Imágenes de páginas
PDF
EPUB

cantatum apud antiquos bivium vitæ activæ, ex quo via altera, primo ingressu plana et facilis, ducebat ad prærupta et impervia; altera, a principio ardua et suspensa, in plana desinebat. Nam eodem prorsus modo, qui jam inde a prima inquisitione immobilia quædam in scientiis principia prensabit, quibus acquiescens cætera veluti per otium expediat; illum, si modo perrexerit, nec, nimium sibi placens aut displicens, ab inquisitione destiterit, prioris viæ fortuna manet. Qui autem judicium cohibere, et gradatim ascendere, et rerum, veluti montium juga, unur primo, deinde alterum, ac rursus alterum superare cum patientia vera et indefessa sustinuerit, ille ad summitates et vertices naturæ mature perveniet, ubi et statio serena, et pulcherrimus rerum prospectus, et descensus molli clivo ducens ad omnes practicas. Itaque consilium nostrum est, veræ et legitimæ de rebus inquisitionis, ut in secundo libro præcepta, ita hic exemplaria proponere et describere pro varietate subjectorum; idque ea forma, quam cum veritate summum consensum habere putamus, atque ut probatam et electam tradimus. Neque tamen, more apud homines recepto, omnibus hujus formulæ partibus necessitatem quandam attribuimus, tanquam unicæ essent et inviolabiles. Neque enim hominum industriam et felicitatem veluti ad columnam alligandas existimamus. Atque nihil cfficit, quo minus ii, qui otio magis abundant, aut a difficultatibus, quas primo experimentum sequi necesse est, liberi jam erunt, rem monstratam in potius perducant. Quin contra, artem veram adolescere statuimus.

INSTAURATIONIS

MAGNÆ

PARS QUINTA.

PRODROMI,

SIVE

ANTICIPATIONES.

PHILOSOPHIÆ SECUNDÆ.

PRÆFATIO.

ExistIMAMUS eum et amantis civis et viri prudentis personam bene simul sustinuisse, qui interrogatus, an optimas leges suis civibus dedisset, Optimas certe, dixit, ex iis, quas illi accepturi fuissent. Atque certe quibus non tantum bene cogitasse satis est, quod non multo secus est ac bene somniasse, nisi obtineant quoque, et rem ad effectum perducant, iis non optima utique, sed ex iis, quæ probari verisimile est, potissima quandoque eligenda sunt. Nobis vero, licet humanam rempublicam, patriam communem, summo prosequamur amore, tamen legislatoria illa ratione, et delectu uti liberum non est. Neque enim leges intellectui aut rebus damus ad arbitrium nostrum, sed tanquam scribæ fideles ab ipsius naturæ voce latas et prolatas excipimus et describimus. Itaque sive illæ placeant, sive per opinionum suffragia antiquentur, fides nostra omnino exsolvenda est. Neque tamen spem abjecimus, quin sint atque exoriantur apud posteros nonnulli, qui optima quæque capere et concoquere possint, et quibus ea perficere

et colere curæ erit. Itaque ad illa ipsa tendere, atque fontes rerum et utilitatem aperire, et viarum indicia undique conquirere (invocata Numinis ope), nunquam, dum in vivis erimus, desistemus. Iidem nos de eo, quod ad omnes pertinere, et in commune prodesse possit, soliciti, dum ad majora contendimus, ininora non aspernamur (cum illa remota, hæc parata esse soleant), nec potiora (ut arbitramur) afferentes, idcirco veteribus ac receptis, quominus illa apud plurimos valeant, intercedimus ; quinetiam ea ipsa et aucta et emendata, et in in honore esse cupimus. Neque enim homines, aut omnes aut omnino, aut statim a receptis et creditis abducere conamur. Sed quemadmodum sagitta aut missile fertur certe in processu, sed tamen interim conversiones suas perpetuo expedit progrediendo, et nihilominus rotando; ita et nos, dum ad ulteriora rapimur, in receptis et cognitis volvimur et circumferimur. Quamobrem nos quoque rationis ipsius communis et demonstrationum vulgarium (abdicato licet imperio earum) honesta opera utimur ; atque ea, quæ nobis secundum eas inventa et judicata sunt, quæque plurimum et veritatis et utilitatis habere possunt, pari cum cæteris jure proponemus. Sed tamen neque per hoc iis, quæ de rationis nativæ et demonstrationum veterum incompetentia dicta sunt, derogatum quidquam intelligimus. Quin hæc potius adjunximus ad tempus, et in gratiam eorum, qui, justa excusatione aut virium aut occupationum retardati, contemplationes suas intra veteres scientiarum plagas et provincias, aut saltem earum confinia contermina,

« AnteriorContinuar »