam sonus intra septa corporum solidorum auditur, licet exilior factum, ut fit in sonis infra lapides hæmatites ; aut corpora percussa intra aquam. At lux in corpore solido et non diaphano undique obstructo omnino non cernitur. Lux magis in profundum penetrat, quam sonus, ut in fundo aquarum. Omnis sonus generatur in motu, et elisione corporum manifesta ; lux non item.

At hostilitates lucis (nisi quis privationes pro hostilitatibus habere velit) non occurrunt.

Verum quod maxime credibile est, torpor corporum, in par

tibus suis maxime est luci inimicus. Nam fere nihil lucet, quod non aut propria natura insigniter mobile est, aut excitatum vel calore, vel motu, vel spiritu vitali. Alia.

Intelligo autem semper, quod non tantum aliæ instantiæ investigandæ sint (istas enim paucas solummodo exempli loco adduximus), sed etiam, ut novi topici articuli, prout rerum natura fert, adjiciantur.

[ocr errors]

COGITATA ET VISA DE INTERPRETATIONE
NATURÆ, SIVE DE INVENTIONE

RERUM ET OPERUM.

[ocr errors]

FRANCISCUS Baconus sic cogitavit : Scientiam, in cujus possessione genus humanum adhuc versatur, ad certitudinem et magnitudinem operum non accedere: medicos siquidem morbos complures insanabiles pronuntiare, et in reliquorum cura sæpius errare et deficere; alchymistas in spei suæ amplexibus senescere et immori; magorum opera fluxa nec fructuosa ; mechanicas artes non multum lucis a philosophia petere, sed experientiæ telas, lentas sane ac humiles, paulatim continuare; casum, authorem rerum proculdubio utilem, sed qui per longas ambages et circuitus donaria sua in homines spargat. Itaque visum est ei, inventa hominum, quibus utimur, admodum imperfecta et immatura censeri; nova vero hoc scientiarum statu, nonnisi per seculorum spatia expectari ; eaque ipsa, quæ hactenus humana exhibuit industria, philosophiæ haud attribui.

Cogitavit et illud; in iis rerum humanarum angustiis, id maxime et ad præsens deploratum, et in futurum ominosum esse, quod homines, contra bonum suum, cupiunt ignorantiam ignominiæ exi

mere, et sibi per inopiam istam satisfieri. Medicus enim præter cautelas artis suæ (in quibus ad existimationem artis tuendam haud parum præsidii est), hanc generalem veluti totius artis cautelam advocat; quod artis suæ infirmitatem in naturæ calumniam vertit, et quod ars non attingit, id ex arte impossibile in natura supponit. Neque certe damnari potest ars, cum ipsa judicet. Etiam philosophia, ex qua medicina ista (quam in manibus habemus) excisa est, habet et illa et in sinu nutrit quædam posita aut placita, in quæ si severius inquiratur, hoc omnino persuaderi volunt, nil arduum aut in natura imperiosum, ab arte vel ope humana exspectari debere. Ab hoc fonte illud : calorem astri sive solis, et calorem ignis toto genere differre : et illud, compositionem opus hominis, at mistionem opus solius naturæ esse, et similia; quæ si diligentius notentur, omnino pertinent ad humanæ potestatis circumscriptionem malitiosam, et ad quæsitam et artificiosam desperationem, quæ non solum spei auguria, sed etiam experiendi aleas abjiciat, et omnes industriæ stimulos et nervos incidat: dum de hoc tantum solliciti sunt, ut ars perfecta censeatur, et gloriæ vanissimæ et perditissimæ dant operam ; scilicet, ut quicquid inventum non sit, id nec inveniri posse credatur. Alchymista vero, ad artis suæ sublevationem, errores proprios reos substituit, secum accusatorie reputando, se aut artis et authorum vocabula non satis intellexisse, unde ad traditionum et ore tenus eloquiorum susurros animum applicat, aut in practicæ scrupulis, proportionibus, et momentis ali

« AnteriorContinuar »